Ioannis de Bussieres ... Historia Francica a monarchia condita, ad annum huius seculi, septuagesimum

발행: 1671년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

2 11 HISTORIAE FRANCICAE

C LxoLV, Gunt harium& Tlaevigandum, dignitatibus abdicatos , communi CALvvs. st egat. Vald adam & Ingeltriadein eadem poena assicit, caeteri ite Epinopis , munerum usti linterdicit; ad Lotharium legatum destinat, qui Theut bergam reducat ac Regem nisi in obsequio sit ditis deuoueat tanto firmior caeteris atque constantior, quanto, scde excellioe Se sinctitate morum praestantior. XXX. Gunt harius ea sententia fulgiuitus , malignitate in furorem versa ; eum Loth ινιώ, ἀ- Thcti Igaudo consorte Ludovicum Imperatorem conuenit, querelis implet..

p ε ρρη Impetitam fratris auctoritatem ct fuam', quod ma iniuria i is inconsultis, axistites Dbditi ab ἰ-ido extraneoque depositi essent O deiectis Iis Ludovicum in Nicolaum instigat, Romam ducit, Pontifex male habetur, obuia Crucis fgna deiiciuntur , disturbatur clerus & pellitur , Nicolao minae& vis propemodum intentantur, perstat nihilominus in sententia Pontifex ; iustique per omnia tenacissimi is , victo metu & minantem vincit. Post reditum Imperatoris; inter Ecclesiae Orientalis procellas saeuissimas, quas Photius impiissimus nebulo concitabat, Nicolaus Lotharij, memor, Arsenium Episcopum prudentia iustitiaque munitum in Franciam legat, ad Reges componendos , & maxime Lothari, thorum repurgandum. Magno honore 1 Ludovico & Carolo exceptus , iisque sancitis

quae ad concordiam facerent, ad Lotharium transit, ipsique in conuentu Episcoporum optionem facit, ut eiecta pellice , Theulbergam dignitati thalamoque restituat, dato sacramento , eam se in posterum tiruxorem legitimam atque charissimam habiturum, sin minus, illico ana themate feriatur , caeterique omnes qui flagitio suo se implicuerint. In has angustias Rex coniectus , ut intentatum fulmen eluderet, admittit coniugem , die Valdradae dicta , qua se Romae sisteret ; Ingelirudis pariter factis interdicha Et haec Vormatiae se legato stitit, iurauitque se Romam ad poenitentiam ituram; & vero se ad iter eum legato accinxit; at statim profuga sus ad volutabrum , & ad flagitia libidinosa mulier , repetita in

Franciam via retrocessit; tantae est molis vitium extirpare , qtiod natura genuit, libido aluit , & assuetudo durauit. Nec Valdradae mens melior , quae ingre IIa Italiam , ac postea poemitudinis poenitens , in Franciam rcdiens , tametsi coacta repetere Italiam , nulla poenitentiae signa praeserebat, ided a Nicolao ambusta Anathemate fidelium coetu abscinditur. Imminebat discrimen idem Lothario, cum arte consueta Cancellarium ad Pontificem mittit, mendicatque ab Episcopis litteras, quibus testarentur Regi cum Theulberga esse quam optime. Sed & postea comminiscitur aliud, quo caput causae iugulari crediderat; Theuibergam diu pessime habitam vi mortisque minis adigit, ut litteras det ad Pontisicem , quibus facultarcm concedendi Rmam emagitat, se sponte dignitati Regisque thalamo cedere , assentiri vi Vald rada legitima coniux habeatur. Eae non dubitauit Pontifex, quin a vi & metu si riptae essent litterae; quare dat alias primo ad reginam, adhortans ad constantiam , iacuc quouis periculo veritati praeiudicet ; tum ad Episco-ι POS,

262쪽

pos, redarguens, quod Lothario coiitra ius & aequum, metu vano territi ad blandi alitur , postea ad Regem Carolum, dolens quod DUO i de C, io,

coniuge haud satis dissentiat, rogansque ut eam magno vitae discrimine' apud se recipiat. Postremo ad ipsunt Lotharium , quibus acerbius carpit quod Theu toergam contra iusiurandum vexatam , ad scribendam falsissimam rem vi impulisset; spem abscindit Vald radae unquam ducendae, reminciat eam ab Ecclesia se gregatam , eandemque poenam nisi praestet obsequium comminatur. Porro Lotharius fietiim minis praetendens obsequium , Aduentium Episcopum ad Pontificem legat , petitque supplici b his verbis facultatem, Romam eundi , ut coram ipsb Patre pii vim o calumniam restinguere , ae innocentiam suam suscitare possit ue opes &operam in Saracenos pollicitus. Id enim vero Nicolaus pernegat, gnarus moram teri ad delicti laruam, causasque perscribit Ludovico Germaniae Regi pacis internuntio; nempe Lotharium vanis pollicitationibus , Romanam sedem habere ludibrio , opulentum promissis , at va-ctium effectis ; Theut bergam dure & contumeliose haberi, Valdradam regis nutu Ticino in Franciam reuocatam, eiusdem arbitratu omnia peragi . Quapropter nisi Rex aliquando re verba impleat, sciat excusem sulmen mox vibratum iri. Praeterea exacerbauit Pontificem eiu leni Lotharii nouum crimen ; quo Helle tritilem sororem , viduam Berengarii Comitis facultatibus spoliauit, misera sentina Pontificem ut calamitatis perfugium appellante. Lotharius, ad extrema actus Nicolai morte reia pirauit ; multo maxime ab Adriano successsore, potestate facta Romam eundi , imo Vald rada restituta Ecclesiae , post poenitentiam ad maiorem fraudem simulatam. In urbem igitur solemni pompa inuectus exceptusque ab Adriano, magnis honoribus, percontanti iurat, Omnia se quae Nicolaus ius Ierat , cumulate implelse ; id certatim Aulici adula- Auribro res pessimi asseuerant , sicque nemine contradicere ause , ab Pontifice ad communitatem Ecclesiae in sancti Petri Basilica palam admittitur. Etenim sanctissimus Ponti sex vi suspicionem fraudis omnem extingueret , post Auxistissimum sacrificium conuersus ad Regem , cui praebendum erat Christi Domini sacrosanctum corpus , id manu tenens adiurat. V. si lintegrum se ab adtilterio nosset, interdixerat Ni- laus, Ur animo cosiluisset reliqua vita a mala ada abscedere , ad fatalis miserium feci rus Meederet , sin esset vel antiqui sceloris conscius , vel noui cupidus , caueret Domino futuro iudiei care istudere ; idemque Aulicorum singulos obtestatus , dum augustum panem porrigeret, ut si immunes ab obiecto Regi flagitio Brent, nec cum Vald rada diris deuota communicauissent, iis Christi corpus in silutem es Iet: tam Regem quam Aulicos cibi Coeli tum pascit. Sic illusium homini , at Deo , neutiquam ;Quippe Lotharius in Franciam redux , periurio, leui pretio, ut rebatur, dissicillima re confecta ; vix Romanos fines euaserat, cum se ui Dsma & improuisa pestis Aulicos omnes morte sternit , paucis exceptis quos ab ficta mensa Pontificis verba absterruerant; idemque Lo-

263쪽

, 14 HISTORIAE FRANCICAE,&α

thatius Lucae sebri corripitur, unde Placentiam vectus, inter eontinua suorum funera, ibidem obmutescit repente, ac nullo poenitentiae signo animam essiae ; sobole nulla ex legitimo thoro ; fulicior si qua ludia in Nicolaum certauit, ea in affectum suum dimicas let ; regno in hoc usus vi adulter eit e, & publicus; tantansi assinitas inter facultatem criminis de voluntatem. VadradM& Ingestrudi quid tandem actum sit, incompertum mihi. Nunc reuocandi Ludovicus Germanus δc Carolus , quorum res inuolutae simul eodem filo euoluendae sunt.

264쪽

HISTORIAE

FRANCICAELIBER SEXTUS

Carolus Caluus Rex. Normanni m Franciam. Normannorum

altera expeditio. Normannia concessa. Robertus sortis o esus. Andega m obsessum. Bella cum Britonibus. Pipini Iunioris sors varia. Carolus Rex ὰ I douiso fratre impetitur. Franciae calamitates Carolus regno restituitur. Venilonis poena. Propter Hincmarum turbae. Iuditha a Balduino rapta. Carolus Lotharineiam occupat. Caroli liberi Carolus Imperator. Iidovici Gemmanici mors o liberi. Carolus a nepote victus. Carolus in Italiam venit, ec fugatur. Boso Erme ardem uxorem ducit. Caroli Calui mors. Ludovicus Balbus Rex. Ioannes Fontifex in Francia. Adoptat Bosonem. Balbi mors. Milouisus-Carolomannus Reges. Auraba a Gosuino Abbate. Austrasta Ludovico Germano tradita. Regum bella in plures. Boso Rex Burgundiae. Ludovicus in Normannos. Ludovici mors , in Carolomanni. Carolus crassus Rex o Imperator. Paciscitur cum Normannis. Hugo Lotharisa

265쪽

Hanctam.

1 ues HIS TOGAE FRANCICAE

Lotbari us regnum turbat. Faris obsessioe liberati. O

rolus uxorem dimittit. carolus regno deiectus. Franciae in ' Italiae flatiis. Eudo tutor an Rex. Normannorum irruptio. Vincuntur in Britonibus. carolus Simplex Rex. Ab Eudone pellitur. Eudonis mars. Arnulphi Imperatoris mors. bertus rebellis. Carolus Rex ab Heriberto captus. Rodulptas Burgundus regnum invadit. Caroli mors, o Rodulphi. Ludovicus Aransmarinus Rex. Rebesiis in Ludovicum. Heria serti proditoris mors. Guisielmi Normanni caedes. Ricaradus a Normannis seruatus. Bessum in Ucardum Ludovicus in Hugonem mouet. Ludovici obitus. Lotharius Rex. Hugonis Magni mors. Ricardus iterum besio vexatus. Lothaiarius Othonem pessite Carolo Fratri Lotharissam donat. Ludovicus Ignavus, postremus Rex: Moritur sine prole. carolus Lotharingus reiectus. Hugo Capetius regnum invadit. FLnis Stirpis Carolouingiae.

Mr c I xi A inter fratres Ludovici filios conciliata , & in suam quoque partem recepto, Ludovicus in Germaniam, Carolus in Franciam secessit; & ille quidem regnum annis pluribus haud improspere gessit. Hic per varia domi forisque infortunia, auitam gloriam calamitosissima Francorum sorte pessundedit. A caluitio dictus est Caluus, cum illae augustae, Martelli, Pij, & Magni , appellationes deficerent a vitiis corporis , non animi dotibus, Europae rialgentissima lumina dignoscerentur. Nec quis secordiae & stupiditatis accuset Carolum ; erat enim vasto,callidoque ingenio ; ita sui custos ut alienum appeteret; iam a puero militia exercitus , imbutuseueri matre sagacissima foemina regnandi artibus; ut mirum sit tantam spem decoctam, floremque pulcherrimam emarcuisse , tam subito. Prima Rexis , regnique calamitas, eademque continua, Normanni; a Dania seu Noruegia, quae olim Cimbrica Chersenesus , populi, Idolorum cultu, ferocia , 3c crudelitate terribiles; qui dudum repulsi a Francia, Caroli magni sortitudine , & mox sitis intestinis dissidiis ; nunc pace domi constituta, euulsis Bris repagulis, post atrocem Fontiniacam illam cladem, certatiin pernauigabiles amnes, ceu per effractas portas, aut aperta vulnera, classibus magnis in Franciae viseera penetrarunt. Expeditio prima ab Rege eorum Horicho , in Caroli Iregnum pronunciata est ;iirgensque classis in quatuor partes diuisa, quae fluuiis quatuor, Amisia , Sequana,

266쪽

LIBER SEXTUS. 237

Sequana, Ligeri & Garumna , peruaderet intima atque consederer. Et C, o

Sequanica pars luctuosissima omnium fuit. Nam Duce Raginiatio , capta CALVV, statim Rotho mago, ripis circimqtiaque flexuosissimi amnis direptis ; hostes Parisios peruigilio Paschatis veniunt ; praeuioque terrore incolis vrbem exhaustam, capiunt, & sacri profanive nullo discrimine populantur. Nec parcitum Sancti Germani Coenobio, rapinis multis & sacrilegiis violato : unde in grassatorcs vindicta praesens, terrorque in futurum illatus est, eorum pluribus morte rapti S, S dysenteria vulgo contracta. Haeserat Carolus ad Sancti Dionysi, augustillima pignora , hoc est venerabiles eiusdem reliquias, in sacrilegos propugnaturus; cum morbo vulgato, afflictisque hostium copiis, de pace iactum cst, coniiciatum Vt Dani accepta pecunia regno excederent, iurati se abfuturos a Francia, nisi sorte ad praestandam opim allie auxilium ; faedusque connexum lcnui admodum vinculo perfidorum fide. Ita Ragenarius ad Horichum reduxit copias, fastu

tumens & resertus gaza ; iactabatque in contumeliam Francorum, maiori apud eos terrori mortuos cith quam vivos; nullumque sibi praeter Germanum stiacm , eundemque mortuum Icstitisse; at inter haec verba rcpente concidit, clamans , coram asstistere, ut nerabilem illum scirent Gei manum a quo grauissiunis ictibus suste vapularet, moxque immcnsium utero itirgescente, in suminis cruciatibus tertio die, offulis rupta aluo visceribus, animam edidit; irritis votis quae ad salutem Si incolumitatem sundebat; statimque poena in caeteros raptores lyaria, pereuntibus cunctis, vel tumore viscorum, vel fluxu sanguinis; nisi quos Horichiis, Occupata mor- re trucidari iussit, ne poena morbusve propagaretur in alios , c. iptiuis praetcrea libortate domatis. Et haec sancti Germani propugnatio fuit, edocto barbaro , quantum praesentem inter mortalium vitam , atque aeternam immortalium interesset. Idemqtie prorsus sanctus Martinus, in costii aduersis Ligeri ita uigarant, portentum exhibuit. Ii Hastingo Duce, Ambasiatrialiaque oppida quae Ligerim & Carum amnes interiacciri, praeda cxli.Hista, absilmpserant ignibus; versique ad Turones, imparatam urbem expugnabant. Cives primum, quantum in trepidatione subita licuit, muros init iurant, propugnacula extruunt, sagittas expedituat machinas lue , ac praesenti animo repulsant pcriculum ; verum furore hostium increscciue, lain lite muro crebris arictum ictibus quatefacto, de decussb propemodum, memores obsessi , quantum propugnatorem penes se haberent, ad sancti Martini AEdem conuolantes , augiis uim patroni sui corpus pie corripiunt, deferuntque ad loci im,ubi proximam labem minabatur inuI us; c. adauer unum pro munimento in hostium machinas opponentes. At ecce, iniciam, Libito pavore oppressi Normanni, audacia in trepidationem versa, cffunduntur infigam ; Turonenses illico portis erumpunt, haerent itie sugientibus ad si x tuin lapidem, caesis multis, pluribusillic captiuis : ita disiecto ex rei tu hostium, urbi redditi, triumphantium specie,nouum ImperatOrciv fer c tro restitueriint. Eoqtie loci condita est Baiilica,quae a bello patrato, sancti Martini belli, seu bellicosi nomen sortita est. Normanni in Frisia dc Aquitania feliciorcs; quippe in ista, caestentione facta, Santones inter atque Burd22 . I. Κ ς sal Ta

267쪽

CAROLUS CALVVS. II.

118 HISTORIAE FRANCICAE

galain praelio facto , Aquitanos vicerunt magna strage ; Signivo Vasconuin diice interfecto. Et in Frisia , quamvis primo praelio profli sati ellent,

altero tamen tertioque victores, Lothari, Regnum metu cx sic Iunt. Succelsus tamen apud Saxones Hispano tae contrarius, Horicho Rege utram que gentem appetente , timus te, quod mirum , Germaniam , Franciam,& Hispaniam, non tam ambitione quam terrore S vi complectente. Et

quidem in Germaniam sexcentas naues per Albi in immisit, & in Cantabriam haud pauciores; utrobique susus de victus , a Saxonibus commissa acie , & Cliristi victoris, implorata ope ; in Cantabria nauali pugna septuaginta amissis naitibus; Ramiri Regis pietate & fortitudine, orbi Christiano Deo consulente , nec membri poenam derit ante in corpus. Per eas clades tum Zi mortalibus tum ab immortalibus patratas , qtiieuerunt aliquandiu Normanni, donec illiciente spe praedae de nouae sedis cupidine ; iterum Godefrido duce, aduerso Sequana nauigantes , tumultu& caede late omnia implent miscentqtie. Carolus ad procellam tantam imparatus , Lotharis fratris auxilium implorat, contractisque celeriter copiis, ipsi ad repellendos hostes adiungitur. Res ad pugnam vergebat, ncc ambigebat Lolliarius quin dimicaretur , quando Carolus clam fratre,sibi QR pecto inuidia an me tu , cum G efrido paciscitiir,ut terram quam designa iiii ad Oceanum occuparet, & in membrum regni allectiis , thim sitos, tum suae gentis alios, ab iuuadenda Francia prohiberet; facto ambiguo,vel abscissione partis totum seruans, vel corruptione partis torum Perdens. Attributa porro prouincia , latis admodum finibus , in longum leucas septuaginta duas protenditur , in latum triginta, eademque rebus omnibus praetcr vitem ferax Belgio, Oceano, minori Britannia, atque Cenomanis terminata ; Galliae Celticae pars ; in qua olim Aulerci, Lexobii, Veliocassis, Constantini,aliique populi ; hodieque Noria an dia a Normannis incolis dicitur, urbibus , portubus, arcibus lue admodum celebris. Scio tam uberis regionis possimonem Normannis traditam,ad Carolum simplicem Calui nepotem,anno post sexagesimo secundo, consignari 1 pluribus: ego crediderim tacita consensione permillam a Caluo, Godesti do Normanniam ; a Simplici, postea solemni ceremonia admissum Rodulphum in beneficiatium & clientelarem Normanniae Ducem. Sane Caluus merito , in has an iustias conicctus, in viilgus audiit, conquerentibus passura Episcopis, quodcclesiastica bona Laicis impertireriir, & sacrorum inuasione sua dc perderet; cum rapina omnis illico effluat; ac maxime rei secrae, sit inopiae parens atque miseriae.Verum eiusmodi foedus, tam iniquum , ab irruptione gentis eiusdem anno post tertio nequaquam Carolum vindicauit: siquidem atrocissima natio , Rollione Duce, omisso Sequana se vertit ad Ligerim; pii inaque inuasione Aremoricam occupans, Nannctes urbcmliaud pro cujamnis ostio, tunc addictam sacris , populo in maiorem Ecclesiam congregato , erat enim perii igilium Paschatis , improuissi penetrat diripitque. In Basilicam magno impetu irruunt, effringunt fores , fetu stras excutiunt, strictoque ferto in plebem inermem saeuiunt ε, trucidatur Episcopus , Clerici Monachique ceu victimae ad aras mactatu ur, facra gaza diripitur, tota urbe

268쪽

LIBER SEXTUS. 269

,ibe populata ; siti perstites cladi onusti vinculis in naues a gluimir. Dein CL fio iv, ceps barbari succestu elati per omnem Aremoricam vastatione effusa , ad Cenomanos Andegatiosque perueniunt, copiarum parte Turones rarissa; verum Ligeri & Caro simul inundantibus , hostesque arcentibus ab Turonum accellis, nihil ferociae licuit, praeter maioris Coenobi j direptionem, quod positum extra urbis muros, direptum euersumque est, centum supra viginti Monachis immaniter caesis.Interea datum ciuibus spatium eripiendia strage corporis sancti Martini, quod Sacerdotum choro deducente An risiiodorum delatum est , magna miraculorum patratione ; Vrbs patrono inanis ab hostibus capta atque incensa cst, sanctique templo flamae injectae; admirabilitate maxima diuini arbitrii , iustitiam misericordia tcmperantis, nec obliti poenae cum parcit. Ab eo tempore iidem Non natani pluribus expeditionibus aggressi Franciam , in eam plurimum partem qua interfluit Ligcris incubuerunt, & quantumvis aliquoties victi de repulsi , tamen cum in alieno pugnarciat, nouaqtie examina in caelorum locum illico substituerent, leui sua iactura, Francorumque grauissima, modo vincebant, modo vincebantur. In iis expeditio una maxime memorabilis , qua Ruod hertus,seu Robertus Comes, a quo sersinnata de Roberto diabolo fabula)λrtissimus vir ac militari prudentia clarus, a Deo Francis ad arcendos hostes prouisus ; post multa facinora , quod satum nobilium Imperatorum est , ad pagum rusticum incautus caesus est. Hic lubet scriptorum incuriam accura te, quibus satis fuit bellicosissimum virum uno duntaxat ornare Encomto , quod Iudae Machabaeo haud absimilis fuerit; contra sceleratani gentem & perfidam patratis multis, laureisque pluribus reportatis ; explicato nullo facinore, unde laus posteris admirabilior foret, & in eius morte conscribenda prolixi, fuit autem eiusmodi casius. Cum Ligeris ripas Nor anni infestarent, agrosque popularentur An- III. degaliorum & Pictonum ; Robertus cui Andegavi attributi eiscnt, accito Robeνitia Ranulpho Aquitaniae Duce, armatos contrahit, &in palantes offusosque hostes celeriter ducit. I, a speculatoribus moniri, ad nauigia quana ocinsmὸ fugiunt. Verum cum instaret Francus , distarentque ab amne longius , ne opprimerentur in fuga pagum forte obuium occupant, communiuntque , quantum horae spatio licuit. Erat in pago Basilica e quadrato lapide admodum firma, in eam praecipue barbari incumbunt, muniendam atque propugnandam; moxque pago omisso se in eam condunt. Robertus cum expeditis militum aduolat, caesisque hostibus quos munimentum non caperet, admotus propius , telisque appositus, aduertit Basilicam vix sine

machinis expugnabilem elle ; itaque secedit cum Ranulso, iubet milites stativa figere , quibus pagus atque Basilica cingerentur ; hostes quasi reti inclusium iri ; die crastina, nam vergebat l ad occasum , ad primas machinas expugnandam turrim, speque nulla effugi, venturos in potestatem suam qui se inclusissent. Intentis ad capessenda iussa militibus , ipse aestu nivi leuarer , solutus iam periculo , galeam loricamque do ponit, liber ore aura captanda; id barbarus animaduertens, vagarique Francum licentia

quam nullus metus regeret ; subito a Basilica irrumpens, clamore incon-x x dito,

269쪽

CAROLUS CALVUS.

Anno 37 .

ico HISTORIAE FRANCICAE

dito , in Rc, bcrtinia proximosque milites irruit. Fit tumultus; & Occurrentium caedes. At Robertus ferro intrepide correpto, quanquam nudus galcaloricaque , impetum sustinet, donec aduolantibus pluribus , hostis rc pellitur in munimentum suum rc tunditur. Dux ipse Opportunus ferro ut erat, cedentem insequitur, magna strage edita ; at dum incautius pugnat ad Basilicae fores, patefiicturus aditum suis, occiditur; malc inermi cor-POre prouocante ferrum. Nec Ranulfi fortunatior sors, in qu cm longius rationem pugia. e speculantem , em illa e turris fenestra sagitta , vulnus intulit, mortemque poti modum; pari fato audaciam, inertiamque plectente. Exercitus duce amill b, quasi truncum oculis caput, mα rore dogenerante

in metum , seluta obsidione S ipse solutus est. Normanni hoc Periculo li-bcri , natres repetunt gratiant hirque securius. Inde a Roberto caeso, ex Francorum metu ipsorum audacia increscente, Iuliomagum , Andegatiorum primariam occupant ,& ex loci situ , si munimenta accederent, inexpugnabilem rati, haud cunctanter manum admouciat operi, urbzmque propugnaculis firmissimis , cinctam, & Meduana interfluente amne ad sol Las deducto , i. am bello insit perabilem , liberis uxoribusque traductis laeti inhabitant; inde sparsa in dissita loca populatione , ad sua facili & tuto receptu. Procellae atrocitas in regionem omnem saeuientis , lugubresque percuntium questus, excitarunt aliquando Carolum , ut inhaerentem Rcgni visceribus luem abscinderer. Magno ergo apparatu exercitum legit, urbemque statiuis positis , obsidione cingit stringitque ; mox nouunt incrc-mcntum copiis suis cuocat, Salomonem Britanniae Aremorica: Regem aut principem; etenim cum Aremoricae fines ad muros urbis pertingeront, quos Meduana amnis alluebat, lege studi commissi, dcbebat ad commu-ncm hostem repellendum communem opem adiungere; isque adducit plura Britonum millia, S ad ripam amnis castra ponit. Extemplo a Regis

Oppugnatio omni ex parte tentatur, machinarum omnia gcnera admouentur, unde quaque intentatur parata vis: verum barbari loci situ munimentis lue tuti protecti, vim , ardorem , machinas, tanto animo atque

sis tertia propulsant , S: ludunt, ut caesis pluribus, iisque sortissimis, ardens oppugnatio in obsidionem lentam desciverit. Itaque quod fieri asib Iet, retusis primo impetu animis, lonsa mora incessere languor & taedium; morbi postea vulgari ,& in luem deficere; totiisque exercitus'pernicie

abesse propius. Britones tum pudor tum ea lues Vrebat maxime, quos amnis interfluens , nauigiis hostium stratus, ab muri accessu procul amouebat, quare praelij impatientia, & pudore tam lenti & indecori exiti j , rem

aggrediuntur arisuam porro, verum magna: laudis & gloriae. Quoniam

amnis arcebat unus ad muros aditum, cum ut auerterent, modico sit pra urbem spatio , ducta fossa , nouum alueum aquis aperiunt, in quem cicctar vel abductae , alueo veteri exsiccato, nauigia destituta, urbemque haud munitam satis eo loci, oppugnatorum armis obiicerent. Primo Barbari ridere stustra susceptam operam,dcin mirari pertinaciam, mox animaditerso consilio extimescere: tando in faelici laboris successu, amittendae urbis siaucrsus esset amni. certi: quippe eo confisi munimenta nulla erexerant,deis ditionem

270쪽

ditionem urbis paciscuimir , ingenti promitia pecunia, si sibi sui'ue salvis C, o ij,

esse liceret; recessuris statim a Francia, nec belli causa vi quam redituris. CALVvs. Admissae conditiones , Carolo , acceptaque pecunia , repclitus nauigiis a Barbaris Ligeris; nec ideo Regno excelleruiu, populationibus nouis libertatis pretium redempturi : Caroli facto laudis criminationisque ambiguo , qui cupiditate pecuniae perdendum hostem dimitteret ; vel ipsi abeunti sterneret pontem argenteum , &eiusdem sumptu. Nec unam Carolus patiebatur Normannicam luem ; & a Britonibus siue I V. Aremoricis , multa in Franciam calamitas importata. Ludovico pio obeunte, Nomenegius siue Neomegius, fide Imperatori aditi icha, Ducis principiive titulo regebat Aremoricam ; mox inter fratrum arma ciuilia, vsirpato Regis titulo ; dc contemptu Caroli fide abiecta, regem coepit agere , Franciaeque limites praedis atque incendiis populari. Ea opportunitas ex discordiis procerum, odiisque Nomenegio nata. A Lamberto

administrabantur prouinci . e , quae a Parisiis ad Cenomanos , inter Sequanam Ligerimque interiacent; is cum Viuiano viro opulento acerbis inimicitiis sesceptis, incautum dolo interscit, idemque haud multo post a

Gos bello Comite Viuiani ultore cum multis aliis contrucidatur. Tunc enimverd Legati vindex Rex excitatur,captumque GOSbertum capitali paena affici iubet. Inter haec prouincia dissidio Procerum rapta in partes,otienia soni externae patuit. Britanni Nomen egio duce vel autore Ligeri transito se in Pichones effundunt, & faeda populatione agris atque oppidis vastatis reserti praeda repctunt domos; Carolus tandem restituta fratrum concordia , deleturus infamiam in Britannos mouet, armatusque in Armoricam Eq-ει pcnetrat. Britanni occurrunt rem conflictu illico dirempturi; nee decebat abnuere pugnam qui aggrederentur. Itaque in eam itur magno utrimque animo. Primi Saxones ad excipiendos Britannorum impetus obiiciuntur; ij in equitatu maxime positi: Etenim ea gens velocissimis equis alliveta,ad eorum cursum flexumque varium, itidustriam suam modumque pugnandi, accomniodauerat; modo loris actis instar grandinis effundi in hostem,mox momento circumflecti, & adurgere ferociter latera , mox flexu consum pto, in simulatam fugam praecipitari; at Parthorum instar , atque Histricum , iaculari 1 tergo; moram iniicere persequentibus; dein turbatis ordi- nibus, frontem obvertere, iterumque noua ludificatione lassare hostem , atque perimere. Vix prima ipicula collimabatitur in Saxones, cum hoc imbre territi in Francorum ac icin se se recipiunt. Franci virili pectore,in dimicationem prorumpunt, sed nihilo secius nouo pugnae genere conturbaniarur , namque statariae pugnae periti admodum, seliti cominus stricto ferro hostem impetere,ad discurserium hunc volatilemque martem porcclluntur; clim ferirentur undique,nec ferirent;cum & firmi in gradu, paterent iaculis, nec ad insequondum effusi ea declinarent; nunqu im compotcs hostium,

ferro sicco atque inutili moriciatem dextram onerante. Ita ad mortem dimicatum; Francorum multis interfectis,pluribus sauciis,magna equorum transfixorum strage. Postridie rursum capessitur praelium,exitumq; haud absimilem primo sortitur, Francis sortitudine an desperatione ingenti fugientem

SEARCH

MENU NAVIGATION