장음표시 사용
31쪽
magnum spectantibus horrorem incutit: quae ex
eius membris tantum virtutis hausit, ut multis aegrotis contactu salutem restituerit. Diuinis
offici js, quae in Cathedrali eius Ecclesia, die noctuque a Canonicis recitabantur, semper intere rat ; atque inde siepe ad aliquam ex vicinioribus Ecclesijs visitandam, unico tantum ex suis Clericis comite, occulte pergebat. Contigit autem , cum nocte quadam ab Ecclesia,quam Abbatiam
vocant, reuerteretur, ut altissimo intercluserrta
muro semitam inueniret. Miranti secto quisnam tantum aedificium tam subito excitasset ; respondit Andreas, insidias esse diaboli,orationibus pro fligandas ; genibus itaque submissis, ac Dauidicis psalmis, una cum comite pronunciatis, sanctissimae Crucis signum opposuit, ac statim Satani
cum figmentum, sicut sumus defecit. ra i il: Nouerat vir sanctus, animoque semper re uoluebat, a suis potissimum praeceptis , exemplisque , populi suae diligentiae a Deo crediti in Christianis virtutibus prosectum dependere ; a proinde sibi sedulo Christi opera imitanda esse , ut ipse alijs te prautare posset imitandum. Ut igitur hoc facilius assequeretur, quaedam praecipua Domini Nostri Iesu Christi acta selegerat sibi is,
pius repetenda. Consueuerat itaque inter cetera r Beatus
32쪽
33Beatus Andreas, quinta seria per singulas hebdomadas , Omnibus, quotquot adessent, mendicis pedes abluere, conuiuioque exceptis iplem et inseruire. Igitur cum die quadam omnibus, uno tantummodo excepto, mendicis pedes abluisset, rogaretque illum Andreas, ut se quoque lauari pateretur; respondit, se tanti Praesulis benignitate minime abusurum, quod crura adeo ulceribus, sanieque deformia haberet , ut nec eorunia
aspectus absque graui stomacho perferri posset. At vir Dei ea causa magis ad propositum peragendum incensus, vincula, fasciasque soluens, Conside, inquit, fili, gr de Dei bonitate ' de sume : ipse en sanabit languores tuos. Quo dicto pauperis pedes,lacrymis magis quam aqua humectans, ulcera illius exosculatus est: statimque vir ille perfectam consequutus ianitatem, ingenti laetitia exultans exiliensque, laudabat Deum . - Tantae erat vir sanctus erga inopes miserosque Hementiae, & benignitatis, ut nee eorum meminisse absque lacrymis posset: quoties etenim de
pauperibus, Orphanisque, vel de carceribus mancipatis, vel mulieribus parturientibus, ceterisve
egestare oppressis,ipse praesente,verba fierent,statim in lacrymas foluebatur, & de praesidijs necessariis conserendis consilium inibat. Et iane
33쪽
perpetuo sanctus Antistites illud dominicum in
mente habebat, ut omni petenti demus. Illud certe satis exploratum habetur, neminem unquam pauperum ab eius conspectu tristem discessisse. Ipse enim plerumque ad aedium sua. Tum ianuam sedens, suis manibus panem me R- dicis elargiebatur. Cumque magna aliquando annonae penuria laboraretur, accidit, ut eius rei fama peruagante, etiam e remotioribus regionibus pauperes undequaque ad ipsiam consuerent ;quibus ille omnibus, nullo unquam reiecto, panes adeo large suppeditabat, ut saepenumero, qui ad se, uniuersamque domesticam familiam commode integro mense alendam sufficere potuissent, panes, unico tantum die erogaret. Cur igitur huic rei diligentius die quadam incumberet, & nouis vicissim succedentibus mendicis panes sibi asstri postularet, retulerunt iamuli, IOpromptuarium prorsus inane reliqisse, ac superesse tantum panes quindecim in familiarium coenam reseruatos. Respondit vir sanctus,ut dili gentius scrutarentur cordi enim Deo esse ne pauperes illi, qui adhuc restarent, tristiores abirent. Reversus ex illis unus inuenit arcam, calidis, Op timisque panibus refertam ; Deique benignita- Iem , ac lanctitatem Andreae multum admirans, D laetus
34쪽
laetus sancto Praesuli pauperibus distribuendos at. tulit. Neque hoc tantum loco consistebat huius sancti viri benignitas, sed longius latiusque pro
grediebatur ; nam, & erga eos, quos rei familiaris angustijs pressos nouerat, atque ad se palam adeundum , aut conditio, aut aetas, aut natalium dignitas prohibebat, apprime largus, ac muni ficus fuit; nam sponte tanta eos liberalitate prae ueniebat, ut quibusdam annuum etiam frumen. tum , nec exiguum, praestaret. Nec illis solum ,
qui ad eius dioecesim pertinerent, insignis haec Andreae beneficentia proderat, sed ad Florentinos etiam ciues, exterosq. alios redundabat ; quos Omnes,non annonae tantum, sed vestimentorum etiam largitione iuuabat; quorum ingentem vim, Cpportunis temporibus in vicinis emporijs c mebat: Quae cuncta in aduersarijs, quae eius ma nu conseripta in Archivo Faesulanae Ecclesiae ad huc asseruantur, non sine admiratione videro
omnibus licet. Ac ne quid prorsus omitteret, quod ad pulcherrimum optimi Praesulis, ac mi sericordissimi patris exemplar essor mandum faceret; instar magni illius Alexandrini Antistitis Ioannis, quem antiqui Misericordem dixerunt, ac Sancti Gregorij Papae,omnium, qui ad eius curam pertinerent, pauperum nomina in codico
35쪽
descripserat. Quin etiam,nouo exemplo, singulis
fere annis, qui pauperum curae inuigilarent, plu res viros pios,& de quorum charitate confideret, procuratores constituebat: quibus etiam mandabat , ut eorum, qui pie ac religiose legata pauperibus reliquissent, tellamenta conquirerent, ac mandata exequerentur ; & quaecunque alia adcommodum ipsorum ordinata & constituta es
sent, in eorum usum utilitatemque ut conuertearentur, curarent. Placet autem ipsam et verba
sancti Sami Praesulis, quae adhuc in publicis tabula rijs extant, pastoralc m eius charitatem mirifice spirantia apponere: TANQUAM , InquIt, MI SE RABILI vM PERsONARUM, ET PAUPERUM CHRIsTI PATER. Hospitales velo domos, siue ad peregrinos suscipiendos, sue ad aegrotos curandos institutae essent tanquam vera Christianae benignitatis domicilia, singulari cura fouit rnam, S earum vectigalia, ut in usus ab institutoribus designatos insumerentur, sedulo curauit; ipsarumque administratores, qui pecuniam interuerterent, aut dilapidarent, seuerissime coercuit ; & quam plurimos ea de causa , anathemate etiam notatos,cum ignominia administratione se abdicare coegit: nec facile in eius commentarijs reperies aliud negocium attentiori cura ab eo pro
36쪽
curatum, aut frequentius, seueriusque, quam in huiusmodi delicta animaduersum. Quo fiebat, vi multi tanti Pontificis, non verbis modo, sed& quod omnibus rebus quae ad earum utilitatem prosectum q. pertinerent, tanta solicitudine prospectum vellet, ad hospitales domos aedificandas animarentur ; quod frequentissime, eo Pontifice. in eius dioecesi iactitatum esse, liquido constat.
In gentem etiam pecuniarum vim Sanctus vir proludit in excitandis, instaurandisque sacris adi-ficijs: & Cathedralem sane aedem ruinae proximam,sere uniuersam restituit, tectisque lapidibus anteriorem partem incrustauit. Canonicorum. praeterea coenacula, & cubicula aedificauit: Episcopales ardes maximis sumptibus instaurauit, auxitque: AEdiculas insuper in Sanctorum hono-Tem multas excitauit: Sacraria Cathedralis basi. licae,' aliarumque Ecclesiarum, sacris vectibus, omnique ad Dei cultum necessaria supellectili aD suenter instruxit, ornauitque: ut saepenumero admiratio animum subeat, undenam tam Ingens
pecuniarum copia illi ad tantos sumptus sustinendos suppetierit: satis etenim constat, Ecclesi illius prouentus haud sane amplos tum temporis fuisse. His etiam accedunt, quas ut sodalibus suis Carmelitis gratificaretur, expensas fecit: nam &
37쪽
3 8 ipsorum Ecclesiam ex parte labentem restituit,& bibliothecam plurimis, optimisque Sanctorum Patrum codicibus locupletavit; alijsque eos quam plurimis beneficijs affecit. Nec etiam praetereundum est , eius Episcopatum in eam tempestatem incidisse, qua acre bellum inter Pisanos, Florentinosque vigebat: utque saepe Florentinorum copiae ad urbis usque Pisanae moenia populabundae discurrebant, ita quandoque eadem in suburbijs suis Florentini ciues patiebantur. Immissae igitur aliquando a Pisanis in eorum agrum conductitiae Angltarum equitum turmae, omnia Faesulanae Ecclesiae praedia, domos, praetoriaque deuastarunt, ac prorsus solo aequarunt. Ea omnia sanctissimus Antistites rursus ut restitueret, necesse suit. Quodque vel praecipue mirum est. licet tot impendijs pene oppressus videri posset ς fundos tamen, nec eos quidem exiguos, Ecclesiae suae nomine coemit , ut vel hinc perspicere liceat, Sanctum virum, eorum, quae in pauperes alendos erogauerat,a Deo fideli sponsore, centuplum in hoc saeculo accepisse. Et sane inter tot tantasque eius virtutes, nec ea defuit,
quam Apostolus perfecti pastoris notam requirit ; ut qui scilicet Ecclesiasticae administrationis prouinciam suscepturus sit, domui primum tuae
38쪽
waeesse nouerit. Namque haud modo inter fra- res siuos Carmelitas, ubi exactissimam ad relinois vitae normam Praefecturam gessit, optinum se patrem familias oraestitit, sed & in ipso Spiscopatu egregie ad Christianam disti plinam
lomesticos suos continuit ac in Ecclesiae patri-nonio procurando attentissimus, ac vigilantisi1-nus semper fuit. Ecclesiallici iuris praedia abniquis possessoribus occupata, acerrime vindica iit: atque ab alijs etiam,qui beneficijs praeessent,t idem fieret sedulo cauit. Eos vero, qui huma iis , diuinisque legibus neglectis, ac Dei timor: ostposito Ecclesiae , & eius ministris Decimas ei praecepto debitas, per auaritiam usurparent, ut soluere detrectarent, impiorum loco habuit c prorsus coercendos, & ad ossicium reuoca Os duxit. Denique nihil omnino praetermissum oluit, quod ad Ecclesiae vectigalia tuenda, auendaque pertineret; quae tanquam fidelis di- ensator, & vltimi etiam quadrantis rationem eo redditurus,administrabat potius, quam ero
abat , domi parcissimus, seris in ijs, quae ad Dei
altum, & egenorum subsidia pertinerent, pr istas , ac plane prodigus . Igitur cum tanta charitate sanctus Antistes stuaret, & ea quae ad honorem Dei facerent,
39쪽
adeo diligenter curaret; fiebat, ut plebs ei commissa, ad imitationem ipsius, dilectione decoris
domus Dei serueret, & ad exercenda charitatis opera incitaretur. Nec inter minima recensen
dum profecto est, quod eius suasu Lapus Villelmi
Faesulanus ciuis, sacrarum Virginum coetum, quae summitatem arcis Faesulani montis temporibus illis incolebant, & ob loci angustiam, de
solitudinem, rerum omnium ad vitam Opportunarum inopiam patiebantur, ad radices montix in commodiorem locum transtulit, uo eis monasterio aedificato; quod a conditoris nomine , adhuc Lapi Monasterium appellatur. i Nec longe ab eo Thomas Theoduli, eius itidem exhortationibus adductus, aliud sacrarum Virginum domicilium construxit, ditauitq. praediss attributis , ac S. Bartholomaei Apostoli nomine nunca
; Sedem Apostolicam eo obsequio & cultu venerabatur , ut nihil amplius desiderari posset :singulis etenim annis, aut ad summum biem ni is , legatos, ad obsequium ei exhibendum de de Ecclesiae suae statu referendum destinabat; eiusque mandatis non solum promptissime par bat; sed etiam cum se occasio osserret, iusti ONMijs praeuenlabat. Franciseum indelassium rilitab
40쪽
4 Irilivij,& multarum praeterea Ecclesiasticae ditionis ciuitatum, & oppidorum occupatorem ty rannumque , Ecclesiae hostem AEgidius Albor- notius Cardinalis, in Italia Sedis Apostolicae Legatus, Innocentis Sexti Pontificis Maximi iussu
declarauerat; contumacemque, ac haeresis crimine conuictum damnatumque, sacrorum participatione summouerat, eique bellum indixerat . Mirum dictu est, qua cura Ecclesiae causam in sua dioecesi sanctiis Andreas iuuerit: nam Sacerdotibus mandauit, dum in concionibus verba facerent,vel inter Diuina officia populum alloquerentur, ut euidentem Romanae Ecclesiae iustitiam populis declararent ε, omnesque hori rentur, ut non solum pijs precibus diuinum prς- sidium implorarent, sed & pecuniam in tam sanctum ac necessarium opus conferrent: atque ita essectum est, ut non contemnenda subsidia ex piorum hominum spontaneis oblationibus
MuItus autem erat sanctus Antistes in componendis discordi js, quae inter ciues Florentinos assidue oboriebantur; nec solum priuatimodiorum semina familiaribus colloqui js opprimebat , sed & in publicis concionibus de Chrisstiana charitate, civilique concordia saepenume