L. Annaei Senecae Opera omnia quae supersunt ex recensione F. Ern. Ruhkopf. Tomus primus sextus

발행: 1828년

분량: 662페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

COLLECTIO

CUM NOTIS

3쪽

SENECAE

OPERA OMNIA

5쪽

EX RECENSIONE

TOMUS TERTIUS

7쪽

MONITUM

J ortium Senecae volumen, candide Lector, in lucem prodit, quod Epistolarum partem

complectitur. Ac ne sorte mireris, quod eas ex Schweighaeusori potius, quam ex Ruli opsti recognitione, uti reliqua eiusdem Scriptoris opera, emendatas in publicum emiserim, consilium meum paucis tibi aperiendum puto. Primum quidem ex Schweighacuseri notis, ac potissimum ex ipsius praefatione satis patet, Rulikopsium, non Omnibus quibus potuisset copiis criticis instructum, harum Epistolarum recognitionem

8쪽

suscepisse. Argentoratensis itaque Prosessor celeberrimus, ea OCCasione motus iisque rationibus quas ipse in Praefatione adduxit, quum novam recognitionem Argentorati anno I 8o9 aggrederetur, Msstos primum codices nondum excussos diligenter inspexit, praecipuas deinde post principem editiones contulit, lectionis cuiusque originem detexit, et ad severae criticae trutinam exegit, carumque quamplurimas temere olim reiectas Senecae restituit, sinceriores quandoque ipse recepit, spurias deniaque codicum auctoritate e textu eiecit. Sed ne do tota Viri celeberrimi ratione omnia praeoccupem, ipsius perelegantem atque eruditam Praefationem adeas Suadeo, eX qua totum eius consilium lucidius apparebit. Quum itaque nuperus Editor Parisiensis

V. Cl. cuius exemplar exprimendum Curavi, novam Senecae editionem Susciperet, Pru

denter quidem Rutilio psit oditionum in uni-

VerSum prae ceteris dignissimam duxit, quactypis exscriberetur: ad Epistolas autem quod altinet, Soli vcigliacusuri oditioncm merito

9쪽

anteponendam censuit, quippe quae, novis uberioribusque copiis criticis ditata, ex doctorum Virorum sententia textum longe puriorem prae se ferret. Neque tamen Ruh-hophum deseruit: etenim sere omnia, quae illius editio habet, tum critica tum eXeg tica, doctus Editor vel integra servavit, vel excerpta suis Verbis narravit, addens sub inde de sua penu quidquid duxerat addendiam, quo ornatiores castigatioresque hae

Epistolae in publicum prodirent. Quod Viri

egregii consilium quum optimum mihi via sum esset, reliquum erat ut eius vestigia fideliter premerem, iis tantum emendatis, quae correctoris diligentiam effugissent. Vnum superest monendum, Schweighaeu- Serum Virum praestantissimum, tum ossicii

valetudinisque rationibus, tum Typographi sollicitationibus impulsum, textum typis

commisisse non ita ubique Constitutum, ac ipse voluisset. Quapropter in notis seorsim

postea editis passim iubet, vulgatae ab eo lectioni aliam, quam mox ibi subiicit, esse substituendam. Cui quum Cl. Editor Pari-

10쪽

VIII

siensis in editionis repetitione sere nusquam, quantum ex hoc volumino compertum habeo, obsequutus sit; ossicii mei esse putavi id facere, quod Vir summus ipse secisset; ne scilicet Senecae studiosi bonis frugibus

frustrarantur, vel Certe minus commode

seuerentur. Quoties ergo, candide Lector, silendatum reperies in textu, quidquid Vir Cl. in notis emendandum iussit, id totum diligentia factum est mea ; qua, ut mihi persuadeo, effeci, ut Senecae Epistolao pluribus in locis castigatiores apertioresque nunc tandem haberemus. Ceterum si quid

minus ex sententia cesserit, veniam te mihi daturum confido, enixeque rogo. Vale.

SEARCH

MENU NAVIGATION