장음표시 사용
51쪽
colendum ostentatur. Epitaphium, quod subiecimus, atque ibidem marmorea tabula, pio magis quam erudito stilo,exaratum legitur, Coaluccius Salutatus Reip. Florentinae ab epistolis Secretis, magnique sua aetate in literis nominis, scripsisse fertur. ἐ-
PROGENIE CELEBRIS VIRTUTE CELEBRIOR OMNI HOC DE COMINIS MARMORE SUBTEGITUR ANDREAS CHRISTI FAMULUS DE IURE UOCATVS. NUMINIS AETERNI TOTUS IN OBSEQUIO i. i
i Canonici Faesulani tantae lanctitatis, tantorumque in se , eorumque Ecclesiam beneficiorum memores , ut Nerius Corsinus Fl rentinae Ecclesiae Praepositus, Sancti Andreae germanus stater , quo etiam Vicario idem Sanctus multo tempore usus erat, eidem in Episcopatu iuccederet optaruntes& per Petrum Corsinum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardin
52쪽
lem eius patruelem, tum Auenione commorantem , a Gregorio eius nominis Undecima Pontifice ' Maximo impetrarunt . Qui deinceps multis annis eandem Ecclesiam magna . cum prudentiae, ac integritatis laude admini
Coruscabat interea signis, prodigijsque Beati Andreae defiuncti corpus ; famaque & venem ratio eius magis magisque diffundebatur, augebaturque multi, qui se suaque, in necessita
tibus quibuscunque,eius patrocinio commenda. uerant, voti compotes effecti, ut gratias agerent,& beneficiorum acceptorum monumenta: V
penderent, ad eius sepulchrum quotidie confluebant . Singula vero recensere, quae eius intercessione patrata sunt miracula, langum sane& arduum esset. Attamen , ne aliquo saltetria eorum gustu lectores iraudemus, pauca quae dam omni fide comprobata, commemoranda
Q Petrus vis horius nobilis adolestens, qui deinde domi, militiaeque clarus, inter principes suae aetatis ciues Florentiae habitus est, Prati, quod insigne est Hetruriae oppidum,alta turri prolapsus, dum praeceps rueret, implorato Sancti Andreae praesidio, non vivus modo, sed incolumis, illa:-
53쪽
iusque ab ipsis mortis faucibus mirabiliter ereptus, seruatusque est. Eodem oppido mulieri cuidam sinistra cor.
poris pars adeo obstupuerat, ut nec aure audiret, nec brachio prorsius uteretur. Haec sacerdotem in maiori Ecclesia de virtutibus, ac miraculis Sancti Andreae pro concione dicentem cum audisset, spem concepit, se etiam eius be. neficio salutem consequi posse. Toto itaque animo ad ipsum conuersa, eius se intercestioni bus commendauit: statim igitur ibimet obdormiscens, visa sibi est morbo prorsus leuari ; ac paulo post exurgens, sanam se, ac vigentem sensit: atque ut apud posteros facti memoria maneret , id ipsa iurata professa est, actisque publicis consignari iussit.
Florentiae, cum Bernardinusduorum anno ruin puer, grauiter aegrotans iam animam ageret, admota pectori Beati Andreae cathena, ac Pontificali eius anulo digitis inserto, temporis momento adeo Conualuit, ut statim cum ceteris
pueris lusum ierit. Vincentius Ardisnus, a graui infirmitate emotae mentis factus, appotita eius capiti Sancti viri mitra, repente sanus, & animi compOS ad eiusdem Sancti altare sacrosinctam Domi-
54쪽
nici Corporis eorum. Elis abet Serealia daemonibus obsessa,inuocaisto ad eius sepulchrum eiusdem Sancta auxilio, se penitus liberam sensit . 'Aba itidem errea mulier fibribus oppressa,
cum ob inopiam nullam medicorum opem exin pena esset, ad sancti viri praesidium confugient, voto nuncupato, via istae, di caecitate san
. Sed quod narraturi sumus miraculum , lono nobilissimum , M. praeclarissimum, tur magnirudine facti, tum rei evidentia, prose- ω est 3 aeprobantibus , atque una testim nium dicentibus, non uniuersa modo Florentina ciuitate , sed augustissimo etiam saneta Romanae Ecclesiae Cardinalium Collegio, ipsoque demiam Summo Pontifice, quin etiam ipsiismet Ecclesiae hostibus: quod paulo accuratius enarrandum videtur . Invaserat Florent, norum ditionis loca Nicolaus Picininus, Philippi Mariae vicecomitis Mediolanensum Ducis copiarum ductor, qui Florentinos, quibuncum Eugenius Quartus Pontifex Maximus sumdus iunxerat, internecio bello aggressus is
55쪽
36uium, tum Pontificis, qui Florentiae commo,
Tabatur, terrore ac trepidatione depopulatus
esset, inde discedens, occupato per vim Sancti Sepulchri oppido, ac Tiserno obsesso, maiores in dies progressus faciebat. Sed cum eodem tempore Franciscus Ssortia ingentia damna Mediolanensium Duci inferret; statuit Picininus, ut illi quam primum suppetiat serret , cum Florentinis consigere ; &tanquam de victoria certus , unico praelio de re tota decidere. Trepidantibus itaque Florentinis , quibus de rerum summa cum peritissimo, & clarisssimo suae aetatis Duce alea subeunda esset, inter cetera subsidia, quae aduersus jllum turbinem parabant, ea non postrema suerunt, quae in huius Sancti patrocinio collocarunt. Frequens igitur ciuium concursus ad eius sepulchrum erat ; atque inter eos , qui ardentiori studio Beati Andreae opem, in tanto discrimine, Patriae implorabant, adolescens quidam fuit. Huic Beatus Andreas die Sancti Ioannis Baptistae natiuitati sacro, se manifeste videndum obtulit, praecepitque , ut suo nomine Decemviros, ad quorum curam res bellica pertinebat, adiret, iuberetque , copia' rum ducibus scriberent, vi quinta ab ea die , cum hostibus manus conserere non detrectat
56쪽
F rent; Deum enim eorum hostes profligaturum, ac insignem Florentinis victoriam elargiturum. Paruit adolescens, remque belli praefectis detulit; qui caelestibus promissis fidem adhibendam, iussisque parendum centuerunt. Factium adeo
evulgatum est, ut non modo tota ciuitate no
tum ac celebre fieret, sed & ad hostes eius fama perueniret; quamuis illi Florentinos tanquam superstitiosos cauillati, rem pro deridiculo habuerint. Igitur cum praestituta die Florentinorum exercitus in armis esset, Picininus tanquam imparatos oppressurus, eos totis viribus adortus est . Satis constat, adeo illum sibi indubitatam victoriam promisisse, ut vicinorum Oppidorum accolas inermes, tanquam ad certam praedam adduxerit. Commisso igitur ad A glarium praelio, cum permultas horas acriter pugnatum utrinque fuisset, tandem victoriaci, eaque prorsus incruenta, pro Florentinis stetit. Maior hostium pars caesa, captaque: Dux cum paucis fuga vix euasit. De Florentino exercitu nullus pene desideratus est. Tradunt nonnul
li , Beatum Andream a quibusdam in aere vis
sum, albo equo insidentem, ac caelestis exercutus acies in hostes immittentem . . ἰ- . Haec victoria non modo grandi metu su μ
57쪽
mum Pontificem, Florentinosque liberauit, qui periculosissimo bello feliciter, glorioseque deiuncti sunt, sed infracta Vicecomitum potentia, maiori Italiae parti pacem conciliauit, resque Ecclesiae in tuto constituit. Quae tam eximia , ac salutaria bona singulari Beati Andreae beneficio prosecto adscribenda sunt. Maximo sane gaudio tantae rei nuncius Florentiae exceptus est ; de inter cetera laetitiae signa,
illud haud postremum fuit, quod publico decreto, ad gratias Deo agendas, debitosque ho nores Beato Andreae exhibendos, ut a Metropolitana aede, ad usque Carmelitanam Eccle. iam , Clerus, populusque uniuersus, una cum Republicae Magistratibus procederent, ac munera sancti viri sepulchro singuli offerrent, sancitum est. Gesta sunt haec volente, ac probante Summo Pontifice Eugenio ; qui etiam Senatus, Populique Florentini precibus, agentibus praesertim Dominico Capranica, Iuliano Caesari no , & Prospero Columna Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus , viris religiosissimis, ac de Republica Christiana optime meritis, indulsit, ut perpetuis suturis temporibus anniuersiain rius dies, quo ad caelestem gloriam B. Andreas transsatus est, selemnis in ea riciesia esset se a
58쪽
que hi eius memoriam sacra moe fierent ; c terique amnes honores Sanctis haberi consueti, Beato Andreae haberentur. Accidit itaque Meum primum sancti viri Corpus, Omnibus videndum, colendumque, in altissimo suggestu collocatum fuit, ut primo statim conspectu , populus, qui infinitus prope ad eam celebritatem conumerat, magno erga eum deuotionis affectu incitatus adeo exclamaret, SANCTE ANNDREA ORA PRO NOBIs , ut tantae multitudinis vox tonitrui instar caelum vique ferretur.
Quod cum iterum iterumque fieret, & repeti intis vocibus SANCTus ab uniuersis acclama. retur,usus obtinuit ut deinceps ab omnibus abseque discrimine semper diceretur SANCTUS . Nec popularis tantum aurae suffragijs adeo insignem , ac honorificam appellationem adeptus est, sed summorum etiam virorum grauissimis sententijs, meritorum , ac indubitatae apud Om nium animos opinionis sanctimoniae iure, ei
dem attributa fuit: ijsdem etenim diebus, cum orationem de laudibus eius quidam ex Carme litis Fratribus, coram Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, & magna Cleri, ac populi fie-quentia habiturus, ambigeret utrum in publi.
ea concione Sanctus nuncupandus esset; con
59쪽
sulti ijdem Cardinales responderunt, honores
a Summo Pontifice illi delatos, speciem solemnis Canon irationis referre; ideoque eum SANCHM appellandum videri. atque inde factum arbitror, ut plerique omnes seriptores, qui res ipsius gestas memoriae mandarunt, eiusve ex occasione mentionem fecerunt, praescripto semper sanctitatis titulo eius nomen honestarint. Quibus Senatus, Populusque Florentinus ad eius Cultum, venerationemque magis, magisquω incitatus, ampliores adhuc ei honores non decreuit modo, sed eos etiam qui in Catholicata,
Ecclesia amplissimi essent, ut ab Apostolica Sedecernerentur, curauit. Statuit itaque, ut re, currente quot annis die obitus Beati Andreae, omnes urbani Magistratus ad Carmelitanania Ecclesiam honoris causa conuenirent , idemque fieret in Sanctorum Apostolorum Petri, de Pauli sesto die, quo tam illustris victoria Floqrentino populo diuina munere obtigit: hoc adiecto, ut viginti pauperes, ad huias Sancti honorem, nouis vestimentis publico sumpta induti, ad eius sepulchrum sisterentur; quod&hactenus seruatur. Haud multo post, ut in
Sanctorum Pontificum numerum Beatus Andreas adscriberetur agere caepit; ac Paulum S
60쪽
cundum, & Sixtum Quartum Pontifices Maximos quaesitissimis precibus rogauit, ut hoc ei maximi beneficij loco tribuerent ; a quibus eo etiam deuentum est , ut rei examen diuersis Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus mandarent . Clemente vero Octauo, negocium diu intermissum rursus inchoatum est ; quod a Paulo Quinto longius prouectum, demum a Sanctissimo Domino Nostro VRBANO OCTAVO, uniuerso Christiano orbe approbante persectum est: Qui petente Ludovico XIII. Christianissi mo Galliarum Rege ; ac Serenissimo Ferdinando Secundo Hetruriae Magno Duce, instante etiam Gregorio Canalio Carmelitarum Priore generali, ac Illustri Corsinorum Familia, sumptus abunde suppeditantibus Octauio Corsino Archiepiseopo Tarsensi , Philippo eius fratre, Nerijque alterius fratris vita iuncti fili js; lemni pompa, splendidissimo apparatu, ac longe maiori quam unquam hactenus factiam sit magnificentia , Beatum Andream Corsinum Carme.
litam, Epistopum Faesulanum, ad Dei honorem , & gloriam, & Catholicae Ecclesiae decus di praesidium, in Sanctorum Episcoporum numerum seliciter retulit.