Christophori Varseuici Turcicae quatuordecim. His accesserunt opuscula duo. L. Friderici Ceriole, De concilio & consiliariis principis, ex Hispanico in Latinum versum vnum, & De legato legationeque eiusdem Varseuicii alterum. Omnia his rebus & tempor

발행: 1595년

분량: 313페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

ores non agnoscant,quasi & Deo Opt. Max. non liceat rebellasse quod tantum abest,ut probari debeat, ut quo grauiori animadue . sione dignius sit,tepori & occasioni eo magis reseruetur. No enim impunitas authoramentu errorum, nec cospiratio bonis nocuerit improboru.Sed relinquamus querelas, ac unu illud sequamur,&vtina quidem assequamur omnes,ut sicuti capitis unius m ebra Chri sti, ita & doctrins consensione unu in ipso smus,& non tam otiosis syllogismis dogmata, quam sortibus factis imperium proserendum iudicemus, Legatis, qui & maioru nostrorum suus honos costaret,& eorum authoritate, quibus olim paruerunt omnes, sarta tecta ;coseruata,haud scio si quis ita fidenter alienis etia inhiare sed vat. us contemptus,generat alterius despicatum. Quanquam &Mai, miliani Primi Caesaris tempore, iam illud etiam moris fuerat, exteros legatos longius ab aula tenuisse, & non facile aditum ad eos patuisse. Quod & Comineus in Hispanijs sub Ferdinando Catholico rege accidisse sibi testificatur.Vix enim alia aliqua re explorator ab oratore,quam una illa differt impunitate. Qui tanto etiam in suspicione citius incurri quanto non modo regionis,sed illivse tia apud quos versabitur,expers erit religionis: inter enim aliamsita vincula,hominu animi,a qua & dicitur maxime religione religantur. Neq; tame in omnes alios legatos fraudis, & iniuriae subito cadat suspicio, neque vita & dogmatibus legati inquirendis opus est properato. Multi non tam iudicio, quam errore & contagione quadam seculi,eo ut diuersum n obis sentiant delati sunt:& multi non tam voluntate, quam necessitate quadam superiorum iussu iacuriositatis suspicionem tandem venerunt, cum ea disquirerent, quae non videbantur debuisse. Sed & natura ingenita nobis cupi

ditas est quidam, noui semper aliquid sciendi & sciscitandi: & ut

hominis finis non sit scientia, sine tamen ea, in cognitionem rei creatae de creatoris venire factu est incredibile, quae nimirum summa nec scio, an una appellatur sapientia, quam non humanitus da tam , sed caelitus susam antiqui putauerunt. Sed sicuti quidemia omnibus rebus, quae laudari debent ars occultanda, sic & haec curiositas, comitate, affabilitate, & omni generis erga indigenitale officio, necessario est tegenda & regenda. Malu enim est in suspicione venire curios, sed multo adhuc deterius sortiri nomen pariter& morosi: aegre enim ubiq; tumidos,sed domi nimirum nostr 0mmum aegerrime tolleramus. Quamobrem sit illius dicti legatus vesinprimis memor, tales nos debere esse in inseriores, quales vellemus erga nos inuenire superiores. Arroganter compellandi coim

302쪽

mata in aliquem iaciendi, temere res aliorum aestimandi, & nunc huius nunc illius ferendi de hominibus iudicij, absit a legato quam longissime consuetudo. Accidit nescio in qua aula, quod legatorum dictum est non nemini ; Dominus inquit legatus perpetuo male ue ego contra loquor de illo bene: viderit, ne nostrum alteruter mentiatur. Sed & sibi quam alteri magis nocet, qui absenti obtrectatur: vulgo enim ostentat animi sui impotentiam ,&minorem se illo cui forte inuidet testificatur. Deniq; obseruatum est, quod quando aliquis creatum periculum alteri voluit, quod bonus voluerit nemo ; creditum est magis rem quasi aliam agenti, quam ex instituto accusanti. Memorabile est Prosperi illius Columnae exemplum, qui cum Ferdinando Consaluo, susceptis pamuis quibusdam offensionibus, inHispanias nauigasset, cumque ab Isabella Ferdinandi Catholici Hispaniarum Regis coniuge, de eo, deque rebus ab eo gestis interrogaretur, quo loco Neapoli esset, ει quomodo in vulgus eius actiones probarentur: Perbelle, ac v- num illud deesse illi diadema acute respondit. Quae demum responsio causa fuit, quae ab hinc centum annis ex Hispanijs Neapolim profectionis extitit Ferdinandi , qua Consalui administratio & authoritas fuit paulo diminuta: semper enim suspecta regnantibus procerum est virtus & amplitudo; quanquam viderint, ne dum suspicionibus indulgent, erga bene meritos ingrati hab antur: sed ad curriculum reuertamur. Legatis quidem illud vel potissimum curae sit, ut quae nocere grauius eis possint, omni rati one sudant,amplectantur quibus lauantur: Unde & raro quod dixi conuiuari, non indulgere aleae, non commessationibus, non alijs id genus voluptatibus multum dare temporis, legati expediet dignitati. Nec vero & primos illos in mensa petere accubitus, non

interrumpere aliorum in sermone exorsus, in suo non habere morsus; sed & considerate,& paulatim,& pauca loqui,quod saepe dictu

est,summae prudentiae iudicatur. Etenim vel ex minimis de summis aliquando capitur coniectura. Itaq; ut vel ad minutiora etiam de- stendamus , raro nisi prorsus habuerit neminem domi suae, loco seposuerit legatus primo, ac nec secundo; sed praeserat sibi pares ,

praemittat superiores, ac nec eo usque inseriores demittat; ut cum mensae suae hospites adhibuerit, conturbatos quam recreatos potius dimisisse, & sibi non alijs honorem &authoritatem ijs quaesiisse videatur. Ut enim musici leui cordarum tactu, quam graui aliquo pulsu, demulcent magis aures; sic ciuili ratione cdm comiter aliquem excipimus, placideque & suauiter tractamuS, quam contractione

303쪽

tractione aliqua stontis,& supercilio graui, omnium nobis concili amus magis voluntates. Et habet quidem unusquisque in se legatus naturas, ut ita dicam, duas: Propriam sue naturalem unam: Principis quae illi est imposta alteram. Quapropter,sicuti quidem in Comsdijs aut Tragoedijs, qui aut Caesarem aut Pompeiu reprpsentant, eorum videri quam simillimi cupiunt. finita autem scaena, relictaque chlamide ad gestus & vestitus proprios reuertuntur: sic quidem & legatos in publicis theatris aut congressibus, sui principis cuius personam reserunt par fuerit meminisse; sed reuerti haud ita grauatim ad suam in conuictu familiari .Est enim publicum cum priuato decoro ita miscendum; ut & supra conditionem nostram

nunquam nos efferamus, nec nimium demittentes, grauitatis nostrae & principis a quo misit sumus dignitatis, penitus obliviscamur. Alterum quidem aggrestium,alterum superborum nomen Ainuidiam facile nobis conflabit: &si aliquibus admirationi, pluribus erimus contemptui: noui quippe mores &numismata respuuntur, & differt unius gentis ab altera natura, & nunc huius nunc illius aulae consuetudo. Nam ut illud etiam denuo ipsum quod paulo anth attigeram,breuiter succincteque commemorem;& quisquam dubitabit, quod quibusdam in regnis capiundi pro

se cuique loci facultas in mensa datur, alibi vero non nisi arbitratu hospitis hospes collocatur. Quid igitur Θ An & hoc ei, qui in aulam Iegatus venit, scitu non fuerit necessarium, tum ut alios apud se discubituros collocare sciat, aut corum voluntati & iudicio id per mittat, tum vero ut & ipse locum sibi eligat, perlonae & dignitati suae congruentem. Minuta haec sunt fateor,sed turpius est ignorasse illa, quam discere noluisse. Unum autem quod toties disi, quodque ipse gentium Doctor alicubi monet, Pie, caste, sobrieque viuere, in legationibus sciamus, & alios ad exhaurienda pocula non talopere urgeamus Enimuero nescias, cum aliquando potuvolueris esitire vim apud te omnem qua habet secretorum, quod tu ipse in eandem illam, quam alteri struxeris foueam facile etiam illaberis.Una illa ebrietas omnis licentiae est mater,& infida custo taciturnitatis. Quid quod & refugiunt tale legatum homines,vico' tra sobrietatis,& taciturnitatis fama inuitatur ad eu quam plurimi, ει legatusquod non scit hodie ab uno,resciscit postridie ab altero, atq; item tertio humanitate & taciturnitate nostra victis, & quo' dammodo in legati sententiam & familiaritatem sensim perductii; compedes enim inijcit, qui credenti se alicui fidem seruauerit: Squi maior existens, facit sibi inferiorem vel nonnunquam cum grauitate pa

304쪽

DE LEGATO ET LEGATIONE. 3o

lutate parem.Omnes enim sere homines contrarium licet praeseserant, aestimant se magno,& aestimari cupiunt, praesertim ab inimato. Ac vi nihil magis sit lubricum & incertum, quam verborum pompa, & externa ista de nunciatio voluntatis; tamen mirum est, quot & quanti his rebus etiam capiantur. Non sit tamen taciturnitatis quaerenda laude legatus, ligatus celare aliorum crimina, in principem aut suum,aut eum apud que versabitur commissa,si pri-cipue ea de re fuerit requisitus. Quo minus & facilis alijs,praesertim quos aut non diu, aut minus probe nouit regibus commendandis. Nam prster quod suos sibi ab exteris comendari sgre serunt reges, no multu in recessu gloriar & emolumenti subita aliqua habet comendatio,ctim quos comendauerimus,comendationi non respondentibus,cu quod a veluti rubore quotidie in aula intuemur, & aliquado imponimus nobis necessitate pro sceleribus,si qus forte eoru inciderint,respodendi. Et quoniam memoria pleruq; est labilis,cosignet quotidie legatus literis, quae vel ipse loquitur,vel audit ab alijs, notatu praesertim digniora.Fuerunt usui multa,quae delitu ei ut in scrinio diu secreta. Sed hac in parte & princeps & legatus ipsius sint cautissimi, nec illa temerε velint literis comittere,quae aliqua-do possent vulgari. Etenim sicuti nulla alia magis re,quam epistolis comunicantur plurima, ita volunt & debent esse secretissimae illae, ne in manus aliorum deuolutς damnum,aut ignominia pariant nobis sempiternam : omnia enim secreta anxie quaeruntur,&occulta inuentu tur. Seuerus olim Imperator Clodio Albinio occiso, statim inquiri ipsius literas iussit,& qus ad alios scripserat,& quae responsa habuerat,tandem inuenit,quo erat factum,ut multi hostes patris a senatu pronunciarentur. Cuius rei ut occurrere quidam potuissent, tabellis ligneis, scriptura desuper cera obducta, hostium consilia suis prodiderunt: S aliqui loris circa baculum complicatis, quae sciebant secreta perscripserunt: alij e castris & munitionibus bullas plumbeas, certis notis consignatas e senda miserunt, & denique etiam nonnulli literas sagittis interpositas, sunt eiaculati. Ut epistolas quae lacte,aut succo carpis scribi possunt,non commemorem quarum characteres ad ignem admoti exeunt, & in apertum veluti ex nihilo proseruntur: & ut literarum notas, quas Vulgo vocant ignotas, taceam, quibus secretissima quaeque inter se communicantur. Quae omnia ad legati & legationis munus pertinent, scienter & cum dignitate obeundum: quo haud scio si quid fuerit illustrius, utpote cum una illa recte obita legatione, legatus passim& ubique laudetur, suorum & hostium in ore versetur, pretes tas εἰ, Qq absens,

305쪽

DE LEG o ET LEGATIONE. 73o Ac nimirlim ad ipsius principis apud quem legatione Angebatur,

mores, ingenium, & tam ocij, quam negotij illius rationes veniet explicandas, & quam odio habeatur vel ametur a suis , suspiciatur

vel contemnatur ab exteris, quantum vectigalium ei sit, quot rumsus &.quantos sumptus faciat,quantum militiae foris,quantum domi stipatorum alat, qualem & quantam aulam,quales consiliarios, quales domesticos, quot & quales corporis custodes, quibus cum

amicitiae aliquid & hostilitatis habeat,& qus deniq; ta subsidia pacis,quam prεsidia belli,pro re & occasione nancisceretur.His enim sciendis & resciscendis legati ditescit animus,& lucem haurit prin-ςipum non nemo, & tota deniq; eiuscemodi legatis condecoratur regio atque religio: sunt enim idonei legati,tanquam quidem flores populi, quibus constat honos omnium,& pax, & tranquillitas, in qua cultus Dei & religio viget regionu. Sua deniq; scire & ignorare aliena, dimidium est scientiae Repub. gubernanda, & una sunt illa ad documentum posteritatis obitae legationes, scripta relicta,

S in archivum regium , tanquam in quoddam sacrarium impor tata , quae seriem & vicissitudinem testantur temporum, memoria am conseruant praeteritorum, &industriam ac opera locupletant scriptorum. Sciendum tamen est,non peraequὶ omnibus scriptis &scriptoribus habendam esse fidem: nam multa dicuntur partim odio,partim inscientia,partim vanitate.Sedvnsi illud omnium maximam dat authoritatem eorum monimentis, cum non modo intem

fuerint, sed & praefuerint ipsi aliquando rebus, & placuerint si non cunctis, saltem sanioribus,& periuncti postremo legation erus rei

testimonium ad suos retulerint luculentu: nefas enim est, sine eius

ad que veneris,& sine illius a quo missus fueris, scitu & volsitate ab aula discessisse,ac multo minus decuerit non deposita legatione,apud exteros remansisse. uod olim Philippum Callimachu Italum a Floretinis,ad Carim tru III, &Andrea Dudicium S bardellatu Hungarum, a Maximiliano Caesare,ad Sigismundum Augustum, & Andrea Lorichium Germanum,a Ioanne III. Sueciae Rege,ad Steph num Poloniae Reges constat secisse,& in Polonia remansisse. Quod ipsum &Polonici caeli non omnium inclementissimi, & nationis haud ita inciuilis est argumentum. Vix enim aliquis paulo cultior mores suorum,nedum aliorum barbaros,& regionem patitur homridiorem. Quid quod multorum & saniorum est opinio, praestare eius principis apud quem iungere lagatione, retulisse literas parum moratas, quam sine obitae legationis aliqua saltem nota, adstos reuertisse. Illud enim principis qui scribit animi tribuitur

306쪽

me eiusmodi legatis,qui pro patria aliquid experti dissicultatis

aut mortem obierint, statuas & trophsa erecta antiquitus memo. rentur. Curet tamen quantum in ipso fuerit, ut ne tales quidem, quales odio& contemptui essent, legatus domum reserat literas,& legatum non tabellarium se esse recordetur. Aut si apud moro sum aliquem principem, obtentu id erit incredibile, exemplum libteraru earum quq sibi dabuntur petat,eoq; viso dehortetur eum ab instituto: est enim magna loquendi,sed multo in principe scriben. di maior licentiae turpitudo. Proditionis vero alicuius, simul ac conuictus legatus fuerit, & sine retardatione & grauissime punititur,ne qui non modo facto, sed etiam peccare videtur & exemplo, propter authoritatem, & eius cuius personam in se sustinuerit inbiestatem principis, impunitus dimissus dicatur. Facilius enim in punita imitamur vitia, quam quae in alijs praemijs assici cernimus virtutum exprimimus simulachra. Iam vero nec illud quoq; quod quibusdam placuit,unquam probauero,principi alicui verbis dast dis, prius legato qui ad eum mittitur dari oportere,quo acrius persuadeat, nihil simulationis in mandatis latere suspicatus. Quo menim haec fuerit simulatio, cum aut bono aut secus viro mandrada sit legatio P & fido quidem verba non expediat dari,infido se committere plane sit fatuitatis. Nec item alterius laudauero sentem tiam, qui verbis plane ijs vult exponi mandata, quibus ab ipso rege aut principe fuerint pronunciata. Cui enim bono daretur e

uinitus eloquentiaPsi pro re & occasione ea non uteremure&qua

si omnes & singuli principes sint ad persuadendum faciles & vn

formes, clim concitatus unus & vehemens sit, sedatus & temper, tus alter: ille fundat multa ex tempore verba, hic proserat etiam

meditato pauca: ille det ambigua, hic clara responsa : ille propositas sibi res in disquisitione ponat, hic sine cunbatione responde at: ac unus non immoretur, alter deliberet diu. Ut enim facies ediuersa sani ingenia hominum,& non nostris principes,sed nos ea pedit accommodare se nutibus regum, & principum maximorum. Atq; ut medicus cibi & chirurgus balnei, no nisi eius qui consilium petit, cognita prius necessitate, tempus & rationem praescripserit: sic & legatus non nisi in arena quod aiunt) quid illi faciendum, obmittendumve fuerit, consilium capere poterit & debebit. De niq; ut corpora nostrasne alterna quiete & exercitio; sic nec rerutractatio potest esse ta aliquando seli quam cita diuturnabam uis qui negotia tractare debeat, celeritate tantum rationi inimica utitur, quae ipsius est anima expers erit dignitatis; sed oportet vi

307쪽

DE LEGATO ET LEGATIONE . 3o9 hoc cum illo misceat, & moram sestinationi cupiditatique suae interponati Cum enim volumus esse diligentes, saepe aut leues, aut importuni habemur: & tantum quidem abest, ut re quam tam anxie quaerimus potiamur, ut vel eo etiam magis eos quibus cum nobis negotia fuerint, principio erga nos arrogantes, mox obstinatos, postremo etiam cognoscamus furiosos. Itaq; ut vel aliqua-do paulo tardius detur nobis responsio,no subito praecipitata omnia velimus,aut etiam interpretemur iniquius. Multi magni morbi inquit Cornelius Celsus curantur abstinetia & quiete. Hoc item modo magna quaeq; negotia, magna rerum humanarum tolerantia ad exitum optatum prouehuntur. Facilis quide procrastinatio nis & tarditatis cuiusuis inuenitur explicatus: nam aut alicuius rei, successu temporis veritas disquiritur, aut postulata habentur

iniusta, aut despicabiles ij, qui eorum sunt authores. Si non extra hendi temere temporis causa, sed inuestigandi veri aliquid inter. ponitur morae;tolerandum est patienter: h iniusta legati videbuntur postulata, ut dissimulanter aliquandiu id seratur, nec illud quidem latuerit diu ,si contemnimur, ne adeo plus etiam & periculi &dissicultatis sortiamur, serio &sollicite prouideamus. Importuna petitio despicatum, iniusta odium, dissicilis aliorum animi m redodit erga nos alienum. Nos vero contra haec omnia minime praecipites simus, ne si sorte negatum nobis aliquid fuerit, ad arma ne- cessitatem recurrendi,non tam habuisse,quam ipsi quaesisse videamur: in multis enim bonis , imprimis nominis & famae, & bonum amemus publicum. Quid quod sppe saepius usu venit ut nec in ipsa quidem desperatione omnino sit desperandum,prssertim cum ratio praeest & appetitus ancillatur; & tam is qui petit, quam & ille a quo petitur, sui non obliuiscitur decoris, status & conditionis. Sic olim &Carthaginenses a Romanis petebant interdum aliqua, quae nec peti, nedum obtineri videbantur potuisse inni. hilominus tamen postremo facta sunt tandem etiam & facilia ipso

obtelu.No tam enim petentis,quam a qὼγ petitur cossideratur saepe conditio: nec tam propter alios, quam propter nos ipsos multa multis elargimur. Unde illud sermonibus vulgo crebro usurpatur prouerbiu, quod iuuat audaces fortuna. Nam quantumuis licet actum immoderatum fateamur esse audaciam; tamen iuuari, ut plerumque fit, audaces videmus,& contra omnem rationem & consilium fieri quam plurima, quae nihilominus sequi quam secus praestiterit, &in consilium non admittere casum, nec velle videri te- Qq 3 merarium

308쪽

merarium.Semel enim & iteru fortunam,quam rationem ma staculi, & repulsam passi, simul imprudentes impudentesque ha. bemur, & in eoru quibus cum negotia tractauerimus odiu &sus cione incurrimus, quorum alterum periculi, alteru nostri causi ea despicatus.Nemo enim ijs qus petuntur negatis,facile sibi promistat largiora, & duplex sere accepti & negati beneficij est ratis,dsto ad danda inuitamur plura, negato nos ipsos privamus volvata. te dandi etiam minutiora. Antequam igitur aliquid postules con sulto,postquam postulaueris animo opus est magno,postulatisquε negantur obliuiscendis: ridiculum enim est, ut pomis pueris negatis, sic cruciari prudentiores irritis eorum postulatis. Quo magis in legati cognitione & intelligentia rerum, multum est positum, qui ne quid in eo resideat culpae,consignabit mea quidem senten. tia tutius omnia literis,& adeo familiaribus & domesticis suis,cua.ctoru in legatione,vel minutiorum author erit notandoru: ut enim in urbiu irruptionibus, prslijsq; maioribus,nunc hoc iste,nunc videt ille,nec persque in narratione rerum concordant uniuersusic se ha bet & in legationibus, quod plus aliquando quam legatus ipse ob seruant eius familiares, praesertim si sagaces fuerint, & in paenitiora aedium intromixtantur regiarum, ubi is qui vel uti in proscaenian prodit, in rem ipsam intentus, parum aut nihil circumstantiarum videt, comites facilius omnia per se ipsi intuentur. Ad eum ino, dum legatus legatione iunctus, domumque suam reuersus, principi amabilis, omnibus admirabilis, & aemulis suis, qui ut umbra corpus legati comitantur industriam , reddetur sormidabilis. Qui tanto etiam alijs comunicabit hρc libentius, quanto inde suae gentis omnes & singulos maior manet honos,& secura recordatio naufragioru,affert in tranquillo plus voluptatis. Ut enim ij qui ex ma. gna aliqua portu capiunt tepestate,illis qui portu soluunt praest at se comode monitores:sic quidem & legationes publicas obitus inlioru admonitiones nunquam respuunt salutares.Quq cum ita Et, prsclarum sane legationis censendu est munus,siue sanctitatem,sue utilitatem eius spectes,& siue publica siue priuata commoda intueare. Ac proinde probe nauata Reipub. a legato opera, ornabit princeps eum & munerabit semper, ut alij etiam eius exemplo ad virtutem accendantur: ut enim humana corpora cibo,sic virtus suo alitur praemio, nec libenter seruntur labores, qui nullo prorsus emolumento alleuantur. Quis enim nescit magnos magno semper

vivere, & aulam splendorem& magnificentiam postulare ρ sicut aequiis,

309쪽

DE LEGATO ET LEGATIONE. mut aequisiimum sit praeter illas quae profecturis dantur pecuniae, opibus Reipub. legatos praeterea augeri: magis enim Respub. idoneis indiget viris, quam vel illi ipsi Reipub. diuitijs. Ac tantum quidem abest, laudi vi fuerit ineptis idoneorum loco dare, ut solem Emundo tollat, qui virtutem inedia & contemptu labefactat: nemo enim honoratus ipse, habitantem adit sordide, nemo aestimat

vivente parce, nemo obseruat cum vno aut altero inambulantem Comite nemo miratur absque currubus,equis,& phaleris, in quodam quasi haerentem pistrino, perpetuaque egestate , & denique non solum hominum vulgus ipsum, qui hoc maxime capitur,sed &prudentiores requirunt in nobis splendorem vitae externum,in primis autem vel internum. Iam vero ut semel & iterum legatus expectationi non responderit,abstineat princeps uti ipsius opera, nec velit committendis erroribus videre aut reddere solidiorem: leaatio enim requirit maturum hominem non tyronem, grauem non

histrionem. Nam quantulum idcunque fuerit, in quo legatus pedem impegerit, augetur verbis vehementius, & haeret memoriae diu, nec vel unius lapsus,plurium qui eum subsequutur emendatur firmitate. Quo etiam eorundem legatoria, qui bene se gesserunt opera, quoad eius fieri potest diutius, apud eosdem illos principes magis expediet uti,ne noui & non peraeque experientes,in errorem aliquem crassum prius illabantur,quam erudiantur: scopas enim Seministros nouos initio laudaueris, sed paulo post plura sere in ijsquam veteribus requiras.Sed nec ita princeps,ut unum & eundem semper mittat,veluti cuidam necessitati alligatum se arbitretur: naqui identidem & perpetuo operam nauant, deberi sibi omnia existimant, & facilius sibi praefidunt, & denique corrumpuntur.'Ac ne multa, tam princeps dimittendis legatis, quam legatus ipse his

rursus rebus negotijsque tractandis, magno delectu,consilio,& rerum usu ipso opus habet: turpius enim cum mandatis reuocatur, quam ea negantur legato, & quam recte factis suum honorem tribuamus, minus alterius commiseremur infirmitati. Interim tamen

meminisse pro se quisq; principum etiam debet,quod in hoc mundo immundo, seu vitiorum quorundam versamur omnes Oceano,& montes atque colles stare, homines hominibus obuiam fieri, &tanquam lepores leporibus simillimos nasci. Iudicia quidem suaserre de nobis vulgo varios varia, sed ut plerumque st) saepius etiam nihili & temeraria. Victus ergo ratione tantum valetudini consulendum , & medicorum turbam negligendam. Obseruatym est, non peraeque tribui laudem & praemium virtuti , quam

310쪽

3ir CHRISTOPHORI VARsEVICIr praestari patrocinium sceleri, nec tam suspici doctum &diligeh-'tem, quam cum hoc commisceri rudem & insipientem.' Regium vero esse beneficijs obligare sbi multos, fideles licet experiatur quam paucissimos: audire vulgo male,& lacere nihilominus bene, viiijs etiam quam hominibus plus succensere,ingrato alio ru animo non offendi, & quantum Deo Opt. Max. pro tot ac tantiS acceptis

beneficijs ipse debeas,& quid gratit exoluas,tecu ipse reminiscendo recordari,ac tum nimiru futuru te,alijs quoq; quos ingratos dicis aequiorem. Unum aute pro multis relaturu semel beneficio vicem, & Deum Opt. Max. tam esse semperq; fuisse locupletem, ut aliorum inopiam possit & velit supplere. Postremo Ioannis Sepusii Hungariae Regiis dictum illud esse memorabile:Si vel mille quotidie

nos fraudarent homines, non admittendos in consuetudinem postridie quadrupedes ; verum cum illis ipsis hominibus vivendum& moriendum.Unus Deus Opt. Max. est perfectissimus,homo homine imbecillior & imperfectior paulo plus vel minus.Una interim

norma illam vitae potissimum obseruanda,ut arcana celemus,pal

ca loquamur, nihil inconsulto aggrediamur: nec modo ordiendar . rei principia, sed finem adeo ac exitum cogitatione collustremus: falsitatem quantum in nobis est habeamus odio: parum aliquid aut nihil temporis otio, plus semper tribuamus negotio: virtutem honore,scelus dignum arbitremur supplicio:cohibeamus iram e uemus moderationem animi &iustitiam: loco superioribus sine retardatione cedamus: in serioribus de eorum iure nihil prorsus detrahamus: fide & taciturnitate maxime commendari,pauperum misereri, ut&ipsi misericordiam aliquando forciamur velimus: Se antevltima funera, tempestiue discamus mori,ne illa suprema die, qua multa incommoda simul concurrent, tanto quantus futurus

est oneri atque angori,succumbamus. Nostrum istud quidquid est scire & viuere umbrae est simillimum. Nos igitur ipsos quam alios potius noscamus, ne sella persuasione de nobis inebriati, cdm por- Rum cepisse nos, tum maxime portu soluisse videamur. Deus Opt. Max. bonorum author est omnium,qui dat & illuminat intellectu & qui iacit omnia sine errore, & nihil vult fieri ut hic tartum laudemur assimulata probitate. Facile alioqui pedem impingit mos talis, sed qui lapsus non surrexerit, ad interitum ruet ipse voluntarium, quem pro se quisque tum maxime timeat, cum praefidere sibi ipsi coeperit; & morbum, casum , senectutem, quasi quosdam

praenuncios mortis, ipsumque adeo se creatam rem, & creatorem

noluerit agnouisse. Qui cum unigenam suum filium, apud nos legatione

SEARCH

MENU NAVIGATION