장음표시 사용
31쪽
sttidia in te conuersa, & in unu in animos conuenisse. Haec interim pars apud me effagitabit pollicita, amorisque mei vadem se praestabit. Ita Chil dericus dimitto & amisso regno, profugit in veterem Franciam,maiorum patriam , exceptus a Bisino Thulia agiae Regulo , nihil asportans ex regni opulentia, quam amici fidem ; felici calamitate, quae vcias opes re-
Post Childericum furori ereptum, Franci ut spem omnem regni reditusque exscinderent fugitiuo,adhuc perdurante suroris impetat,nouum sibi Regem constituunt. Porro ne quis discordiae locus ellet per ambitionem, praecluso sibi initicym aditu, in peregrinum consentiunt, praeterea qui gratus Francis, qui eum deligcbant foret, S: Gallis ex quibus deligcbatur. Is Egidius erat, origine Gallus, dignitate Patricius, a Romano Imperatore, iis copiis & urbibus praescchus , quae Romanae ditionis essent, Magister militum dictus 1 Maioriano. Nec erat quod a Romanis sbi Franci metuerent , Occidentis Imperio patenti undiqtie Barbaris gentibus , S pet plures Caesares in ruinam praecipite. Post Attilam ex Italiae visceribus re-raegre auulsum , Valentinianus Imperator AEtium Maximi dolo in suspicionem adductum peremerat, praeclλrum ducem,de Imperio perbene meritum , & viri sortissimi nece, non tantum ut dictum est, sibi laeua dextram praeciderat ; sed ceruices Imperi, amputauerat.Nam statim ipse Valentinianus eiu sidem Maximi fraude perimitur, ulciscente in Principe contumeliam uxori illatam : fitque Maximus ex perculibre perfido Imperator. Quo nec diu potitus est ; qui caedem Valentiniani fallus Eudoxiae perempti coniugi, quam per vim thalamo suo adiunxerat, sic in ea ultionis incendit libidinem,ut per notium nefas ab eadem excitus ex Africa Geisericus Rex Vandalorum , urbem Romam Rede diripuerit, atque Eudoxiam cum filiabus adduxerit. Maximus tot malorum causa, lapidatus a populo, poenas dedit suscepti Imperi j, tertio mense postquam susceperat, gemino vindictae incendio corripiciate Imperium. Quod quas vacua S: derelicta haereditas, ad
Alii tum reluctantem desertur,non immerentem quidem,scd longe petitum, iam Romanis auersantibus certam perniciem. Erat Auitus in Aruernis nobilis,Praesectus praetorio Galliarum,& Magister militiae,tunc legatus apud Theodoricum,Regem Visigothorum, regnantem parricidio , post Thoris.
modum fratrem interemptum ue adeo iis temporibus per caedes regna &imperia redimebantur. Neque imperium Auitus felicius tenuit; non multo post per Recimerem deiectus, Magistrum militum,Placentiae inauguratus in Episcopum,moxque vel dolore vel pestileluia in Aruernis obiens .Ricimerinterea Maiorianum clarum militia, Imperio praeficit; tutius & commodius reputans, per alios Imperinna regere,quam per ipsum se,qxii totius potestati scompos, odium atque inuidiam,imperanti semper adhaerentes deriuarct in alium.Nam & ille Maioriani pertaesus,veneno sustulit,sertissimum Principem,dignumque regimine, si in meliora tempora incidisset. Er tque is rerum Romaenarum status, cum AEgidius est ad regnum vocatus ; agebatque tunc Suessione,qui initurus nouam potestatem Paris os venit. At V madua perculsus inopinato Francorum consilio,quod spem omnem reditus ChiIderico
32쪽
derico abscinderet; ramen animum haudquaquam abii cicias, vir saea- Cnixos 'cissimus sibi aliud cffciendum proponit. Vt erat in sua gente plurima: nicus. gratiae, & ingenio pollens, non aegre beneuolentiam noui Regis conciliat. primum obsequio , morum comitate , iucundis colloquiis este gratus ;dein veris laudibus adulationis hamum praetexere , & penitus in arcem animi penetrare : at posteaquam in ea per allentationem dominatur, iam cilia contiliorum non modo particeps, sed etiam auctor. Ergo ubi se Regis potentem aduertit, non oblitus sui, non Amici, dolo occulto detrud cresolio incautum aggreditur. Regem inter & subditos clam iacit odia , hos curat vectigalibus & tributis premi, uno praecipue , quod Francis intolerandum est visum , ut tres aureos capita lingula penderent; quasI varni rei di sub hasta , qui luacte luis liberi, non tantum agros, sed ipsa capita turpi seruitute Resi manciparent. Si cumstarentur quod impositum erat per lucre , per exigentes vexare , Ss vi extorquere quod sponte non darent. Eam ob rem clara Franci nobiles acerbius quererentur,& indignum factum expostularent, eo iacira Viomadus ad Principem deserebat, augebat
crimina, & reos implicabat suppliciis. His paulisper artibus, malis quidem sed in speciem iustis, quibus rebelles in elictum Regem plecterentur , infensissimum quemque Chil derico e medio sustulit, in quibus centum Optiniates illius odio insignes, praercpti morte ignominiosa, viam strauerunt
restitutioni; praeterea Francorum omnium in nouum Regem iras accendli:
quod praestabat adeo dissimulanter & teche , ut alienus ab iis maxime crederetur , quorum fomes elli t & flamma. ino circa ad cum querelas Franci plurimum de Drunt, miseriani incusant, promptosque ad vindictamcxerunt animos, si ducem habeant. Lei ut videt sita consilia processisse , &iam operi imponendum iastigium, Fiancorum duces arcano euocatos ca Iucompellat audacius , aperitque quid in rebus tam perditis agendum & audendum foret. Nihil esse patienti acerbim , quam se isse Oferiasse artificem ;auget poenam chlpa , ct molestiam causa , quod i e libι malum confeceris. Huheese infixum in animis Francorum aculeum , quod calamitatem suam pepererint, aluerint, ct seruitute corroborauerint. suid enim, inquisbat, externum, Galtam ,
G R. manum , imposuimus ceruicibus nostris : suasi paruM sit externo servire , nisi ct Romano Iemo mancipemur ' Maiores nostri tam dura passi sunt, tanta ausi , primum ut Romanum tigrim excuterent I dein ne chi Principi nisi nostra gentis obsequerentur camansissimi quippe libertatis , trus iam eius suo potissimi msanguini tradiderunt. Nos Regem expulimus , quere natura , lex , vota omLiMynthrono euexeraut , ut peregrinum tyrannum fi bstitueremus. sol id ergo queri--r , si compedes ipsi nobis pro dimus Is vltro dedimus manus in vinciata ' Sed
male querimoniis culpae sinantur , petenda est ab ipso crimine medicina , s fassa factis emendanda , non verbis. Audio Childericum frugis iam m licris in visis
agere, mutatam indolem eumfortuna, ct in miseriis bonam mentem reperιam. vineura arcessimus 'quin beneficio culpam expungimus Z Pellendo exterum , hbstem ulciscemur , reducendo Francum , extorquebimus crimini veniam. His permotIFranci, scii poenitentia , seu desiderio , seu timore , sue ultione de reuocando Rege conseiuiuari , cinis Viomadi rem committunt, Childericum Tom. I. C moneat
33쪽
moneat, reditionem pro arbitratu conficiat, se spondent nihil omissuros, quod sui muneris ossiciique sit. Viomadus Optimatum compos, rc in inchoatam fauste , tam celeriter quam occulte perficit. Nuntios mittit ad Chil dericum, condictum symbolum tradit nummi partem, certiorem facit matta ruit se consilia , hortatur ut qtiantoc yias redeat. Vbi Chil derico fidem nummus dimidius fecit, & in eo vidit regnum restitutum , in quo viderat perditum; nihil cunctatus se in viam dat. Franci a Vioniado de ratione itineris moniti , Barii aduenienti occurrunt , veniam postula iit praeteritorum, & gratulantibus animis Regem notium dicunt, vel instaurant veterem , quem sors inuida intercepisset Francorum commodis. Ille obliuionem anteactis impendens,memoriam praesentibus sempiternam, Barienses in beneficii monimentum tributis omnibus Iberat, & Viomadum complexus iucundius, quam cum ab eo discederet, confestim re palam facta in AEgidium mouet. Et ille nouitate inexpectata attonitus, prodentibus Francis, Gallis stupentibus tumultuaria pugna haud aegre vincitur, & unde primum venerat, Suessionem se recipit,amicitiae intemeratae tam ipse quam Childe ricus trophaeum; utroque experto,quid veram inter & simulatam discriminis sit ; lumina etiam laude priuatae virtutis, qua regnum partum est , publicum bonum de maximum. Ita octauo post: exilium anno, suis restitutus, calamitate melior, Chil dericus throno reponitur , abdicatis vitiis , quibus perierat. Vnum tamen est, in quo vel sui veteris nimium memor , vel noui parum, virtutem laeserit; quod Basinam coniugem Thuringiorum Regis, a quo tam benigne erat exceptus , & primum hospes polluerit adulterio, deinde ad se Parisios venientem tecto acceptam, lecto admiserit ;violato per contumeliam iure hospitii; tam infirma est virtus a vitio recens, & in occasione periclitans. Neque sit veniae secundo flagitio, quo mulier maritum fugietis in adultero maritum nouum inuenit, qtiod honestam amori causiam ipsa praetexeret. Nam affirmabat, haudqii aquam voluptatis gratia se tantum itineris confeciss e, sed Chil derici dignitate motam & merito; quae sicubi nosset ullum dianiorem,ad eum per quae uis discrimina se conferret. Haec vere dicta seu ficte non ita uitum Regem perpulerunt,ut thalami es Iet particeps femina , quae peperit Clodovaeum , pretiosa criminis veni a. narratur & mnium, quod de si ituris nepotibus Chil derico vigilanti ipsa nuptiarum nocte obiectum est; quod viris inceptum, in feras bellu Ωque desineret; id tamen confictum arbitror, dc inuentum a vatibus praeteritoriam, quales sunt Poetae. Chil dericus vero, regno instaurato, ut priorem scopulum vitaret, otium& voluptates, Francorum laudem propriam reuocat, sortitudinem bellicam , quae una gentis bellicosissimae gloria , ars una, & unum studium. Nee bella defuerunt, sortitudinis huius materia. Quae antequam percurram, delibandi sunt Franci duo, ad Rheni citeriorem ripam, laudem ipsames regie conseqtientes. Primus Arbo gastes, aetate & merito , Arigij filius clari l simi & opulentissimi viri, qui in Trevirorum urbe consederat; postquam eam Clodio ceperat, incensam dimiserat, atque in Galliam penitiorem intentus, discet serat a Rheno longius. Erat autem Arbogastes summe
34쪽
virtutibus supra Barbarum praeditus ; praeter bellicam gloriam , quaerat insignis, affabilitate, morum humanitate , moderatione, temperantia excellens ; litteris praeterea excultus,& Latinae linguae peritia clarus; quod ad eum scribens Sidonius in paucis miratur. Quarum erat virtutum cumulus, cultus Christianae Religionis, ab eo sitsceptus,& praecipua fide obseruatus. Quae Franci principis laudes,in Francorum Historia praetermittendae non erant. Alius e Francis Principibus Chil derici affinis occupauerat Coloniam Agrippinam , pariter ad Rheni ripam , & in ea instituerat regnum. Is a filio unice noscitur, qui Sigcbertus lenior , Claudus cognomine ; cui postea urbem & regnum Clodo uaeus eripuit. Quae dum ad Rhenum Franci perficiebant , Childericus ad Ligerim serocem hostem frangebat. Is e Britannia Insula in Oceano Boreali amplissima , effusis in Galliam , nouo& molesto hospite regionem vexabat, iam a Barbaris pluribus direptam& occupatam. Et cladem alienam sua clades pepererat. Quippe Britannia Scotis de Pictis, gente ad Septentriones Lasulae posita , saepius diuexati, Anglos euocauerant, qui ad Albim incolebant Saxoniam, ad Scotos reprimendos de repellendos. Quod ab Anglis quidem perfectum est ; sed malum
mutatum malo, non curatum. Angli Britanniae commodis deliniti, ut in ea sedes figerent, praetexentes stipendium non solutum, inuadunt in regionem Insillae meridionalem , eamque sibi late attribuunt. Miseri Britanni suis tectis pulli , noua ut ponerent, transiriiserant in Armoricam, arcto freto diremptam , & agris uberrimis patriae priuationem solati, non molcstὸ consederant. Deinde aliis atque aliis traiisgressis, de Armorica iam Britannis plena, aduersio Ligeri se committunt, nouos invasuri agros, ubi latius atque commodius habitarent. In eam rem Adoacrium sibi Regem constituunt, & euocante Paulo Romanarum partium duce , qui agebat Ande-gaui, opemque pollicente, in Francos exercitum mouent; rati eos infirmiores quam Gothos ; qui nuper Gallici soli in uasores, radices in eo nondum immiserant, nutantes sub diuersis Regibus, sub Chil derico praesertim, nullo adhuc facinore priarum infamiam eluente. Iunctis copiis Aureliam
Veniunt, quam occupant, vel traditam a Romanis, vel apertam a ciuibus.
Sed in ea urbe spes abscissae. Childericus iam alienus a voluptatibus, Francorum auita gloria stimulante , rapitur in nouos hostes, commissaque rea eos vincit , Rege occiso , de in appendicem victoriae capit Aure-inia gloria alliciente ulterius, reliquias Britannorum Andegauum usque persequitur , Paulum ipsum belli tubam interimit, expugnati Andegavo ; & concito impetu in insulas in amne Ligeri eminen res irrumpit. in eas Britanni ut in stationes commodas praedam importaueratar,& in hiberna destinantes in uniuerant ; ne longius ab hoste mox redituri abice derent. Ab iis captis magna strage expulsi sunt, Sc bello bis victi, pacem flagitarunt. Quam statim nouum bellum suscitandum confecit; maluitque Childericus in illud habere socios , quam utrinque geminis hostibus distineri. Alamanni , natio illa Germaniae , in Sueuia ad Danubium propior, imittante felicitate Francorum , in Galliam similiter cupidos oculos dia adiecerant. Sub haec tandem tempora, Romano tin perio prorsus corruente,
35쪽
Rheno ad fines suos transio , procul i Francica ditione , in afris diuersis, sedes collocati erunt ; nempe ubi Helvetis; divisi monte Iura a Sequanis , Lemano lacu S: Rhodano a Sabaudia & prouincia Vienncns. Chil dericus in eos , adiunctis Britannis, siue ab incolis arcessitus, siue amoliturus hospites nouos, copias traducit , Ligeri , pugnaque victor euadit. Non tamen pulsi e sedibus nouis Alamanni; pax forsitan conciliata , qua cautum ne progrederentur ulterius. Nam haec valde ambigua. Id certius est , Chil dericum ab expeditione reducem , Ambiani morbo correptum vitam posuiste , restat compotem annis supra vicenos quatuor : qui communem mortali ui . . sortem emendauit, praue incepta bono exitu corrigcus I quod rarum admodum semel corruptus regni liccntia, candem mox in bonam frugem conuertit ; nequando in humanis rebus desperemus. Neque in eius laude omittenda eli cum Genoueta virgine familiaritas. Haec in pago ad Parisios e rusticis parentibus orta, illustri sanctimonia vitae percelebris , quam a prima infantia ad sciacctutem longaeuam intcnacrato noxis filo texucrat, tunc agebat Parisiis ; quam urbcm pluribus assictam beneficiis, & iam inde ab Attila tutam & securam , tot inter bella immunem miseriarum praestabat; post ca a ciuibus in Patronam lecta , atque in posterum gratiissimarum calamitatum in Lipsanis Sacris perfugium. Illa priuilegio 1 anctitatis a Childerico quanquam Ethnico excepta benevole , multa precibus in ciuium gratiam impetrabat. Narratur factum , quod potentem illam auctoritatein Sanctorum apertam demonstret. Chil dericiis Rcos, morte ut putabat dignos, capitali poeta a damnauelat ; quam omnino in serri cupicias, vidit nihil eise quod eam amoliretur, praetcr unam virginem Genoue iam , quae si venimn rogaret peccantibus, repulsam a se ferre non pollet. Eam igitur ut in hanc vicem citcluderet, postquam Rci ex urbe ad
ilipplicium ducti sunt, simul ipse egreditur , iubesque portas Vrbis occludi, nec ulli mortalium reserari. Vcrum haud multo post , stuporem inter& iram medius, Reis sub cultro iam positis, videt G cnouetam ad pedes
aduolui, & stipplicem emagitare veniam miseris. Qiam virginis amantior Rex non negauit, iram colligens in portae custodes, quam iniussu Regis aperuillent. Sed & iram stupor nouus excussit , cum audiit portam ad orationem Virginis reseratam ; nec cum puduit, obsequutum seminae precibus, cui robur & ferrum paruissent in valuis. Chil derici locum statim iii pleuit Clodoti aeus filius,quanquam annis iunior ; nam decimum quintum implebat; tanta erat Francis prosapiae regiae vcnciatio. Clodo uaeum dicimus,qui a variis Auctoribus diuersis nominibus nuncupatur; ClodOuccus, Lodolia , Lodoui, Lodoueus, Ludovius, Ludovicus, pluraque alia, eius sunt nomina; quasi tot res tam praeclaro gestae cadere in unam appellationem iron possent. Sane ille verus est Imperii Franci ei conditor, quod immotis Christianae fidei columnis imposuit. Ado-lcscciis egregii corporis forma , & indole militari, spem amplam concitabat Francis, unicam laudem qitae a bello esset propriam reputantibus. Quam beneuolentiam postquam aliquot annis collegit, prorumpit inbtalum ferocissimus iuuenis , & uniuersam Galliam qua latc patebat
36쪽
complexus animo , in paternum proxiimimque hostem expedit surrum. C L o o o Is erat Stagrius bEgidi, filius , cui paterna hereditate , non modia Sucilio' v Λ V snes , S praeclarae urbes Galliae Belgicae, obuenerant ; sed etiam in Francos regni titulus qilanqu; inanis permanserat, non sine expellentium odio. SMI 'M Ad id bellum, quasi gentis foret, non Regis , acciti Francici nominis Reguli, Regnacarius qui Cameraci principatum tenebat & Cararicus cuius ditio in Belgio erat. Et ille quidem non impigre sito munere sanctus est; iste inter opem & proditioncm medius , procul stetit cum copiis , victorem praestolans , ad quem se conferret : prauo consilio, cuius postea poenas Clodo uaeus repetiit. Modo ad Suessiones commillis praelio , ubi paria multa in aemulis, aetas, ambitio, vitio, animus, dispar euentus Clo- douaeo addixit victoriam. Per quam fustis fugatusque Si agrius, deplorata spe regni, profugit Tolosam ad Alaricum Gothorum Regem, aram iam salute patris consecratam , intutam tamen Clodo iraei ferociae. Nam is Legatos ad Gothum mittit; qui hostem reposcerent, ni traderet bellum indicerent. Alarico sita incolumitas fuit potior aliena; nec se cum amato iuuene, quamuis & ipse iuuenis, felici fortitudine incensis, materias belli serente , committere voluit, satius ratus fidem frangere miscro,quain cile miserum amore fidei. Traditur itaque Francis, Stagrius, quem Clodovaeus habet in vinculis,dum eius ditionem iniindit; mox iugii lari clam praecipit, metum situm tollens cum spe aliena, ne qua eius particula in aemulo regni aleretur. Hoc bello Suessionum & Rhemorium urbes, praeter alias multas, adiunctae sunt regno Francorum; DItque hoc tirocinium Clodo uaei praelia litis. Nec omittendum humanitatis & iustitiae facinus, quod Rex edidit in fiasrante victoria. Cum plurima Christianorum templa Francus idolorum cultor diripuisset,& Rhemorum Ecclasias ingrcssi in urbem aliquot milites, quanqua Rege Vmum resti
vetante, expilassent audacius, inter alia vasa rapuerunt urceum, pretio dc usu charum Remigio .Reinigius Antistes Rhemensium, sanctitate morum & maiestate oris venerandus, adit Clodo uaeum in castris agentem, rogitque ut ex
sacra supellectile,qtiam miles rapuisset e Rhemorum Basilicis, curet urceum ruemdam quem designaret restitui. Optato Rex annuit, & in proxima praeae diuisione, qua prisco more spolia ex hoste capta sortiebatur miles cum Principe,agnitum vas atque sepositu, sibi extra Artem permitti Clodovaeus
poscit, rem sacram usibus sacris restituendam, nec communi praedae demptum unum vasculum damno fore. Allentientibus caeteris contumacior
unus id pernegat, summaque audacia strictam bipennina impingit in urceum. Rex, quod in iuuene & victore mirum, in facto tam temerario, iram habuit in potestate,& reconditam in annum sequentem reposuit; os tamen conce L. sum est,& redditum ministris Remigij. Subsequente anno Rex pro more lu- mitte strabat exercitu.Nam quot annis Calendis Martiis, qui ad bellum apti erant& lecti,cotieniebant in Campum,cora Rege instituente qtiendam armorum dc militum censem : & vocabatur id concilium Campus Martius, seu Martis Campus; quasi cumsta Friscorum concilia ad unum Martis opus verterentur. Quem postea morem inter ignavos Reges nusquam omi illim , Pipinus maior non immittat ut quidem,sed pro mense Martio Maium subiecit, ut mi-
37쪽
liti esset acceptior,quem euocaret aItero tardimense;&cum tempore nomen
coetu i mutatum , qui Campus Maius dictus est , vel Maij Campus. Clodonaeus iuxta institutum, singulorum arma inspiciens , an terra essent, acuta, de ad hostem feriendum apta, ad militem illum impudentem venit; quem considerans diligentius, securis aciem quasi hebetiorem incusat, verbisque increpans; Te, inquit, tanto in numero ignauiorem non reperi, ita male armis instruinis es, simul eius securim in terram abiicit. Eam recepturus miles dum se inclinat, Rex dimissum caput bipenni sua valido lini feriens : sic, ait, Suessione me feriebas in urceo. Mors laesum , stupor& metus omnes inuasit. Nec erat maioris sortitudinis sumpsit se poenas, quam moderationis tanto post tempore ; dixeris latam patienter a Clo- douato iniuriam Regem vindicatse. Mox inter arma versanti, suauis irrepsit de coniuge & thori consorte cupiditas ; quae res incepta forsan ab ambitione , in iucundissimum amorem desiit 3, ac tandem mirifica Dei prouidentia, in uniuersum Christianae rei commodum cessit. Quoniam autem uxor, felicitatis Francorum prima administra a Burgundionibus accepta est ; de ea gente paulo accuratius disceptandum. Burgundiones siue Burgundi, si Cluuerio credimus, origine sunt Germani , memorati a Strabone & Plinio; gens non admodum magna, habitans in Germaniae finibus, quibus Sarmatas contingebat; Lygios inter,
Catinos, Rugios, atque Lemovios. Ii Probo Imperatore, a vicinis Gothonibus vexati, imo & bello victi, sedes mutaruntitum ut se ab importuno hoste amouerent, tum ut agros feliciores si sors seueret inquirerent.
Igitur publico consilio gens uniuersa, Albi & Visurgi transmissis, ad sinistram Franciae dc flectens,ad Alamannos accessit,& ad Rhenum positis pagis& urbibus, in Chattorum terra conquieuit, duos inter amnes Necarum &Moenum , Mogunt iam spectans ad alteram ripam. Verum haec demigratiochin Valesio minus arridcat ; duas ille Burgundionum gentes constituit ;alteram quam recensui in Germaniae finibus, alteram ad Rhenum prope Alamannos , quae trangressa in Galliam nouum sibi regnum posuerit. Sane
ii spe uberioris soli allecti, postquam saepe in Galliam inuastituat, euntes pe & redeuntes per Rhenum, direptisque impune agris & oppidis, iam
nec amne coerciti, quem toties transiviserant, nec metu hostium, quos tam
saepe vicerant, abducto tandem uniuerso populo in Galliam transmigrant,& in Celticam siue Lugdunensem conuersi , primum occupant utramque ripam Araris, Sequanos inter & Haeditos; dein porrecti ad Rhodanum , Sabaudiam ad Alpes subigunt. Et tametsi regnum fortuna varia stabiliue rint, modo a I sigothis , niodb a Romanis appetiti bello , & aliquoties victi; tamen per Regum seriem hactenus perstiterant; etiam Burgundiae
nomine terris indito , quas tenebant ad Ararim ; auspicato nomine, quod in tanta Pringipum mutatione, de rerum tam frequenti conuersone, adhuc integrum est. Neque ad laudem gentis praetermittendum, eos dum in Germania degerent, Christianam fidem suscepisse, edoctos a Seucro Treuirensi Episcopo ; quam postea in Gallia ipsa plures corruperunt , ex Visigothorum vicinia, in Arrianam haeresim deficientes. Nunc omissis eorum Regibus a
38쪽
btis, ut propius ad Cloti ldi m accedam, Gundicario Burgundionum Regi Qecellerant filii duo Gundiu cus & Chilpericus. Chilperico nulli fuerunt
liberi, Gundi uco quatuor; plures omninb quim ut pares regnarent; qtiae illo- rum temporum consuetudo, ut qui Regi nati essent, cuncti ad partem rrgiri admitterentur, nulla aetatis praerogatiua; cum a Rege aeqtie Ortus e sic erratu postremus ac primus. Nomiira illis erant Gundebadus , sive Gunde
baldus, Godegi silus, Chilpericus, & Godoinarus ; omnes Arij lue contaminati , praeter Chilpericum, Catholicae religionis alteriorem, & patrem Clotii dis , proba fide imbutae a c0nabulis ; quae felicitas Franciae. Quatuor Principes, Post obitum patris & patrui, in tetrarchias restium
diuiserant, in partes secuerant, qui totum ambirent,nec memores se fiatres
esse , duntaxat singuli se filios Resis meminerant. Quia tamen unus impar crisa
foret tribus amouendis, duo consentiunt, & natu quidem minores , ad i. .
tollendos fratres ; & ipsi Drsitan dissensuri, si optatis fruantur. Itaque Chilpericus & Godomarus, adiunctis Alamannis copias instruunt, & praelio vincunt; GOdegi illo quid factum dicam inferius ; Gundebadus fuga elapsus , apud amicos latuit, dum Alamanni praeda referti se domum recipiunt. Victores nondum partiti quod in ualerant, agebant Viennae ad Rhodanum , quae tunc regni sedes , per victoriam securi hostium , eoque
magis ut vincerentur obnoxij. Etenim Gundebadus celeritate oppressurus incautos, repente progressus ex latebris, amicorum copiis subleuatus , Viennam aduolat, atque urbe capta, in fratres invadit. Diuersis in locis eorum caedes diuersas spargit. Chilpericus in palatio deprehensus, ferro perimitur; coniux grandi lapide alligato ceruicibus in amnem mergitur, ex quatuor susceptis liberis, duo virilis sexus necis acerbitatem cum p rente utroque diuidunt, capita truncati, & coniecti in puteum ; duaSus puellis vita condonata ; maiori, cui nomen Mucuruna abscissa spes nuptiarum , consecrata deo virginitate, in coenobio propter Geneuam; minori , quae Clottidis, permistum agere in aula patrui; quae adhuc infins, tenera aetate, formae pulchritudine, de indolis facilitate, furentem dcinuusit. At Godomarus in turrim confugerat; quo in perfugii loco vivus combustus est , inliciente flammas Gundebado. Quibus criminibus totum regnum stetit, iam tuto ab hostibus qui ea patrarat. Clottidim vero seu
Cnrotii dim, regio cultu educatam, Legati Franci saepius viderant, erintque mirati virginis formam , modestiam , prudentiam, & de ea in uxorem petenda suo Regi auctores fuerant. Ille nuper ex expeditione Thuringica cuiviri victor aduenerat, in qua vindex Francicae calamitatis, non ambitioni, sed ministra aequitati litauerat. Thuringi, Francis in Germania relictis contermini, Vm is in eos violenter incurrerant : at ij bellum d precati, obsides dederant. Summa immanitate in eos qui abduxerant grailiantur; nam pueros neruis semorum carne exutis, appendunt arboribus ; puellas denudatas aliquot,
alligant bigis., & raptantibus in diuersa equis discerpunt; alias in terra fixas acutis sudibus,& protensas in viarum Orbitis, proterunt & confringunt crudeliter, plaustris onustis per orbitas actis; tunc demsim irrum-Punt in Francos, agros depopulantur, & praeda opulenti regrediuntur.
39쪽
Miseri per tot iniurias afflictati, Francos e Gallia tribules suos in vindi- istam eii ocant: nec Clodovaeus cupidissimus bellicae gloriae, cessauit causa tam fluorabili. Copias lectas ultra Rhemirn traducit, Thuringos aggreditur ; aequitati Mars fauet; acie victos disjicit, agros vastat igne & strro ;& plane subactis tributum imponit; dempta saeuiendi in posterum facultate , & laude Francica ultra Franciae fines propagata. Exultatuem hac laurea Franci & Galli de uxore compellant. Neque aegre impellunt aestu aetatis feruentem , & accensum ambitione, ad petendam regiam virginem, quae pulcritii dine eximia , spem etiam regni in dotem afferret. Eam illico per Legatos a Gundabado patruo in uxorein poscit; quorum forsan princeps Aurelianus Gallus , Regi percharus, qui admistiis ad virginem , collaudatis Regis sui meritis, S dato in coniugij concupiti spem annitio,
habuit almentientes, tum puellam , pudico amore impulsam, tum Regem Burgundum,metu praepollente, ae vi extorqueretur,quod amice Sc bc ne uoles astitabatur. Sic deducta ad Clodoti aeum Clottidis, annum agens circitcrAnno Ch i. decimum octauum I cuius nuptiae celebratae Suessione , ingenti Francorum
gaudio,& maiore Gallorum , sperantium fide & religione uxoris, maritum ab idolis posse ad veri Dei cultum traduci; quod iis maxime in optatis erat. Clodouariis iam ex concubina susceperat filium Theodoricum , qui deinde cum legitimis regnum partitus. Atque id longe vero similius arbitror, cum cru Ito Valesio, quam quae fabulosa scribebam olim cum pluribus , de Valeriano mendici habitu clam ad Cloti ldi m ad mill b ; S: de eadem dum ad sponsum ducitur imperante, ut in Burgundia ditione patrui ,
incenderentur & vastarentur, quae abcuiati occurrorent: quorum primum
fibulam inanem sapit, a credulis Monachis missam in sci ip ta ; alterum a pietate & religione Virginis omnino discrepans , ab invido sanctissimae feminae fictum & scriptum est. pietas & in religione fidelitas, & a Diuina beneficientia , & a Clotis dis sorti poseuerantia, palam illuxerunt. Nam illa a Rege filium
peperit, quaque erat tum in Deum fide, tum in Regem autoritate amica , ab co rogat impetratqtie , ut qui natus est et, in patris optatissimi im gaudium , & in regni haeredem, salutaribus bapti sint aquis tingeretur, de Christo Deo vero consecraretur : neque id potuit Rex negare amantissimae coniugi, quod flagitabat illa tantopere : Idqire e si obitum effuse matris & Gallorum omnium, laetitiae sensu, atque Ingomerus infanti inditum nomen. At Deus , ut praesenti patientia futurum beneficium staret, puerum de more albo indutum , repentina morte eripuit, lugente matre quem primum natalibus secundδ genitum gratii ha Datur , Enimuero mirum pietatem Reginae in tam graui casu constitisse ; cuius religionem vertebat probro Clodo uaeus, incusatis , quod superstitiosa ceremonia peremisset fi lium , quem Dii patri j ob contemptum irati, morte tam acerba eripuisIent parentibus. Sed illa tam modeste quam pie: μὴ Deo meo gratias ago imnor rates , quod zIeri mei primitias, parthm illam primum, Diadem.iri natum , 'e que nostram, dignativi sit ad regnum suum evehere , tinge nostro anteponendum.
Digna mulier numerosissima sobole, quae prius coelo quim sibi parerer; XIV.
40쪽
cui & maritum postea peperit, & sentem Francicam uberrimet partu ; ita
tependit beneficia Deus , & munificentiam , unde exigit, praestat. Atque haud multo post nouo foetu donata, enixa est masculum, ad nouum Christianae constantiae & patientiae experimentum ; impetraus tqile similiter amarito , ut is sacro ablueretur Lauacro , Clodomirum appellans , quem ut priorem Deo obtulit religione non dispare,ccepitque fraterno fato infans
aegrotare , & ad mortem imminen rem perduci, increpante grauiter Clo- douaeo , & acclisante coniugem , quod liberos Deorum indulgentia concellos impietate sua extingueretia Infvis tamen precibus matris conualuit L praelusitque paternae valetudini, ex diuturno idololatriae morbo eripiendaeo
Si quidem Clotii dis in eam rem solicitudinem omnem adhibebat, nihilque omittebat pie anxia mulier, quo Regem ad Christianam fidem adduceret Ideo asperum obsequio demulcebat, ferociam indolis cicurabat mortim mansuetudine , cti potens blandimentis uxoriis , totiusque corporis forma pulcherrima , per amoris illeccbras ingerebat Christum. Sed innutritus libertati animus, & cupiditatum licentia vagus, quasi equus indomitus ,
selibrem Deum nondum admittens, respuebat innoxium fraenum , qui multo molestius a vitiis ferret. Frustra tamen impugnanti Deo obsistitur, obfirmato in amorem animo vis paratur ; nempe Martia indoles Martis periculo domari debuit. Rem porro totam sic confecit euentuum omnium moderator. Alamanni suu Alcmanni, gens erat ut supraememoraui, in supe- Cis ou atriore Germania , Moenum inter Rhenum & Danubium habitans, ex Gallis quondam orta ; qui plebe supra modum excrescente, in proximam Gecina- niani, ut in alias tarras sese effuderanto Via de forsan & nomen ; nam
omnem significat, de Man hominem ; quasi ex omni genere hominumitatio illa compacta sit. Illa iam per annos plures bcllis clara , suisque tam
cladibus quam victoriis celcbris, quas vices Martis alea parit, cum crebris excursionibus iiivialisset in Galliam , tandem in ea sedes ut poneret, conflato magno exercitu , quem Gibuldus Rcx eorum duceret, Rheni alueum
transit Se nusquam inferiorem , tum animorum tum corporum viribus
reputare , quam fuissent Visigothi, Burgundiones, & Franci , qui omnes per vim irrumpentes in Galliam , viam res nis patefecissciat, communitis postea & stabilitis audaciae felici succellii. Cur ipsi tam diu ignauiae su ae obsequuntur; plus iuris tibi in Galliam csse , quam aliis gentibus, ex ea se ortos; quae iniuria , siauit is laribus restituantiar. Sic comparati, Clo- douaeum statim non ausi impetere, fama inclitum, S bdillicis illii strem laureis , hi Sigebertum impetum vertunt, Coloniae Rcgulum , Fianc una quidem, sed fama, & potentia inscriorem. Nihilominus Clodoliaeus, periculo Franci Principis & affinis commotus , quod videret tibi intentari, Alemannis semel victoribus in Coloniensi agro non quieturis,li iactis Francorum & Gallorum copiis, ad hostem contendit , ct Sigebertum caecipit aduenientem cum milite. Tolbiacum est pagus in agro Coloniensi, quem Franci dicunt Tulpie, Germani Tisipit , alii Zulpi , Coloniam inter & Tretii-ros.; hoc euentu clarus & memorabilis , quo non tantum parta est ingens victoria, sed ad summum uniuersitatis Cbristianae bonum, Rex clari sit- . LD naus