장음표시 사용
1쪽
I rimatur ,si miribitur Reuerenas. P. Magaero Iacri Palati, A nolita . . A. Epist. Bellicastren. Vice .
Fr. Nicolaus Rodulfius sacri Palatij Magi ster, ac ordinis Praedicatorum vicarius Apostolicus.
2쪽
Saastissimo, ac Beatissimo Patri,& Domino nostro,
FRAMCISCVS EPIS COPUS L SEVERI
VETIs nominibus, Matissime Parer, debet S. Q. Chracti auus arbis, sua recensere, nee innituti mei, nee viriu- V ed aeterna memoria ob eorum magnitudinem con V. nomen omnibus futuris saeculis oem: inter 'a haud μῶυ-m istud em dum quod Beatum Andream Corfinum Carmeli tam, uianae EMesiae Anti sitiem, in Sanctorum nume-ι- α crimis: hoc enim facto, re Episcoporum in in regularium Uci me . ἀ quibus duobuι
cooriri narconditio magna ex parte dependere mi--, con lust. Posito etenim tam excelso loco f - --plo, qui in miroque Hatu eximius, ace in i bilis fuit, habebit eorum mn quisque immer, , ac imicari possit ad partes δε- egregie
3쪽
implendo, atque exornandas . Accedit di id, quia elysii a S. V. tete dicitum, ae si in auditum est, lae
tamen loco omittendum non Didetur: Sanctum hune
bominem eo e cipue ebarismare diuinitin ornatum fuisse, it non modo dissidia componerer, sed idi incendia bellorum restingueret: suae post mortem etiam so risse praemisse certum est. Sapientissime igitur hoe
potissimum tempore eius Ueneratio a S. V. in G-
elesia aucta fuit, quo bellorum turbinibus niversus pene terrarum orbis, ac Italia praecipue, inhorrescit. Godsi, erat 'erandum iidetur, huius sancti Aurinitis precibus propitiatus Deus has tempestates ρώ- ueris oscito S. V. beneficio adscribendum erit, quod salutare hoc sidus tam 'portune Christianis omnibus orientarit. Illius ego vitam, mi tanquam ὰ capite fudi fonte ad iniuersam Ecclesiam promanet berioresque aspratfluctus audia S. V benedimone , Ei
humillime egre; Deumque enixe rogo, mi ad Christiana Reip. mulitatem diuturnam Eimitam largiatur , motorumque omnium, qua certe ad Ecclesiae
gloriam semper, ac profectum pertinent, compotem sciat.
4쪽
NIGENI Tvs Dei Filius , Dominus, ac Redemptor noster, cum humanae ignorantiae tempora
o a despiciens, ad docendum popu
los viam prudentiae, in orbem, terrarum de sinu Patris descendisset, Ec aeternae vitae verba mortalibus tradidisset , non praeceptis modo, sententi jique, quod multi e iaculi Sapientibus fecerunt , sed operibus etiam factisque doctrinae suae fiundamenta constituit; ut qui tanta sublimi, & hactenus inauditae disciplinae. nomendaturi essent, non disceptationibus, & doetis fabulis intendendum ; sed opere, & veritate caelestes virtutes exercendas sibi esse intelligerent. Et ipse quidem, ut verba factis approbarentur, san-
5쪽
sctissimae ae innocentissimae vitae suae, taliquam eorum omnium , quae docuerat, absolutissimum exemplar humano generi proposuit, atque ad illud imitandum non Blum plurimis exhortationibus inuitauit; sed & caelestis Dexterae auxilio
promisso homines animauit. Sed ne tantarum, actam eximiarum virtutum radijs humanae mentis
acies hebetata,a proposita sibi spe decideret, idem
Dominus noster in misericordia diues, eamque adhuc uberius super humanum genus essundens, ad eum rediens, qui ipsum miserat, homines plurimos reliquit, eiusdem quidem nobiscum nat rat conditionisque , egregia tamen virtutum excellentia praestantes , quorum nos imitatores esse
possemus, sicut ipsi Christi fuissent: quorum nu
merus iam ab initio exorientis Ecclesiae adeo auctus est , 'ut in sacris Literis etiam arenae maris exaequetur. Et sane, quemadmodum in mundi exordi' quamuis Deus Spiritu oris iis, caelum. firmasset, ac innumeros syderum splendores, qui obscuritatem noctis illuminarent, accendis.set, non tamen ipsius potestas, viresque desecerunt, quin etiam nouas stellas opportunis temporibus exoriri faciat,quae insolitis splendoribus nosii, admirationem conuertant: ita quamuis idem eus, ac Dominus noster in principio nascentis Eccle-
6쪽
.CCI Gae Sanctos, ac electos suos super stellarum iumerum multiplicasset, dans eis lumen indefia ieris, ut per huius seculi noctem lucerent; non
ameri defecerunt miserationes eius, quin secundum praeordinata sapientiae siuae tempora , nouos
ostendat in Ecclesia Sanctorum splendores, qui nos ad seruiendum Deo quasi de proximo excirterit, vitamq. suam nobis imitandum exhibeant. Idque non raro, sed adeo frequenter praestitit, ut nullo unquam tempore defecerit in bellorum procellis sortitudo Martyrum, nec in pacis tran quillitate sapientia Doctorum, nec in Viroquo tempore integritas Virginum, sanctimonia Mo nachorum, & vigilantia Pranulum ε, ut nunquam deesse possit cuicunque fidelium ordini, in quocunque temporis statu, non solum quod imitetur, sed de quo hetetur & exultet ; ut omnis E elesia iustorum in decore suo semper glorificet Deum,& Dominum nostrum Iesum Christum ιEt quamuis in omnibus his sapientia eius mirabilis appareat; attamen quoniam sancti Pontifices , omnium ordinum duces, & agminum Dei viventis Principes ac ductores sunt, quique non solum verbis praeceptisque eas instruere,sed, quod pracipuum est, se ipsos praestare debent exemplam bonorum operum; maximum, ac insigne
7쪽
Dei beneficium censendum prosecto est, cunia aliquem Antistitem in Ecclesia suscitat, qui inter Sanctos iustosque sanctitate, ac iustitia eximie floreat; & demum, qui non solum gregi, sed ipsis etiam gregum pastoribus se praestet exemplum. Nouum igitur, ac admirabile lumen in diebus
patrum nostrorum creauit Deus super terram , Andream Episcopum Faesulanum: qui egregia vitae sanctimonia, & virtutum excellentia coram
Deo; & hominibus praefulgens, tali tantaque solicitudine gregis sibi commissi custodiae inuigilauit, ut uberrimos ex eo in domo caelestis ipatris familias fructus referret. Signis etiam prodigiis'. ab eo quidn Sanctis Bis est admirabilis, adeo auctus est,ut inter praecipua Catholicae Ecclesiae decora mersto habendus sit. Hunc nuper magno Echlesiae beneficiti Sanctassimus Dominus noster
urbanus Octauus BonLMax. in Sanctorum Pon-
tificum mimerum retulit: ut quem iam pridem Christianus Orbis ob egregia virtutum merit honorabat, & reuerebaturi, nunc etiam addito ab
ipso Christi Vicario solemni sanctitatis elogio, am pliori etiam cultu veneretur; & illu stri, pere ninnique memoria non solum vivat, sed per uniuersiim terrarum Orbem eius praeconia propagen xux , ut tam xgregi js exemplis ad virtutem eru diens
8쪽
9diens multos, femque Christianam assiduis precibus apud Deum protegens, perpetui sacerdotij quodam modo in Ecclesia obtineat dignitatem.
Eius nos vitam scripturi ea praesertim referemus, quae in actis apud Sedem Apostolicam relata certissima fide constant; nec ea omittentes, quae in antiquis monumentis in hunc usque diem a tem porum iniuria vindicata supersunt. Plurima ex rebus eius gestis, eaque praeclara excidisse, nullus
profecto ambiget, qui & insignem Viri sancti
moniam,& aetatis illius rebus huiusmodi conscribendis, conservandisque negligentiam animaduerterit. sed nos ea quae adhuc restant satis fui ra arbitramur ad eius lanctitatem celebrandam,
& totius Christiani populi erga ipsum deuotio
ANDREAs igitur Florentiae ortus est ex Corsina Familia,cuius antiquitatem,& claritudinem, atque per multorum saeculorum seriem continuatam, tum honorum, tum opum affluentiam,
non solum priuata domus monumenta, sed publicet etiam Civitatis Florentinae tabulς,& amplii sima , tum sacra, tum profana aedificia attestantur . nec facile quemquam inueneris, qui Reip. Florentinae res gestas conscripserit, qui non alicuius ex hac gente praeclari viri, aut supremo'
9쪽
rum Magistratuum honore, aut grauissimarum
pro patria Legationum munere iungentis, hono rifice meminerit. Frequentissimis etiam ij demq. maximis Ecclesiasticis dignitatibus collonestata est ; ut non immerito inter primarias eius urbis Familias semper habita sit. Haec breuiter commemorasse voluimus,non quod Andreas haec aliquo loco habenda putarit 1, qui probe sciret eorum , qui vere Christianam pietatem colerent, eam esse veram, & certissimam nobilitatem,quae
acquiritur ex adoptione in filios Deir sed ut liquido appareat, quam magnis exim ijsque saeculi bo- . nis sponte abdicatis,se ad humilem,abiectamque
regularis vitae paupertatem contulerit. tVM LIEx hac igitur Familia, Nicolao patre, & matre Peregrina, aeque nobili, ac praestanti pietate flamina, Andreas natus est; eoque nomine ap pellatus , quod die eiusdem Apostoli solemnitate celebri in lucem editus fuerit. Parentes pij cum diu steriles sui sient, eum precibus a Deo impetrarunt, voto insuper nuncupato,se eum Dei cubtui,ac praesertim Beatae Mariae Virginis obsequio, mancipaturos: idque non sine miraculo v aNar cum uterque in Cathedrali Ecclesia in concione
audisset, antiquae legis praecepto primogenita quaeque Deo ostari debere, tanquam sibi ea dicta
10쪽
forent, primogenitum suum Qterque eorum altero nesciente, concordibus tamen votis, Deo deuouit. Quam etiam sponsionem post haud multum temporis communi consilio ante B. Mariae Virginis .imaginem, quae in aede Carmelitarum hodieque religiose colitur, una iterarunt. Et sane ut Dei beneficia amplissima semper, ac ube rima.sunt, non illo tantum filio, sed numeros etiam deinceps sobole eorum Familia aucta est. Et quoniam eorum natiuitas, quorum est i Ecclesia insignis futura sanctitas, aliquo ut plurimum praesagio nobilitatur, quo manifesta Dei prouidentia ostendatur; nec illud huic Sancto defuit : Nam Peregrina mater, ea quae partum pra: cessit nocte, in quiete sibi visa est parere lupum, qui Ecclesiam ingressis repente in agnum Verteretur. Andreas igitur liberaliter, ac pie educatus, ac literis in pueritia excultus, eximie a parentibus tum ob ingenij solertiam,tum etiam ob egregium corporis habitum diligebatur. Cum vero adolescentiae fines attigisset , in praeceps pene,im pellente humani generis hoste, lapsus est: nam contemptis praeceptoribus, spretaque parentum
disciplina, se penitus seculi delicijs, illecebrisque
tradidit, immersitque; totusque erat in venatorijs canibus alendis,ac equis comparandis , sumptu