S. Andreae Corsini ordinis Carmelitani episcopi Faesulani vita. Authore Francisco Venturio episcopo S. Seueri

발행: 1629년

분량: 63페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ro sermonem instituebat: cumque praeclare diceret. ob insignem sanctitatis famam iam omnibus venerabilis esset; quam plurimi, non Q-lum ex proximis villis, sed etiam ex Florentina Ciuitate ad ipsum audiendum confluebant. Ιgitur cum in Faesulano foro, unde uniuersa prospectatur Florentina Ciuitas, in magna ciuium corona de superiori loco diceret, eorumque discordias damnaret, ac mirum in modum execraretur, Deum precatus est, ut omnibus quotquot adessent,eos, qui tantos disiensionum ignes accenderent, manifeste contueri permitteret. . Ac statim, Surgite,inquit, 'icite, quinamsint, qui me tras discordias nutriunt. Viderunt itaque

omnes innumeros coruorum, milviorum,alia

rumque obscenarum auium greges Florentinae Ciuitati supervolitantes, atque inter se atrociter concertantes. Intellexerunt igitur perennes, ac

exitiales illorum discordias ab humani generis hostibus seri, ac seueri; atque in posterum

se pacis, concordiaeque praecipuos auctores semper praestitere. Quae cum fama evulgarentur sin causa fortasse suere, cur eius potissimum opera , in componendis ciuilibus Bononiensium contentionibus Summus Pontisex uteretur. Vindicata etenim nuper ab immani Vicecomitum

42쪽

43 tyrannide Bononiensium Civitas in Romanae

Ecclesiae ditionem redierat: grauiter tamen ex terno bello, internisque seditionibus laborabat. Urbanus ergo Pontifex eius nominis Quintus, res bellicas AEgidio Cardinali Legato demandarat , ad domestica vero dissidia sedanda, quas praepotentes quaedam familiae alebant, Sanctum Andream delegauit. Qui singulari aequitate, ac prudentia omnia breui composuit,ordinauitque. nam, & si quidam ex potentioribus ciuibus Sancto viro refragari, atque obniti coepissent, Varijs tamen morbis exagitati, ac praetens Dei numen experti, concordibus demum votis, propositas ab Andrea pacis conditiones amplexi sunt. Tam tam rem paucis attigisse sufficiat: nam quae singillatim in grauissimo eo negocio ab ipso sunt

gesta, ei ve acciderunt, temporis diuturnitate obliterata ignorantur. Tradunt nonnulli Be tum Andream Bononiae,dum ea agerentur, carceribus, & vinculis mancipatum, alijsque con

Iumeliis vexatum quae de Ciuitate religiosissisma, di Sedis Apostolicae ditioni subiecta, & eo Praesertim tempore, cum ab hostibus undequa-quς premebatur, obsequentissima, nobis suaderi non possunt.. Tot igitur clarus virtutibus sanctus Antistes,

totque

43쪽

totque signis prodigijsque Serui sui sanctitatem,

ipsomet Deo attestante, populum suae custodiae diuinitus demandatum, summa cum pietatis,

dc prudentiae laude gubernabat ; atque ut alij parochiarum Pastores ad eius exemplum muneri suo diligenter incumberent, satagebat: utque erga bonos, benignum, mansuetumque, ita ad

uersius eos, qui partes suas implere negligerent, deuerum se, verendumque ostendebat. Probe etenim didicerat sapientissimus Praesul mansuetudinem Pastoris rigori iudicis attemperare. Et

Primum quidem, Ut omnes apud Ecclesias suas residerent, perpetuis edictis singulis annis cauit, poenisque inflictis, reluctantes ad officium compulit 3 multosque contumaces titulis, non sino ignominia,decreto priuauit. Eos vero, qui mulieres parum honeste in contubernio haberent, aut alijs criminibus ordini dedecori, populo offfensioni essent, acriter corripuit; quosque pater nis monitis ad caste & pie vivendum emendare non potuisset, beneficiJs expulit. Multis vero, praecipuisque viiijs tum Clerus, tum populus eo tempore laborabat; quae, quoniam peculiaria erant illius aetatis, magnosque labores vir sanctus illis extirpandis exantiauit, saltim ex parte Commemoranda videntur. Clericorum igitur

44쪽

longe maior portio, non solum cuiustunquo doctrinae, sed & proprij ossicij adeo ignari erant,

ut non modo populo non prodessent, ted adiecto plerumque pernicioso eorum vitae exemplo, inscitia sua obessent plurimum. Necesse igitur fuit sancto Antistiti, cum dioecesim ex sacro rum Canonum praescripto inuise rei,de omnium doctrina,accurato examine, rurius dijudicar ;& quos ad Ecclesiastica onera sustinenda, & salutem animarum procurandam parum idoneos com perit, qui plane permulti fuerunt, a benefici js eijcere, eaque alijs, qui aptiores essent con ferre. Multi praeterea, aut nullis, aut falsis causis Ecclesiarum possesIionem inuaserant: Horum impiam temeritatem nullo modo ferendam duxit Beatus Andreas , magnumque illinrum numerum a Sanctuario Dei exturbauit: de

quoniam id genus hominum audax & litigi sum est, magnos sane labores eum lubijsse in

huiusmodi negocio oportuit. Nec eos etiam tolerandos exillimauit, qui quaestum ex merca tura facerent ; multoque minus,qui prieturas, Mofficia exercerent. Maior siquidem eius dioece- sis pars minutis quibusdam oppidulorum, & vi corum dominis ea tempestate abundabat ; qui sortasse virorum ad ius dicendum aptorum pes

nuria a

45쪽

nuria, locorum praefecturas, ac magistratus cIericis demandabant. At sanctus Antistes indecorum, & valde periculosum ratus, si ij, qui imsertem Domini vocati essent,ialibus negotijs implicarentur ; Omnia eiusmodi munia eis interdixit . Cum igitur Ecclesiarum Rectores ossicium situm, aut ignorantia obcaecati nelcirent, auu . dum alieno incumbunt, negligerent; fiebat, ut oves sine pastoribus errantes in praeceps ma lorum , nemine opem ferente, corruerent. Et quamuis permulta e sient. vitiorum capita, quae sanctissimo Pontifici amputanda fuerunt 1, duo tamen praecipue multum ei negotij, ac laboris attulere. Nam & Commercia contractusque ,

qui promiscue fiebant, saepe vetiti scenoris crimini obnoxij erant; & matrimonia plerumque inter persenas lacris legibus prohibitas, ac ue pius iurtim, di abique ulla Ecclesiae solemnitate,aut etiam icientia firmabantur,ex quibus duobus teterrimis fontibus,quam ingens anImarum

pernicies longe lateque grassaretur, nemo est qui non videat. His Beatus Andreas omni Ecclesiasticie disciplinae vigore obuiaui t, eorumque ora oppositis sanctissimis legibus obstruxit, nec

paucos lane contractus usurarum titulo damnatos, irritos reddidit 1, multorumque connubia

a contra

46쪽

contra Ecclesiastica decreta sancita, rescidit, diremi tque ; ac ne deinceps clam, & absque sacerdotum notitia celebrarentur, seuerissimis edictis statuit. Atque ut omnes quibuS animarum cura mandata esset, tam falutaria eius praecepta seruarent,atque ut ab alijs seruarentur efficerent; nouos Vicarios in longinquioribus tuae dioecesis regionibus constituit; qui & ius dicerent,& Omnia Dei cultui, & animarum saluti necessariata Comminus impicerent, curarentque. Non P

mus nescij, pleraque ex ijs quae diximus, ab alijs

etiam Ecclesiarum palloribus frequenter actitata, nec plane digna, quae de tanto Antistite coinmemorentur, multis videri posse: Nobis vero quςlibet Sanctorum ad incrementum diuini cul.

rus, aut populi proiectum dicta, iactaque pertinentia,Celebranda videntur. Nam sicut ea, quae in superioribus caeli regionibus conspiciuntur, quamuis adeo parua saepenumero appareant, ut pene sensus effugiant; eam tamen claritudinem, virtutemque a loci nobilitate deducunt, ut dii, genti obteruatione digna censeantur: Ita Sanctorum gesta, cum de cordibus eorum prodeant , quae caelorum instar domicilia sunt, ac templa Spiritus Sancti; etsi exigua nobis videantur,omni tamen honore, ac reuerentia Bicipienda

a sunt,

47쪽

sunt, ac ut plurimum Ecclesiae Dei utilia, perpe

tuae memoriae commendanda.

Igitur cum toto vitae suae die Sanctus Andreas in vinea Domini laborasset, magnosque, atquOvberes fructus, indefessis vigiliis, in domo eius congregas iet; iam senio confectus, operis sui finem , debitam mercedem consequuturcs, desiderabat, expectabatque . In ipsa itaque Dominicae Natiuitatis die,cum ad Missae lacrum, quod illi postremum fuit, solemni pompa de more celebrandum se orans pararet, Beata Uirgo Maria, quae primordia sacerdotij eius praesens honestaverat, adfuit ei etiam ad vitae occatum,hO

ra Sacrificis Vespertini; ipsumque de propinquo

eius ad caelestem vitam transitu admonuit; praedixitque fore, ut sacrosancto Epiphaniae die, ipsi

quoque Deus,in caelorum regno,facie ad faciem perpetuo contemplandus manifestaretur. Hoc nuncio mirum in modum laetus Andreas, iam aeternarum deliciarum suauitatem in terris praegustans, ingentem animi iucunditatem contuenere non porerat, quin etiam exterius erumpe ret , & ipio corporis habitu perspicua efficeretur: Nam vultus hactenus asIiduis ieiuniis,vig lijsque , ac mira vitae austeritate exanguis, ac squallidus, repente in laetum adeo, ac ruben

48쪽

tem versus est, ut ca testis patriae alicuius ciuis diuini amoris incendi js exardescentis imaginem referre videretur. Paulo post itaque febri cor. reptus, cum Uidonem Faetilanum Canonicum, quem unice diligebat, de instanti morte sibi per Beatam Virginem praenunciata Certiorem reddidisset, stramineo lectulo decubuit. Increbrescente vero eius aegrotationis fama, non clerici modo ex vicinioribus Ecclesiis , sed ciuiunia etiam Florentinorum quamplurimi ad eum, offici j gratia inuisendum veniebant: quos ille benigne comiterque suscipiens, ad Christiana charitatem, & ciuilem concordiam seruandam, ut consuetudo ipsius erat, exhortabatur, alijs que salutaribus monitis euadiebat. Adueniente igitur suprema vitae hora, cum psalmos Dauidicos alternatim cum suis clericis recitasset, pronunciato apostolico Symbolo, omnibus Ecclesiae Sacramentis, summa animi demissione perceptis, ad supernam Patriam, corporis vinculis absolutus, perpetuo cum Deo regnaturus euolauit ; anno Dominicae natiuitatis tercentes.

mo septuagesimo quarto post millesimum; a

Religionis ingressu quinquagesimo instau Num Faesulanam Ecclesiam quatuor & viginti annis sanctissime gubernasset. Ipsa eius obitus hora, D cubi-

49쪽

IO cubiculum, in quo Sanctus recumbebat, mira luce illustratum, ac suauissimo odore perfusum fuisse traditur. Eadem vero qua decessit nocte, virgo quaedam decimum aetatis annum agens subito exclamauit, videre se lucidam scalam, a terra caelos pertingentem , hominemque pon tifici js vestibus indutum, ac duorum Episcopo Tum medium, per eam , ad caelestia astendisserquae audiens mater intellexit, quod reuera erat, eadem hora Sanctum Andream ad aeterna tabernacula transmigrasse. Alia itidem virgo,cuqius matri Andreas praedixerat sere, ut eadem nocte ipse, &eius filia ex hac vita decederent ;appropinquante mortis hora, elata subito voce, Expecta, inquit, mesanctissime Pater, ut una caelestia regna ingrediamur. statimque, eodem sane, quo BeatuS Andreas temporis momento, expirauit.

Paucis elapsis diebus idem Sanctus Vidoni

intimo eius, ut diximus, amico apparuit, Episcopalibus indumentis candidis ornatus, lilia, rosasque manibus gestans ε, rogatusque, cur tam res, quod Pontificiam grauitatem haud decere videbatur, haberet ; relpondit, se virginita emincorruptam ad mortem usque seruasse, atque idcirco. cum virginibus, . floribus redimitum . Agnum

50쪽

3 et Agnum sequi. Ad sinisti viri corpus venerana dum, magnus factus est undequaque populorum concursus ; multique aegroti, debileiquo non eius modo attactu, sed percepta etiam iucundissima, ac salutari odoris fragrantia, quae ab eo mire emanabat, sanitatem consequuti feruntur . Eius exuviae ab Omnibus,quotquot aderant avide abreptae, siublataeque siunt: ferream cathenam , cuius luperius meminimus, vidua

- quaedam mulier clam abstulit; eamque haud multo post Fratribus Carmelitis, ut honorificentius asseruaretur detulit. Demum quamuis id mei testamento cauisset ut eius co pus Florentiae in Carmelitarum Ecclesia sepulturae mandaretur s non perm iserunt tamen Faesulani montis accolae se tanto thesauro spoliari; sed in Cathedrali aede , ut honorificὸ conderetur curarunt: quod deinde ijdem Carmelitie, noctu, pia fraude clam sublatum in eorum Ecclesiam , via idemmet religiosas vestes, & eam eximiae fianitatis initia susceperat, eandem tum quoque odoris suauitatem diffundens asportarunt: lbudemque hactenus asseruatur in sublimi marmo

reo sepulabro, signis, picturisque, ut ea sererint tempora, egregie exornato , ac integrum,

incorruptumque populo ad haec usque tempora

SEARCH

MENU NAVIGATION