장음표시 사용
11쪽
it, quot maxime desiderauit Θ An non toties Scanderbe iis Turcas fudit ὸ An Rex Matthias castris non exuit Θ An Venetorum Respub. terra marique non toties eos profligauit Θ Sic ut infinitum esset, quae in hanc sententiam dici possent, singula percensere. Sed neq; tam in victoriis christianorum enumerandis, quam in Turcicis hoc bello Persico dissicultatibus ostendendis, nostra versatur oratio. Quas si
oculis corporis non cernimus, animo saltem & cogitatione contemplemur. Humanae namque acies mentis vel luminibus orbata, res
remotissimas collustrat,& quisquam dubitabit,quanta rei contra Turcas bene gerendae occasio oblata sit; cum fractas Turcicas in Perside vires, exhaustum Otthomanum aerarium, veteranum desiderari militem, multas passim Turcico in imperio oriri sediciones, & exci tari tumultus audiamus Θ Quae simul omnia iuncta ad quaevis magna evertenda imperia suffecerint. Atque haud scio, an magnis quam mediocribus non fuerint calamitosa magis. Sicuti enim grandia quaeq; aedificia, quae incipiunt ruere,dissicillime fulcias ruinaque prohibeas; sic vasta ac Tyrannica imperia,simul ac domi increpuit, armorum extemnorum aut internorum incendium mole sua ruunt, & tot dissiculi tibus non resistunt. Quod in Alexandri magni imperio facile fuit cognoscere, quod non tam rara quadam felicitate & admirabili celeritate creverat, quam eo mortuo est repente disiipatum. Ut enim uno aliquo morbo correptum, & in lecto tandem decumbentem,non raro S alii plures morbi infestare solent ; sic & ad ruinam inclinatos amicos, pariter & inimicos videas impulisse. Plures enim inuidia, quamisericordia commouentur. Verum hanc tantam occasionem rei
bene in hostem gerendae nos arripimus scilicet PHoc Dej Opt. Maxerga nos beneficium, ut par est pensamus P Hoc memori mente colimus Θ Hoc Dei nostraq; contumelia vindicanda, ad arma excitamur PQuid si eo etiam in utramq; aurem quod aiunt securius dormimus, ει quasi haec ad nos pertineant nihil, re & actionibus nostris ape te testamurὸ Quid ita obsecro Θ Causa sene inuentu,qui sit dissicilis, cum hi cupiditate habendi,illi consuetudine inuidendi, nonnulli otio vel sine dignitate sectando, multi perpetuo odio & dissidio inter se a
lendo, unus alterum impediat: & tandem,quotquot sunt omnes, seu ad fatalem interitum,ultro decurrant. Nihil autem tam volucre est, qua occasio, nihil leuius,cum se offert penditur, nihil magis,cum abierit desideratur, nihil periculosius amittitur,nihil dissicilius recuperatur. Quod a uin sic secusve se habeat, praeteritoru temporum ocCasionum momenta, & quid eis amissis subsecutum sit mali, memoria repetamus. Quamuis enim aliena & praeterita facta facilius sugillari , quam mutari queant: illud tamen iis commemorandis euenit haud
12쪽
v TVRGICA I. 9haud dubie commodi, quod homines, ne in eadem incidant mala,
facilius admonentur. Devicta acie, &Balaaetio primo Turcorum Principe a Tameriane capto,leues & temerarii Graeci, omnem ipsius sobolem stirpitus euellere potuissent. Quod tantum quidem abest, ut fecissent ; ut etiam paulo post Turcicis auxiliis, in viscera Graeciae asciscendis, gradum in Europa imperii Turcis secerint, &suam amentiam sero deplorauerint. Caredo quippe, quam fruedo, magis bona cognoscutur. Quid P An & sub altero Baiaretio crudelissimu bellu, iisde inter se Turcis aliquando non fuerat, cum Zi Zimus BaiaZettis frater, ad Alexandrum VI. Pont. Max. Constantinopoli Romam fugisset,&Christianorum auxilia, contra fratrem implorasse te Cui non tantum nulla auxilia praebita, sed adeo etiam veneno vita a nostris est erepta, & interea temporis, cruentissimis
illis bellis, inter Christianos ipsos, potius est indultum. Multi enima communi omnium hoste excoecari non renuunt; modo interim
priori, aut proximiori hosti, oculus eruatur. Age, an & Selimus Ba-itaretus istius filius, vitae paternar in sidias non struxerat Θ Quem antequam veneno sustulisset, non patrem, sed acerrimum habuit hostem; quorum utrique, & eorum gubernaculis, a Christianis si voluissent, maximopere incommodari poterat, & debebat. Duobus enim canibus in se irruentibus, bolus facile eripitur. His tamen omnibus mi pime obstantibus, Selimus quiete potitus est: imperio:& non tam cito in patrium peruenit dominatum, quam Syros, Arabes, Garamannos, nescio, si non una aestate subiugauit. uo ipso, tanta & tam exaggerata potentia auctus fuerat ; ut vel remotioribus omnibus esset formidini, qui eum,successoresque suos, multo adhuc potentiores, & formidabiliores futuros, non satis secum expendebant. Quanto enim Tyrannicis imperiis sensim, sine sensu
nostro, maior fit accessio; tanto tandem omnes grauius periculum anet,manebitque seruitutis. Superuenit ergo terror ille gentium,& in figura hominis tetra quaedam bellua, & regnorum procella, Solymanus. Cui etiam ipsi, quod cum Mustapha filio, quod cum Persa, quod cum aliis ageret, non desuerat: & cuius adeo filii, ad Anahum secum pugnarant. Sed nec tum quoque, barbaris inter se confligentibus, Christianis, fuit aliquid in eos animi, aut vero in ictis contra eos foederib vel tantillii firmitatis. Scimus, quomodo
inter Paulum III. Pon. Max.& inter Carolum U Cesarem,inter Uenetos, pacta conuenta, reciderint: quid tot coadunatae classes,
quid legiones, quid exercitus effecerint: quibus denique & quantis regnis, & prouinciis Turcae nos spoliauerint.Iam & Selimus So-
13쪽
bilitatus; an paulo post animum & vires suas non recollegit &quod Veneto legato, Bizantii dixerat; id re ipsa praestitit, quod
classis, quam amiserat, barbae instar ei rursus crevit: at interim regnum Cyprium, non secus ac dextram quandam manum semel amputatam, Christianus orbis non recuperauit. Sub Turcicum namq; iugum, ut quondam dixit poeta, patent vestigia intro, nulla retro:& facilius praecipitem sub illud est deiici, quam inde aliquandoqiberari. Quo magis, quae nunc Turcicae debilitandae, imo&eue tendae potentiae, diuinitiis oblata sit occasio, nobiscum ipsi recognoscamus: & a sedibus nostris quam longissime, ad ipsus rem
uendum nos comparemus dominatum . . A murales iste, quam Α-
muralibus illis omnibus dissimilis sit, quantis morbis laboret, quata auaritia aestuet, quanta luxuria diffluat, quantas copias in Perside obterat, quam inuitus bellum gerat, quantum suis omnibus dii fidat, quam subito cuncta in uertat,& mutet, quod quida dixit, quadrata rotu dis,quantas in Asia, Africa, & Europa seditiones, in se experiatur, quis ignoratὸ Nemo tame,proh dolor, arma christianoruin eum capit: nemo afflictos socios adiuuat: nemo captos, & ipsius seruituti mancipatos, cum posset, eliberat: nemo tam praesentis quam futurae suae, suorumque conditionis, recordatur; & accidit
haud dubie iis, quod in pecuniarum usu & possessione euenit qua plurimis. Etenim si pecunias, quas semel parauerint, incolumes
conseruauerint; agunt Deo Opt. Max. graxias, & habent sempiternas: sin secus; nec illius etiam beneficii, quod referre debuissent, volunt omnino meminisse. Posterioribus enim euentis, ut plerun- quest, ante actae res vulgo ponderantur. Quod quantumuis sit iniquissimum ; tamen pars saepenumero vincit maior minorem etiam meliorem. clim si Deo placent, vel etiam tales Polytici reperiantur, qui sicuti naui in tempestate, sic Reipub. in aliqua difficultate, constitutae, aut saltem a potentiorum insidiis suspitione non vacuar, minuendis eorum viribus ;&Turcam, qui semper ijs csset, freno in Perside potentia augeri, impune iudicant relinquendum. Uerum hanc tantam sapientiam, mei pectoris non capiunt angustiae: nec qua ratione, hoc consilio sibi aliisque commodare illi possent, facile ego animaduerto. Quin adeo unum illud videre mihi videor, si hanc p esentem rei bene contra Turcam gerendae amiserint occasionern, &si summorum quorumq; christia-anorum Regum sartam tectamque non conseruauerint potius
potentiam ι vel talium molitionum autores , hostili praedar
14쪽
praedae, prius futuros, aut saltem lachrymantibus aliis, non risuros. Quidam enim, qui foueam aliis ponunt, nec opinantes in eam incidunt. & quod ante prae liuore, & aemulatione non dispexerant,
libertate priuati patriae, tandem secum ipsi quid fecerint, tacito
recognoscunt. Mala enim consilia, trepidatio & poenitudo comitantur. Sic enim uero sentiunt Rascij, quantum expedivisset eorum rebus, Graeciam incolumem conseruasse : sic Hungari, quantum a Rascia, &Bulgaria hostes propulsasse: sic utina &Poloni non sentiant, quantum expedierit Hungariae reliquias imminenti interitu prohibuisse. Pericula certe non, nisi tum, cum magis vicina sunt,&cum quasi iam euitari non possunt, patefiunt. At non felix est is,
qui vel etiam post ipsum factum, felicior, qui in facto, felicissimus
qui ante factum, sibi, suisque consulit ; & antequam madefiat, induitur penula, & ante amissum equum, occludit stabula, ut eo suae miniis coarguatur tarditatis. Nihil enim est insipientius, quam id
tandem cum periculo facere, quod citra omne acceptum damnupoteras ante fecisse. Quare, si alicuius Principis suspecta debet nobis esse potentia, huius Turcici Tyranni sitsuspectissima. si grauem alicubi futuram seruitutem, tum in Turcia grauissimam: si denique
alicuius alterius obstandum est conatibus; tum certe hoc Turcicumonstrum, ex tot orbis terrae spolijs, in immensum auctum, ignauia nostra firmatum, dissensione audax & elatum, quoad eius fieri celerius poterit, rursus est opprimendum. Seruiuit olim terrarum orbis Alsyrijs, seruiuit Graecis, seruiuit de Romanis. At partim Assyriorum aequitas, partim Graecorum disciplina, partim Romanorum solabatur gentes humanitas, quibus seruire nonnulli, quam imperare alijs maluerunt. Turcis vero, quod animus ominari horret nostris existentibus tyrannis, quae non dicam decora pristinae dignitatis, sed extrema velut lineamenta supererunt libertatis P Odio ipsis est I g s v s, odiosissimum nomen Christianum Nihil ingenuum, nihil liberale, nihil moderatum iis est: animus aeger, manus rapaces, oculi furentes, frons fallax, plena denique libidinis, luxuriae,& crudelitatis, furoris, & barbariet apud eos omnia sunt detestan-ds. Nemo suarum rerum dici potest in Turcia dominus , unius tyranni cuncta patent libidini: liberi ab amplexu matrum, matres aliberis & maritis, mariti a coniugibus, omnes ab omnibus vel charissimis pignoribus abripiuntur, &diuina, prophanaque omnia simul miscentur. Postremo, quis non videat, ut tot tantasque gentes& nationes alias taceam, vel ex una illa nobilissima, ac longe lateque potentissima Slauonica gente, sub quam etiam Polonicam
15쪽
coprehendo, quanta Turcico imperio quotanis fiat accessio,Christianoru pueris, impuro Mahometo cosecrandis; clim adeo sub hoc tam religioso cum Turcis Polonorsi foedere, tota Sarmatia, captiuia Tartaris facti, quod alioquin aliis cosoederatis no fit, Costantinopoli publice vensideturΘqui postea adulti,arma in suos,vel inuiti se . rut, & ea ingenita sortitudine,quq patris usui esse poterat,& debebat,in eius pernicie&euersione,abuttitur. Ut enim robora ramiSeorunde roborti abscissis, diffiduntur: sic & Turcae nostratibus utu-tur,nobis maxime euertedis. Hi, quonia aperth loqui non licet, taciti, nos per Christi seruatoris nomen, per vestra charissima pignora, per salutem ciuium, per praesidia, & ornamenta omnium orant& obtestantur; ut ab hac tam immani seruitute Turcica, in pristinum statu eos reponatis. Haeccine est, inquiunt, quae nobila, maioribusque nostris a vobis referri debuillet, gratia Θ Haeccine proximi charitas, & misericordia Θ ut cum nobis, maioribusque no-hris, tam diu, tamque sortiter pro vobis excubare, cum laterum suorum oppositu vos tueri, cum denique sanguinem pro vobis profundere, dissicile non fuerit; vos quidem vicissim nostrorum erga Rem p. meritorum, tam cito obliviscamini λ & nunc barbarorum armis nos premi, nunc diuturnam seruitutem pati impune permittatis P ecquid tande nobis non licuerit, quod creditores suis debitoribus faciunt, vos ossicii vestri liberius admonere Θ Quo eodem
modo nos quoque maior unostroru modeste erga vos percesemus merita,ostendimus patriae nostrae vobiS vulnera,enumeramuS calamitates, explicamus acceptas clades, & dolores denique nostros, quos quotidie maiores subimus, voce, & literis apud vos testificamur; ut tandem aliquando conditionis nostrae miserti, incommunionem temporum aliquid conseratis. Sed si hoc etiam ipso profecerimus nihil, erumpet tandem ex nobis libera vox illa, aut querimonia, quod non omnium optima nobiscum agitis fide,& in dictis factisque constantia: quod duri, & inexorabiles estis: quod priuata commoda saluti publicae, voluptatem dignitati antefertis :. & quod toties nostra de vobis spe falli, & staudari nos patimini; quos ex praescripto Christianae legis, tum ob vincula plurima societatis, tum ob metuendam flammam incensae vicinitatis, tanquam ipsos hos debeatis custodire. Atque adeo etia iusto quodam dolore, moestitiaque incensi, progrediemur adhuc ulterius, &eandem illam vicissitudinem cladium, & calamitatum inviti, &gementes licet vobis imprecabimur uniuersis: denique cum nos
renuitis habere socios, habituri tandem estis Turcicae profectionis
16쪽
duces, & vestrorum domiciliorum euersores. Haec haud dubie , Slauones, quos commemoravi, illi; haec Hungari, haec alii, si lice-
ret, apud vos loquerentur. Vos interim, quem in eorum calamita-
te animum suscipere & gerere debeatis, vobiscum ipsi penditote. Iani quidem eo deuenit & progressa est res, ut si non Stauonicae getis gratia, quae tam longe semper patuit, & cuius linguam Carolus mi Caesar, omnes Caesares nosse voluit, si non Hungaricae gentis causa, quae se, atque alios, contra Turcas tam diu defendit ; saltem vestrae omniumque christianorum salutis ergo, ab isto, ut ita dicam lethargo expergiscimini. Quae & quanta ex Hungaris, quae
ex Stationibus, quae ex Polonis, non iam armentorum, sed hominu in . praedae a barbaris agantur, & in seruitutem Turcicam abducantur, perspicuum est. Cui malo, an aliquando occursum sit serio, & an tandem nimis occurri possit sero,res ipsa loquitur. Omne incendium, quo in denso tecto fuerit lentius, eo & grauius futurum est iudicandum. Ac ut alia regna & Prouincias missas interim faciamus, ve I vna illa Polonia, & Hungaria est testis, quanta non iam aliarum rerum, sed hominum multitudo, ex ea in Turciam abigatur,&paL . sim per ludibrium venundetur; N tamen, quoties de ineundo con- tra Turcam scedere cum Polonia est actum, suas semper rationes adduxit, quibus ab aperto cum eo bello gerendo semper est resta-pata; quasi eius emissarii Tartari anniuersariis cladibus Sarmatiam
assiciendo, bello illo gererent apertius, & in Turcico scedere, ad certam & stabilem pacem esset aliquid firmitatis, per quod foedus
potius Turcae paratur ad victoriam Via, praeoccupant ui prius quaeque obuia, quam triumphum , quem toto animo de omnibus christianis Turca concupiscit, aliquo modo morarentur. Quid regnorum olim decus, opulentiae mater, aureum bonitate solum, c
pus militaris gloriae Hungaria P An non sic conuulsa, desolata, &perusistata est, nihil ut miserabilius eius vastitate videatur P In huius Lepimentis, & reliquijs, quantum Germaniae positum sit, ipsa non videt, nec Uiennen. unius & alterius oppugnationis memoria perhorrescit: nec denique & Polonia, quanta mala, sublata Hungaria, metuere debeat, persentiscit. Caesar quidem suo, maiorumque sitorum more, quae maxima ea iuuanda potest,& libenter praestat,&in primis studiose omnia vectigalia, quae ex his laceris Hungariae reliquiis percipit, propemodu aequa,& quae Matthiae Regis census, qui integra possidebat Ungariam, in salute ipsius locat, & de suo adhuc addit liberaliter quam plurima, ac ultra centum milliaria,di- uersis locis militem in ea alit prauidiarium, & nihil eorum, in te de-
17쪽
M CRISTOPHORI VAR SE VICII siderari patitur, quae ad Hungaria spectant extrema ruina prohibe-da. Sed quid tamen & praestare per se ipse Cssar posse, & quid colapsa Hungaria, Germania metuere debere videatur; collustret pro se quisque animo; & tum facile praeteritarum & futurarum rerum momenta secum ipse recognoscet. Atq; haud dubie intelliget, hoc, ceu quodam propugnaculo totius Christianitatis sublato, si alia
item regna, &Prouinciae, quae in stationem contra Turcam succedent, peraeque ac Hungaria futurae sunt diuturnae. Ducentis abhinc annis Turcicum furorem, ceruicibus suis,a reliquo Christiano Orbe interclusum, Hungari tenuerunt :& adhuc sub Sigismundo suo rege, nescio seliciori ne marito, an Imperatore, ad Nicopolim unum,& ad Columbarium alterum praelium contra Turcas, amiserunt. Interim Vero, veluti in perpetua quadam pro aliis gentibus, nationibusque, excubant vigilia, nec tot aduersis casibus, suorumque funeribus, ab instituto retardantur. Multa quippe, & magna, habent, quae eos non obscure iuuant, & quibus prae aliis maximopere commendantur. Hungarus miles paruo constat, & plus aliis valet mercenarius: nihil nugarum in comitatu habet: exiguo victu contentus est: cito eum parat: castrensem disciplinam seruat: praesectis suis morem non inuitus gerit: perpetuo se exercet, ac equis.
bonis & exercitatis semper laetatur: Turcis denique fugandis, & suis vicinorumque sedibus tutandis, videtur quodammodo diuinitus esse destinatus. Sic ut nec Baiaretes Turca, duobus illis, quae commemoraui locis, Hungaris caedendis ; neque Amurathes, ad Uar-nam Uladisao, &Solymanus ad Mochacrum Ludovico Hungarorum regibus occidendis, potuerint Hungaros deleuisse. Habet quippe Deipara virgine patrona Hungaria,&tot sanctissimos reges ac in his S. Stephanu & Emericu pietate olim religioneq; singula res. Demum omni fere ex parte plana est, nec usquam ab aliis regionibus, colles eam dirimunt, quam ubi Poloniae, & Transylvaniae est contermina. Antea quidem olim uno illo Danubio, & Tybisco tutissima fuerat. Slauonia vero, quae quondam Pannonici regni pars, & ornamentum extitit, Dravo & Savo, omni hostili impressione erat immunis. Uerum Bellogrado siue Nador Alba, a Solimano capta, paulo vero post amisso Syrmio, cuncta Hungariae flumina, hostium classe enauigata,& ipsi omnes sinus atque portus in Turcarum sunt redacti potestatem : qui una ad Tybiscum , altera ad Drauum arcibus communitis, quasi quosdam Hungariae compedes iniecerunt: barbari enim Turcae , sed minime sunt
barbara intestigentia reru, prisertim bellicaru. Sic ut ultra Dan ubiu
18쪽
non procul a Buda, per deserta praeterfluentem, inter Savum NDrauum in intima Slauoniς progressi, in vestibulo versentur Sty-
riae, atque Carinthiae:& pontibus constructis, exercitibusque trans . missis, in partem quam collibuit Hungariae, possint impune excur rere pasSim praedatum, atque populatum. Nihil quippe formidabilius est, exercitu conspecto semel iterumque victore. In his tametot, tantisque malis & Hungariae cladibus, quas partim barbarorum accersitae copiae, partim Turcarum excursiones, auxerunt quo tidianae, quanquam vis, vi maiore victa, & paucitas, a multitudine& ciuium dissensio ab hostium conspiratione sit oppressa; restant. tamen adhuc, si uno in loco essent,aliquae Hungariae reliquiae, &magna ipsorum Hungarorum spectatur ubique sortitudo; sic ut parua nonnunquam eorum manu, maximae hostium copiae profligentur. Non enim numerus, sed militum virtus praestat triumphos. Ac memorabile vel in primis est, quod Imbraimus gratiosus, Solymani purpuratus, Ioannis Sepusii, regis Hungarorum legatis, aliquando aperuerat, cum inter se instructae & ad dimicandum paratae, ad MochacEum utrinque acies constitissent, dixisse ad eum Soli manu: Utina, inquit, iuueni huic Regi,pace hodie a me petere, in mente veniret; non dissicile id, quod cuperet, a me impetraret: na vicerimus etia licet, haec Hungarica natio no quiescet. Et recte id dixerat & senserat quidem: Regi enim ipsi, ut leptimo messe nasci, sic&immature mori fatale fuit. Solymanus, si quid aliquando contra Hungaros memorabile efficere voluit, in mediam Hungariam ipse descendere necesse habuit: & demum etiam ad Sigettum tali, tamque difficili expeditione, ne dicam desperatione fractus, Vitam cum morte commutauit. Hos igitur Hungaros, ad extrema λinterire pati, simul & amentiae,& impietatis esset maximae: & haud scio, si his, tanquam muro aliquo, sublatis, alii virtuti ipsorum responderent: nauclerum enim tempus procellosum, S gentem atq; nationem aliquam continuum certamen, quantum Valuerat, declarat.Quo etia loco,nec illud quide praeteribo,quod Lazarus Sue- dius, ut mihi amicissimus, sic & inter Germanos belli dux prudentissimus, multis olim dixit audientibus: Hungaros prae caeteris, mi litum nomine videri sibi digniores, qui tam diu, tamque fortiter, reliquos Christianos tuerentur. Qui idem quadraginta millia hominum, Germanici exercitus in uno eodemque loco, per quadri- . mestre subsistere non posse, ob immensam commeatuS Vim,quae' ad eum alendum requireretur, confirmabat. Quod non idcirco com- . .ememoro, ut tantis de nationibus, quo nihil est magis lubricum sumam
19쪽
sumam mihi iudicium. Uerum ut eius viri, cuius summa apud omnes extitit auctoritas, vel de longinquis ab eo Hungaris, de quibus . nobis institutus est sermo, sententia habeatis. Quoru tande, quam exiguus restat numerus, quanquam iam planum omnibus cst factu; tamen nec a me praetereundum est, verbis faciundis. Ignoratio namque magni & praesentis vicini mali, seu quaedam materia maioris est,&sempiterni. Paruae igitur, & Hungarorum militum, &Hungariae munitionum, prae Turcica rabie, nobis supersunt retia . quiete. Ac vi breuiter attingam aliquas.An Canisa,Uesprimio, Papa, Palota, Comaro, Iaurino, &noua arce Archiepiscopali capta, &quorum non admodum multa supersunt millia, Hungaris sublatis; an non liberrimum & apertissimum in Morauiam iter Turcicus habebit Imperator P Ad fines vero inferioris Hungariae, oraeque Cassovie n. tractum tuendum, unica fere est Agria: qua semel expugnata, usque ad Carpatum montem,patebit barbaris aditus, & tam in Poloniam, quam & in Germaniam patefiet. Quarum rerum, Npericulorum terrore, quis non excitetur P quis regna non coniungat aliis regnis, atque prouinciis P quis vicinorum discrimen & occasum, suum esse non arbitretur Θ Memini ego Maximilianum Cae- sarem, in postremis Ratisponentibus dicentem comitiis, chm do quibusdam Germaniae regulis, tardius pro iisdem comitiis aduentantibus, quaestus esset. Existimant, inquit, boni isti Principes, rem esse nihili, cu de Poloniae agitur regno, aliis nostris regnis adiunge- do. Errat, qui mea sorte causa,& no multo magis Reipu. gratia,me hac de re solicitum esse opinantur. Sed veniet proculdubio tem pus illucescet illa dies, qua me humanis perfuncto rebus, Vtinam quide saluistis salutaria consilia secutum esse me deprehendent,&absorptis a Turca,quae leuiori militia, & maiori in victu modera tione assile factae sunt, nationibus, quantum Germanis belli contra Turcam gerendi iucumbet onus, secum ipsi, sed sero fortasse recognoscent. Atque haec ille tam'praestans , tantoque rerum usu & intelligentia Caesar, omnibus seculis memorandus. Cui idem adstipulabatur Suendius, & nec Turcas metuere magis, quam nostros, iisdem armis, quibus & illi, utentes, neque nostros fidentius in acie contra hostem versari, quam similibus gladiis, hastis, S equis instructos, & frugalitate fretos testabatur. Arma enim militem, & esculenta poculentaque quam languidum: reddunt potius sortem. VideamuS ergo , quantum in Hungaria tali, tamque praeclaro Christiante Reipublicae propugnaculo, & Vngaris ipsis tanta fortitudine, ac frugalitate
20쪽
πpraestantibus, hactenus positum sit, & fuerit, & demum etiam consideremus. An dum in Perside occupatus est, omnibus simul cum Hungaris, aggredi & infestare Turcam praestet; an vero metu omni& disticultate solutum, per nostra tecta, domiciliaque volitantem, rursus intueri. Mihi quidem videtur, totum istud belli Turcici mali, persimile esse in vasta aliqua domo, incendio, quod inter densa tecta aedificiorum latens, principio quidem non appareat, postremo vero sic erumpat, nulla ut amplisis ratione, & a vicinis ei succurratur. Nam hoc videlicet modo in orbem ducuntur omnia.Ungaria quid a Turca patiatur, Germania non curat: quid Ualachia, Polonia non considerat: quid alia Christiana regna & pro uinciae, Anglia Oceano circumfusa secum ipsa non perponderat, & omnia maioribus difficultatibus, & periculis quotidie inuoluuntur. Atq-
ita demum christiano regno, in Turcicam potestatem veniente uno, venit & alterum: exinanita prouincia illa, & aliae, quae vicinae sunt, vi, ferro, flamma,&perpetuo luctu consectar, contabescunt. Omnis enim malorum contagio, contermina contagione, excitatur. Interim aute quam turpe & ignominiosum est, Germaniam populo, splendore;Italiam, diuitiis Angliam, equitatu magno gloriari Poloniam; & omnes nihilominus barbaris caedere in praedam, nobiscum ipsi consideremus. Enimuero hoc modo, Christianos iuuabunt opes, quas tam auare colligunt: iuuabunt urbes & munitiaones , quas tam sumptuose erigunt: iuuabunt tituli, quos tam ambitiose expetunt: iuuabunt populi,quos tot exactionibus premui ;qui adeo etiam in eorum necem, vel hac ipsa de causa conspira' bunt. Ac veniet tandem, quae ei nunc tantopere fidelis est, in Tu
cicam potestatem Britannia, & insidiosi foederis laqueis seipsam quod absit irretiet Polonia,& Germania denique ipsa, quae uniaus Caesaris no fert, graue experietur multorti barbaroru dominatu. Hispaniis prae Λfrica lachrymantibus, no ridebunt Galliae,nec Gallijs lugentibus,Italia exultabit. Sciet Turca uti melius in nos lepos 're: animosior spectabitur, vel minima quaque occasione: crudeli- Or euadet, accepta hac in Perside clade . cautior quam ante efficietur, dimicandi nobiscum occurrente necessitate. Amiserit licet magnos in Perside exercitus, veteranis absumptis possunt tyrones adolescere: amissis ducibus, quominus successu temporis,&alios habeat,non debet desperare. Exhaustum est aerarium: & in illud potest nouos pecuniarii aceruos rursus inserre. At vero nostra secus se habent omnia. Quod semel perdimus, nunquam acquirimus: quod adimi nobis patimur, non amplius recuperamus. Ami-