Ioannis de Bussieres ... Historia Francica a monarchia condita, ad annum huius seculi, septuagesimum

발행: 1671년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

occidit.

XIX.

Aelium Alaricum.

3c HISTORIAE FRANCIC E

qui militem praedae plenum, ipse clarus victoria reduxit in Franciam. Haec dum agcrcimir, God egistius Viennae agebat, Resem se Burgundiae

gerens ,&a fratre securior, quam praestaret. Vix enim Clod Ouaeus Parisios constituta pace redierat, tribus Francorum millibus God egesto in praesidium relictis , clam v liione ardens Gundcbadiis , repente inuecto milite, Viennam oppugnat. God egi litus media in pace minime in bellum paratus , donec a Francis adellent auxilia, statuit muris hostem arcere. Cumqtic ciues abundarent, annona deficeret, i ta ut parcat, paganam & tenuem turbam urbe emittit. Sed inde lues, unde remedium ; inter ejectos, quidam curator lantium deturbatus laribus, vertensque contumeliae,quod artem suam & operam Rex flocci faceret, eadem arte viturus iniuriam, aperit Gundebado rationem urbis expugnandae. Docet aquaeductum esse subterraneum , qui ab urbe, latente cuniculo, in patentes agros semitatri

ageret; hanc sibi perspectam; expurgari sentibus polle & retrimentiet, quibus erat obstructa,admi ilumque in ea militem euasurum in urbem mediam. Gundcbado consilium placet, purgatur cuniculus , intronuititur miles,& qua salubribus aquis olim via , mors latens in ciuium exitium erumpit.

Urbs capitur ,& capiesiatium Firrori permittitur; God egi situs in obuium Templum se abdit, quod nuper Arianis concesserat, in quo Aram amplexus, & fraternum amorem ingeminans, cum Ariano Episcopo trucidatur.

Franci milites qui in turrim confugerant, coacti se dedere, vel Tolosam missi sunt ad Alaricum, vel interfecti , ut pluribus placet. Senatores Viennenses, in Godegisthim propensi, diris cruciatibus laniati occisi sunt; nulla vindictae parte a sceleratissimo Rege omissa; qui tribus fratrum caedibus secundo regnum ad cptum instaurat. Ea in re quid egerit Clodo- .uaeus, parum liquet ex Annalibus nostris. Crediderim aliquo tempore persolutuin a Gundebado tributum, quo mitigatus sit Clodovaeus , iam totus in Visigothorum bellum impensiis. Ad quod incitantibus multis, ab eodem pauca de momcnti grauis absterrebant. Primum Gothicum nomen per Europam latc propagatum; gens raro victa, cui seruiret Italia, quondam Olbis Domina , subiiceretur Hispania, ac ipsa Gallia ab amne Ligeri ad Pyrenaeos populos subderet fortissimos &pugnacissi nos; id inquam nomen & gloria arduam suae gentis victoriam praeserti bat. Deinde una tot inter populos loco distantes con- selisio , ut tametsi Ostrogothi Italiam de Insulas ad Orientem Iaccntes occuparent, partes occiduas Viligothi; idem tamen omnium . mimus , conspitatio cadcm, tam immensum corpus provocanti metum incuterent.

Nec dubium, quin Alaricum aggredictati Theodoricus occurreret; primum bclli minas ut antea disi uiturus officiis, dein si amica interccssio minus poIIct , adjuncturiis armatam , & dcxtras Herulorum victrices est usurris in Franciam. Imo Alaricum, vel ab affine dc sertum , non eum cilic, de quo seci id trophaeum erigas; virum hactenus felicem , qui ira Hispania sedl tionis duas comprcssisIet, quem erigerent Eurici patris amplae victoriae , dolis instructum , ubi rcs posceret; opulentis Zc populosis prouinciis impcrantem, quas amnes, montes, ct munita castra protcgcrent, quisque

52쪽

Gallorum ossa & neruos diceres; illum denique de imperio dimicantem, de salute & religione, atque in summa desperatione, nutanti anci-ritique victoriae afferre vim polle. Ex aduerso , ardenti in bellum animo subiiciebant calcaria; praeter studium Christianae religionis,& desiderium

extinguendae luis haereticae , amplissimum excurrendi campum aperiebat ambitio. Quippe inflammabat iam acceniam mentem cupiditas tot prouinciarum ac gentium , ut sua Francia protenderetur in Galliam totam , ac Pyrenaeis quasi naturae terminis concluderetur. Stimulabat aemulatio quaedam honoris & gloriae, ob quam antea singulare certamen Alarico indixerat , & in utroque multa cum essent paria , aetas , regnum , felicitas,

sperabat Francus Gothum fortitudine futurum imparem : qui nempe in otio & voluptatibus, ludo vitam & deliciis terens, vix unquam stetisset in acie ; quique tunc temporis , in legibus Tlito doliani Codicis euoluendis dies absumeret. Nec perdissicilem sere expeditionem, penetrantibus in rerum momelua, per externam & inanem speciem veteris gloriae. Visigothos voluptatum usu dudum emollitos, bellicae artis prope immemores, una Patrum gloria seu larua terribiles, tam facile vinci quam Bursundos polle : iis Francos opponi, bellorum usu assiduo, induratos periculis , feroces dc audaces victoriis , & vincendi materiam peroptantes. Ad Theod ricum quod pertinet; eum aisuetum auctoritati Togatae , aegre ad vim &arma iturum ; distare longius ab Alarici prouinciis; in alterum arma prO- menda quantocyus , in alterum verba. Ergo bellum constituitur.Sed ad pacis externam speciem, Legati ad Alaricum mittuntur Qui repetant fugitiuos, criminum causa perfugientes ad Gothum , Sc de eae teris aliquot postulatis agant. Eorum dux Paternus,vir sagacis prudentiae, tam doctus,rcte gendi alterius,quam tegendi sui. Honorifice ab Alarico exceptus,comperit prona quidem in pacem omnia , sed fraudulentam de subdolam. Gothus expetebat Franci colloquium, affinitatis ineundae prae se serebat cupiditatem ; quae solemnis eo tempore , dum alteri barbam futurus affinis manu contrectaret ; adest et Clodbuaeus, in arbitratu suo futura omnia. Sic indicta colloquio tempus de locus; placitumque ut Reges comitantibus paucis , inermes , ad iungendas dextras conuellarent. Clodovaeus pace modica bellum interiungens , simul ut Theodorico concinnandae concordiae modum excuteret; absque mora in Aquitaniam tendit. Dubium autem , aricum Alarico colloquutus sit. Affirmant aliqui in insulam Ligeris, Sancti Ioannis dictam , tunc proximam vico Ambaciae, duos Reges conuenisse, collocutos , epulatos simul, ac amicitiam inter seiunx ille. Quod si verum sit; quomodo Clodoliaeus de quam ob rem, iuratam concordiam tam cito abruperit, explicandum est; quod illi minime faciunt. Vnde mihi magis accedere ad rem geliam videtur , quod scribunt alij de colloquio illo per Legatos, non per Reges inito : ita v c Clodoliaeus Paternum eundem in Insulam milarit , qui exploraret , an Gothi inermes , dc eo num mero qui condictus erat , accederent. Nudos quidem armis a Paterno inuentos , sed fraude occulta , virgas serreas gestare pro vimineis , quibus vulnera & necem ipsam, si animus seret, infligerent. Ex E 3 clamare

agitur.

53쪽

38 HISTORIAE FRANCICAE

clamare Paternus illico , appellare ius gentium, violatam fidem & pacta diccre , intentari malum Clodouaeo , paratasque virgas ad netarium facinus. Cum id pernegarct Gothus, casumque sertuitum assi aret, infectis rebus discellit m cst. Misit utrinque Legati ad Theodoricum , qui accusarent factum , de qui defcnderent. Clodo uatus interim haud cunctatus ; bellum

enim non colloquia deliberauerat, bellicum insonat, diuinis confirmatus auspiciis,& ingenti Francorum animo, in Aquitaniana mouet. Prius tamen; ad conciliandam Aquitanorum gratiam , imo ad Dei Maximi opem impetrandam ericacius; vetat poeni mortis proposita , Ecclesias spoliari, vim ullam inferri piis Virginibus, aut sacris Deo viduis, aut Clcricis eorumve familiis. Deinde post transmillum Ligerim , di Turonum agrum inertiliis , in reuerentiam sancti Martini, tota in Gallia summae venerationis, vctat pariter militem , quidquam a rusticis praeter aquam & herbam accipere. Idque edictum se uero facto sanxit in gregarium militem , quic sim paucos foeni malii pulos cuidam agresti eripui siet ; assirmans nihil contra iussa actum; cum sanum licrba sit ; statiin Regis manu , ubi resciuit rem, interficius est ; foenumqtre rustico redditum Itaque unius poena , multd certius quam omnibus legibus , securitati agrorum cautum cst.

Adiecitque Rex pius & religiosius , victoriae spem abiici cndam , si rapinis& sacrilegiis sanctum Martiiuim offenderent ;& regionem cui tam inclytus praefuisset Episcopus, praedis actis vexarent. Dein misit Turones , qui ad stacti Lipsana dona regia precesque deferrent, suo nomine tutelam eius exposcerent, ad profligandam haeresim riirpissimam , & Christo Domino

ignominiosam; tim aδ petendum felix quod inchoabat belli praesagium.

Erat enim his temporibus moris apud Christianos, ut qui rem momenti maioris vllam susciperet, in spem futuri euentus, vaticinatione innoxia, Templum subiret, dum coelestes preces concinerentur , & tunc decantatum versiculum quasi Sybillae lalia obseruaret, suamque in rem accommodaret; Deo plerumque, quem nihil rerum mortalium latet , religioni vaticinium verum condonante; &curiosos homines auertente a prauis superstitionum Tartareisque praesagiis. Ideo non putauerim Clodo uaei legatis contigisse Qrtuito , ut quo puncto temporis in Basilicam Sancti pedem

inferebant, Cantor elata voce hunc e Psalmo versiim cecinerit; Praci xistime Demine virtute .ui bellum , π inimicos meos dedisti mihi dorstim. Nam id imminentis victoriae praesagium fuit; gratulariti animo acceptum a Rege , traditumque in omen militi; cui intcr arma nullus lituus emcacius sonat, quam religionis. Quo ardore de incensus ipse Clodovaeus , militarem ad Francos habuit orationem , cuius id potissiiraum argumentum erat, a pietate

8c religione. Non eos in concionem vocatos , ut et erborum aculeis animi impeBrentur in bellam ; tu non egere, qui ultro pro uant in Martis discrimina, coerce . di

potius, quam pellendi. Salu in praes mia, si norim, in quem hostem aganthr. Nempe in eum qui in Christum Optimum Maximum , per summum nefas , suscepisbellum atque commouit. Ingemiscere uniuersos popatis , non tam iugo Hrissima seruitutis, quam sacrilega impietatis, in urbibus suis propagata. Summu praei-bsu petitos a Deo vindices, qui purgarent contineluin suam , qui Tyrannos a capitibi

54쪽

LIBER PRIMUS. 39

earilibus atque a mentibiti amouerent , ct toti Gallia sanetisimos milius instinu-

rehi , quos accepissent a Maioram . Deo Francos omnium totu expeιι , qua por-t M urbium aperire nondumporarissent, animos patefacere , irent duntaxat ad pugnam fuiter ; ea una rem confecInmiri ; Gothusemel villis , accessuros omnes omnium ciuitatum Gallos. Se Dei vices gerere, qui pugnarent pro eius gloria i a rurum pugnantibus I iam praesagio Diuum Martinum spem fecisse viatoria ι eisia certi, progrediantur ad prasium , ante progentii gloria , nunc pro honore Dei σDiuihitate Christi, dimicaturi feliciter. Summo militum plausu excepta Oiatio ; esatis dextris Regi pollicentur omnes in omnia promptum Obsequium ;in hostem ducat, nec laboret de laurea: de plerique , qui senti mos antiquus ; ad significandum ardorem, voto se obsti ingunt, barbam nisi hostibus victis non ponere. Quibus omnibus egregie stabilitis, Rex pugnae cupidissimus, exercitum ad Vigeianam amnem admouit. Vigenna , Vienne , in Pictonibus amnis est, per eoae in & Turones , XX. a Lemovicibus defluens, qui post exceptos Clenum& Crosam, fluuios non Vise an ignobiles , in Ligerim sunditur. Is transmittendus Francis, sic intumue - βω-rat, vorticosis undis, & extra ripas stasnantibus, ut nulla pontis aut lintrium opportunitate, plures dies dum defluerent aquae praestolandum foret. In iis angustiis Clodoliaeus proximam noctem traduxit selicitus , assiduis ad Deum precibus ; quae nusquam inanes. Nam sub ortum lucis, dum Franci motis castris taciti ad amnem accedunt ; Cerva e virgultis cxiliens , agitata repentino clamore militum , cursum ad amnem deflectit, seque in eum iniiciens , vado commodo secura evadit in alicram ripam. Franci ducem sequuti tam admirabilem , demonstratum vadum a obseruantes , se in idem immittunt, de ingenti diuinae Opis admiratione, uniuersas copias sine damno transmittunt; Leones a Cerua ducti , quodque auget miraculum, ad pugnam non ad fugam. Traductis feliciter copiis , Ckidouaeus Pictavium contendit; seuere prohibcns , ne cui ulla irro- I'oitie s.

getur iniuria, in fratiam Hilari, , sanctissimi oli in Pictauiorum Episcopi,& Christianae fidei contra Arianos propugnatoris acerrimi, ut in tos haberet consertem expeditionis , quem rota Gallia habui flet olim defensorem. RecesIerat Alaricus , relicta urbe vacua , quam occupat Clodo- εω ri 3uaeus, castris extra positis, haud procul a Sancti Basilica praetorii im figens. Et obseruatum est ab excubiis , sub noctem mediam , prorumpere speciosum ignem , in figuram columnae , ex eadem Basilica , & ferri in tabernaculum Regis conlopiti, in cuius apice diu haesit spectandus; quasi Clodouaeo Hilarius ad Arianos pellendos, quos tantopere Oderat , lampadem traderet, ad quos excidendos prosteretur se ducem, & pro se Regem fidei columnam substitueret, immotam atque inconculsam. Postridie Francirantis prodigiis confirmati, Alaricum ad Vauclodenses agros alicquuntur. Erat vaucloda ignobilis pagus , hac pugna mox celebris, decimo a Picta- Voutilia uio militari, circa agris in patentem planitiem fusis, ad ferendos de committendos exercitus. Alaricus, quanquam amplis copiis cinctus, amnium obiectu se tutum ratus,dum illae nouis accessibus militum auferentur; postquam Vigeianam hostis superauerat, Tolosam versus regrediebatur, siue ut maioribus

55쪽

o HISTORIAE FRANCICAE

naaioribus copiis firmaret exercitum ; siue ut hostem statim in alieno lab ratairum commeatus inopia , nulla pugnae alea perderet. Quae & eadem. Clodo uae iis reputans , magnis itineribus alloqui Iecedentem volebat, Mad pugnam adigere. Idque factum ad cum pagum quem dixi. Alaricus tan-dcm , ne rccessiis in fugam v crteret', pariter consiliit , & ad pugnam se instruit. Luce proxima copiae ad dimicationem eductae, suotque paucis

adhortatus milites Clodotiae iis , sicut erat arinis filigens, & hastae innixus, ut Sanctissimae Trinitatis propugnarent gloriam , contumeliam turpcm illatam Cluisto Domino ulcisccrentur, eius opis sociari, eos dimittit signo Crucis munitos , dato in militarem tesseram nomine Domini Mox in praelium commillae utrinque acies. Huius singula non tradunt Histo iaci , in iis iciunt admodum , contenti victoria , qtiae Francorum fuit

Visigothi magna strage fusi, & Gallorum haud pauci , qui simul pugna-bmu ; in quibus plures Artierni & Nobiles, quos duc Dat Apollinaris, filius celeberrimi Apollinaris, tum doctrina, tum sanctitate vitae Episcopi. Palmarium suit, & victori ae cumulus, quod Alaricus a Clodouaeci ipso percmptus cst , siue in fuga, siue in acie ; nam in eo diuersi a lictores sim t. In quo facinore C IOdovaeus animi simul & corporis robur ingens ostcndit: Nam in Alatici im dum ardens ruit, impetitur a duobus simul equitibus,liastis infensis in ipsum concurrcntibus ; & corum quidem ictus tam immotus quam illae ius fregit, lorica cuspides propulsante versas ad latcra, &firmitate corporis in bellatores giminos praepollente. Hac victoria clarus opimis spoliis opulentus, ut perficeret quod inceptum erat tam fauilc, exercitum victorem diuidit, partem tradit filio 4 heodorico, qui a reneris artem patris edisceret, pro Lctus in pio uincias si aperiores Aquitaniae , ad

Albicntcs , Rutenos, & Cadurcos, eosque non rc pugnantes Francorum ditioni adiungeret Ipsie cum caetero cxercitu, per Santones ad Burde galenses

contendens , qua vi, qua sponte , captas & dc ditas urbes, Francis apponit. Etenim late effosa victoriae fama , Rege caeso , dc peremptis Gothorum fortissimis, reliquos tantus terror invaserat, a bellorum periculis per diuturnam pacem abhorrentes, ut facile fuerit incertos & vagos vel ad

fugam, vel ad deditionem impellere .Praeterca Galli, amantissimi Religionis Catholicae , & diidum oppressi Visgothorum tyrannide , summa volim tale Francos excipiebant, qui utrumque iugum excuterent, & maiorum fidem sanctὸ tuerentur. Sic Clodovaeus per rcceptas urbes incedebat victor , ad Burde galam accc d cns, urbem clarissimam antiquitate , ac frequentia ciuium,S portu ad Garumnam, Oceanum influentem,quae caperet In cuius agris primam victoriam lai rea noua constabilit: s tamen recentioribus credimus , cuius rei apud veteres nullum monimentii m. Nam in iis Visigothorum reliquiae consigunt audacius quisust licius ,&profligantur in campo , quem eam ob caedem campiim Arianum appellatum volunt

Victorem illi ted admittit Bhirdegala, in qtia hyems traducta; ad milites quiete modica instaurandos ,& recipienda noua sipplementa. A qua breui mora,Rex validiorem exercitum Tolosam ducit, qliae regni Gothici caput; ea potitus & gasa regia,non aegre. Quippe ex ea post pugnam priore ceteri

56쪽

LIBER PRIMUS. i

fuga Gothi Senatores se proripuerant, Gesalicum ex Alarico & concubina maiorem natu filium Rcum abducentes, que ira Naibone, v b, perfugerant , Regem salutarunt. Iamque in tota Aquitania, praeter Inculis matri, urbem in Santonibus ad Carentonuin positam, quam munitam Visigothi tenebant; caetera oppida Francum admiserant. Ad eam expugnandam Ct Odovaeus exercitum ducit; ad cruentam haud dubie oppugnationem ; in qu/ extremam naufragii tabulam Visigothi statuerant ; nisi coeleste miraculum pepercillet Francorum sanguini. Iam accedebat ad murum Clodotiaeus admoturus machinas, vcl ut colligitur ex manu scripto - Inculis melisi , sanguinis & aquae iacio lanctas reliquias ferebat religiose contra munimenta Icum Numine arietante, & Imperatori suo militante , ingens muri tractus impellente nullo labem fecit, atque in sessam se biectam proruens, obsidenti viam planam aperuit. Hinc Gothos terror, Francos ardor insedit: hi sibi re murum, instare victis, & paratam necem circumferre : illi portento attoniti,turbari animis, fugam comparare, ac dum caedere nequeunt, passim caedi: ita expunctis Gothorum reliquiis, penes Francum urbs fuit, & Imperator, quem cum Poliorcete, imo cum Iosue ipse componeret. Miraculo tamen inuidiose vim detrahunt, qui murum

assirmant vetustate collapsum. Nam praeterquam quod , id etiam diuinae

beneficentiae fuerit, hanc muri ruinam tam apte ad expugnationem aptasIe quis credat Gothos delegisle urbem in asylum, cuius munimenta tam inualida forent ὶ non ea inspexerint, non vetera instaurarint, notia erexerint

cum inter cladem pugnae & obsidionem annus effluxerit; quasi muros proreti habuerint, quo inclusi caperentur, non defenderentur. Attamen scribit Auehor antiquus, ciues Inculismenses, miraculo ruentis muri attonitos, se Francis, quibus pugnaret Deus , statim addixisse , & Gothos , confugientes in arcem, profligatos & capros ab ipsis ciuibiis, & Francis deditos : quod vim miraculi auget, non minuit; obsessis oppugnantium vicem implentibus. Rex post captam urbem, iam uniuersae Aquitaniae Dominus, collocatis per opportuna loca praesidiis , & Francis colonis quos eam in

rem vocaverat, itissis in variis urbibus habitare, triumphantem exercitum reducit in Franciam , repetito per Pictones Turonesque itinere. Et beat rum memor, Martini atque Hilari 1, eorum opem tam praesentcm expertus, regiis donis Ecclesias cumulatiit; & praecipite sancto , Iartino equum donauit, quo ad pugnam est usus , munere aestina ando ex donantis gcnio, cui pugnace equo nihil acceptius. Quo tamen dili carere non potuit ; missis centum nummis , quibus anathema nouium redimeretur : ad quod pretium immotus equus cum abduci non pollet, centum aliis nummis ad primos

adiunctis, ductorem est sequutus ; quadrupede ob geminatum pretium chariore, qui tanti esset, & Deo & Regi. Praeterea Aquitanicis Episcopis concella quae peterent, & captiui pili res , tum Laici tum Clerici, ad eorum' preces liberati; ut per religionem videretur vicisib, qui illi tam benignus vicerat. Regredienti Turones noua gloria accessit, legatio ab Anastasio Imperatote. Vtrique conducebat, vel ad pompam aliquod foederis genus institui. Nam Atiastasio praeter domesticas turbas, de bellum Persicum , Tom. I. F male

57쪽

XXI.

L HISTORIAE FRANCICAE

male conueniebat cum Theodorico; in quem si Francum Regem semel immitteret, se ab hoc periculo securum praestaret. Eratque ad Clodouaei laudem non modicam , & ad famam plurimam , quod ipsius expeteret amicitiam Imperator Romanae potentiae adminiit cr , Constanti iii successbr ; de ab Emporio dudum Orbis capite tanto interirallo legat: adessent ad salutandum Victorem. Palam itaque ac plaudente toto exercitu, Legali admissi, exhibita ab iis munera , corona aurea , trabca Consularis , scipio ebumncus, liti sceptri loco ; sea olim munera amicis & foederatis Regibus mittebantur a Populo Roniatioὶ S Alcmni oratione Patriciatus dignitate auctiri Clodoti aeus. Quibus donis ornatus , & equo vehens , eompam triumphi circumduxit pur ingens atrium , expassum ad Basilicam lancti Martini; in plibem & militem sparsis missilibus ; ut noua beneficentia memoria gloriae perennaret. Rex deinde Parisios proscctus , filium Theodoricum excipit, victorem similiter, post sici bactos Albienses , Cadurcos, Ruthenos, atque Amernos , & iuxta plerosque capta Carcat ne : patris sumino gaudio , quem filius neutiquam desciret aemularetur. Neque ha iste tuis ullum infortunium prosperitatis cursum abruperat; cum limites sibi nullos statue tui noua clades constituit. Visigothis ex Aquitania expulsis , ut ex tota Gallia pellerentur Clodoti aetas connitendum purauit. Ii adhuc Septimaniam seu Gothiam tenebant , partem scilicci Galliae Narbonensis, obiectam ad mare Mediterraneum ; unde in tanta rerum perturbatione, videbantur deiici poste labore non multo. In eam rem Gundebadum Burgandionum Regem nouo foedere colligat, ut Visigothos publicos omnium hostes penitus exigant, illorum spolia partituri. Neque diliciati re ausus Gundcbadus, ne in alios paratum exitium in se derivaret. Clodo uaeus igitur , auctus Burgundionum copiis, Arelaten obsidet, urbem positam ad laetiam ripam Rhodani , non procul a Mediterraneo ; qua capta , tacilius Narbonum cxpugnet, quae una tunc temporis sedes & captat regni Gothici crat. Attamen cam ad urbem gloria inuicti Regis cere ad scopulum naufragium fecit. Theodoricus Italiae Rex , tandcm exporrectus, post irritas & inanes Legationes , suste pias ad coercendum Francorum impctum ; iam agi rem suam ratus, si ex tota Narboncnsi pelleret ar gens sibi affinis , & Fianci per Mediterraneum ad Italiae fauces accederent, amelas copias quanta potest celeritate in Galliam mittit. Ibas Dux iis praefectus, qui per Alpes maritimas in Phocensem prouinciam penetrans , magnis itineribus Arelaten contendit. Perstabat in oblidenda urbe Clodo uaeus , qtiae siue longior illius exercitum de triuillEt, siue pugnacibus ciuibus conscidissi t Francorum fortissimos ; pugna commissa Clodoti aeus eth victus, suorum clade non modica , de cum magna ignominia , luta obsidio. Iornandcs scribit, caesia plus triginta Francorum millia : sime ab ea clade Clodo uaeus a Gothis per aliquod tempus abstinuit, iramque conceptam in affines conuertit. Theodoricus fructum victoriae consecutus est magnum : adiit ne a suo regno toti Galliae ora, a Rhodano ad maritimas Alpes , quam ante Odoacer Etirico Alarici patri donaueiat,cima Auenione, de castris ad Druentiam positis. Imo

58쪽

&-Septimaniam sui iuris fecit; siue cam pro pupillo Rcge administratairus, C

siue armis de sensurus validioribus. Nihil tamen innovatuin in Aquiἔania .,A , Clodo uaeus interim Parisios regrestus, partim ex aerulianis bello tolaxatis , partim dolore & aegritud ne animi, ob cladem acceptam, morbo corIcptus est , molesto admodum & diuturno. Quo laborans iam per totum annum ,

& medicorum industria deficiente , Rex quod in bello fauste si iccesserat, ad Diuinam opem versus , virum celebrem sanctimoniae fama arc siit eri Mi. Burgundia. Is Seuerinus Abbas Monasteri, Agaunensis, siue Acaunensi6 eeen vitalia quod positum ad extremos Burgundio muri hiatis , ubi Rhodanus in Lemanum lacum ad Valesios subit, sub regula sancti A ligustini, quamuis non- S. Seuatinuo.

dum stabilitum certis reditib. is, iam inclitum urat coenobitarum virtutibus. Seuerinus adlieniens, iuxta conceptam sanctitatis Limam , rogatus a Rege ut preces ad Deum pro valetudine , quoius mcdieamento potcntiores oflcr-rct ; per eas febri continuo disculta , valetudinem primam restituit. In beneficii gratilim, Clodoti aeus coelesti Medico potestatem secit, l1berandi evinculis quos liberct, S pecuniae quantum vellet in pauperes erogandae, quam e Fisco sumeret; ut qui regiis donis in se viam occluderet, eam , quod sanctorum est , in miscios aperiret. Praeterea impetrauit Rex , ut in Francia, reliquam vitam agetet; tamen vir sanctus di lcessit Parisiis , soli - . tudinis amantior quam frequentiae aulicae ; latuitque apud Scirones in castro Nantonensi ; ubi & vitam posuit Sc deinceps. in Ecclesia , a Chil deberto Clodouaei filio magnifice extincta , cultu praecipuo obseruatius. Sed qui corpore conualuerat, statim recidit in morbum animi inueteratum, &abduccntc lonsius cupiditate , reuolutus est in primam ambitionem. Nam ut in corporibus humanis euenit , deficiente quod internus calor XXII. eoquat alimento, is corpus ipsum praeripit in alimentum ., & vitae itistiu- CDdouaus mentum vitam mox perimit: ita Clodo laetis, foris cellantibus bellis , qtuae Celmi ' vel conficillet, vel instaurare a Theodorico coercitu S non auderet, effudit ambitionem in Francos Principes 1 uosque astines, quorum minore periculo& non leui commodo, ditiones totas occuparet. Bellum verb confostim non mouit , dolo clam texetis consilia I adeo vel iniusti iniquitatis

speciem abdicant, & larua iustitiae deformitatem vitior iun tegunt. Eo consilio primum aggreditur Sigebertum , Coloniae Principem, iam a Tolbiaca pugna , fide & accepto vulnere Regi perspecthun. Hunc Clodo usdiidum expostulantem , quod pro collato benificio , nihil accepi lset praemii, praeter Claudi nomen ex vulnere k dc molestum, quod exaggerans beneficium accuset ingratum , primum ad caedem seponit ue quam non ausiis I altari inferre, Cloderico filio eius , temerario de perdito iuueni, crude-em illam procinctam tradit. Per Legatum fidi uri , filio perstradet, diu pertaese diuturnioris vitae in parente , undo regnum serus expectabat, ipsi ut necem afferat, & dem regnum capiat , quod natura tiistreret; Clo- douaeum opem praebiturum , nihil poscere, nisi in partem aliquam admitti plurimae gasae, quam pater collegifici. Aptior iuuenis ad parricidium quam par seret, occasioni intentus, dum pater-trans Rhenum, in silii a Buchonia, Thurinois vicina, paucis comitantium venatui indulget,& sub meridiem in E a rusticoὸ

59쪽

. HISTORIAE FRANCICAE

iustico tabernaculo, cursu sessiis altum somnum capit, in camim perimit per immistbs Sicarios. Dum ignoratur facinus , parricida regnum patris occupat; & confestim ab auctore criminis in poenam rapitur. Siquidem missi a Clodo iraeo , qui paternas opes ex pacto cum eo diuiderent; neque haesit praeceps indiuidendo ; ipse in arcam nummis oppletam, dum capite cernuus iniicit manum , a tergo securi in caput i inpacta occiditur, & in

paternam gatan quam tantopere concupiuerat, cruorem rctrum cstundit,

regno vix delibato. Clodouxus interim Scaldi nauigabar, qui re perfecta , Coloniam aduolat , populum vocat in concioncm , docci iis erutra patrem a barbaro filio interemptiam , ab ignoto filium ; neminem ad eorum regimen aptiorem quam se , qui eiusdem gentis, amorem in regendo afferret, S magnae potestati λ ad dcfendendum polliret. Ignari Colcmicnses, a quo fonte profluxisiciat flagitia , statim Clodo uae iam , pro more gentis scuto impositum , in Regem cueliunt , fama clarum Sc virtute bellica. Sic Franciae regnum , propagatum ad Rhenum . & rrans ipsum amnem ad fluti iiiiii Fuidam &Tituringi ae fines extensum.Clodo uaeus Colonia potitus, mox in alios aperto Marte graisatur. Et iustius quidem in Charatacum , in quem ditione lata apud Anaoianos imperantem, vetus & sopitum odium suscitat. Ille bello in Stagrium moto , stans a Clodouae o mcdius inter pugnantes constiterat: demum ad Clodovaeum postquam vicit accedcias. Tunc dilata vitio modo cum incremento recruduit , anno post iniuriam filiis quam vicesimo tertio; quam iarte sopitam excitauit cupiditas. Belum motum cum procederet lentius , idque Chararicus, sagacitate plurima callidus, per dolos stat idesque produceret; Clodovaeus limiliter vul-liem Leoni adiungens, deceptum & incautum Clia rari cum capit cum fi-io , bellum in capite finiens, serroque tunc parcens , ciuili vita v mimqtie abdicat, tonsos barba & crinibus , Patrem aniRimerandum Presbytcris, Diaconis filium ; adscribens inuitos sacris Ordinibus. More iam frequentato , ut ciuilis eiusmodi mors institueretur, quae sanguini parceret, &comam resecandam pro capite substitueret. Sed parcentis indulgentiam corrupit haud multo post vox senerosior , quam abdicato praestarct. Poenae acerbitatem accusabat Pater, solabatur filius. suid ater,aiebat,detonsimbaνbam crines expo lar ρ Hi stondes sunt , decisa a trunco viridi , in q;-- lectim noua statim succrescent. Vtinam huius facinoris ait lar tamoto pereat, quam ha pustulabunt. Haec verba Regi renunciata, palam faciunt, non animos cum capillis demisses ; ideo iussi interfici secunda morte quos prima non subegerat. Supercrat Regnacarius, Regi quidem assinis,& aduersus Si agrium bellanti commilito ; sed plurimis adstrictus vitiis, quae inuisum & odiosum subditis facerent.Cameraci sedem regni possierat,& multos ultra Somonam pagos obtinebat, adhuc perseverans in idolorum cultu patrio , tam praeterea in turpem libidinM effusus , ut matronis passim contaminatis , aegre abstineret a propinquarum corporibus. Huic unus prae caeteris longe acccptior erat quidam Faro, morum similitudine coniunctissimus , & li Didinum prauo consertio; quo uno auctore ad res quastis usus,magnum in se incendium Odij concitauerat. Quam occasionem

Vrgens

60쪽

urgens Clodouaeus, sibi promissis Proceres multos conciliat, armillas ex se auro baltheosque pollicitus, si Regem sibi traderent. Stabilita spe mutua, 'exercitum inducit in agrum Cameracensem ; continuo Regnacarius copias euocat, fratrem Richarium arcessit, & Farone omnia constitiiciate, mittit speculatores, qui hostιlem exercitum inspiciant. Ii empti a Proceribus renuntiant Clodouaei copias, numero & viribus longe inferiores Canacracensibus; Clodouarum, si pugnatum sit, indubie vincendum. Quibus fidem habens, in aciem progreditur Regnacarius ; sed statim a proditoiabus comprehensiIs cum fratre dc Farone, reuinctis ignominiose post terga manibus, Clodo uxo traditur, in seram sed veram flagitiorum poemam. Clodovaeus capto ignauiam exprobrans, quod se capi & duci passius , cam contumeliam non occupasset, sibi inferens mortem : At ego, inquit , pro te hanc infamiam eluam; si in ut impacta in caput securi miserum obtruncat. Dein comi ersus ad Richarium fratrem. Quid tu tam ignaue opem fratri tulisti,ut sit raptus in vincula γ Sis fati soci iis , qui & igilauiae; nec a fratre diuisus est, capite eadem bipciani diffisso. Faro auctor & consors criminum, poenaecon is adiunctus est: victor occisi regnum inuasit. Vnum tamena Regis Pinnium tot inter probra honestum facinus , quod proditoribus pollicitus armillas ex auro,aereas auro bractcatas dederit in praeiritum proditionis. Qua cum defraudulenta mercede apud eum expostularent; sic ab eo increpiti sunt: An nescitis, quantum debeatis mihi λ grauissimis poenis ob proditioncm obia noxios, liberos facio : quid praestolaminia ite, &pro salute rependite gra- 'tias. Regnacario praeter Richarium, tertius erat frater Ragni mirus, qui apud Cenomanos regnum obtinebat. Hic iussa caede adiunctus est fratribus, Le Manctum ne vindex aliquando insurgeret,ium vi spoliis deditione peremptorem locu pictaret. Per eiusmodi caedet Clodovaeus Francos regii sanguinis Principes, haud paucos perimit,Galliam Belgicam uniuersam,& trans Rhenum multas prouincias in unum imperium, qua vi qua dolo compingens. nequis sorte liberis suis molestiae quidquam facesseret. Iamque nulli assinos superstites erant; quo deinde secutius in Aulicorum globo conquestiis est; se cilia miserum, qui iam nunc propinquis orbatus omnibus , haberet neminem, qui oblato discrimine , salutis suae curam susciperet .Quae tamen querela in calumniam est traducta , quasi Rex indagaret postremam sui sanguinis stillam quam funderet, & inuideret orbi prosapiam suam. Eas inter curas non cessabat de Theodorico solicitudo. Ille sost depulsum Arelate Clodoliaeum, & Prouinciam Occupat m,quM X X III pars crat Narbonensis Galliae, & ipsam Aquitaniam statim aggreditur. In

eam Mammonem ducem cum exercitu mittit; qui exclusus urbibus abhor- Rex in Ga

rentibus a Gothorum Arianorum imperio; agros depopulatus, re nulla i ct Hispatrata reuertit in Italiam. Mox Gundebadus Burgundionum Rex, quem saepe memoraui, concitatus a Clodouaeo, in Gesalicum Visigothorum Regem , Narbone agentem, exercitum ducit; obsidet in urbe primaria, eamque fortiter expugnatam capit 8c diripit. Gesalicus in Hispaniam fugit,in ea regnum ut stabiliret. Sed diuersa erat mens Theodorici. Gesalicum abdicare statuerat; sive ut in Occidentem Ostrogothorii in regnum propa-

SEARCH

MENU NAVIGATION