Christophori Varseuici Turcicae quatuordecim. His accesserunt opuscula duo. L. Friderici Ceriole, De concilio & consiliariis principis, ex Hispanico in Latinum versum vnum, & De legato legationeque eiusdem Varseuicii alterum. Omnia his rebus & tempor

발행: 1595년

분량: 313페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

stra CnRIsaeo PIIo Ri VARRE VIGII ille egisset dicuntur no habuisse: diu enim arcus tendendus:&anatequam aliquid quod nolis excidat tibi, animus est coprimendus; nili forte aut noster, aut nostri principis agatur honos, qui impo

fuerit onus, vel morte ipsa turpitudinis, S seruitutis, a nobis sto. stroque principe repellendae, quod ut vitari omni Atione &octa sone queat, ferantur multa dissimulanter necesse est, antequaci sanguinis effusio,caedes,& laniatus nostra causa subsequantur.

nibus enim, sed senibus & publicis personis maxime, foedum tacruentari. Quod ut adeo contentione & exemplorum varietate planum sat, quς paulo etiam acciderunt ante,breuiter repetamus.

Risit Sigismundus I. Rex Poloniae, Ioannem Dantiscum, primunquidem Culmensem, postea Varmiensem Episcopum apud Carrulum Q. Caesarem diutius commoratum , eo die festo: quo sibi ab

Imperatore ad stequentandum cum eo templum, alternatis cuia Lusitaniae Regis Legato vicibus, vitandae contentionis ergo fuerat . assignatus,tanquam aliud agendo Lusitanum legatum loco moti se, & per speciem collocutionis, quam porrigenti manum cum eo habiturum se ille crediderat, e loco sic mouisse, ut ne conqueresedi aut altercandi, cum eo causa restare legato videretur. Sed amriserunt Italiae principes, qui internuncios apud Imperatorem L,

dolphum suos, in ponte Pragensi, obuiam sibi factos, quod unus

nolebat cessisse alteri, tota die intellexerunt stetisse, cum irii 0ra praetereuntium. Volunt enim principes legationes suas gloria Samplitudinis eorum testificandae esse campum, non ineptiarum Ssannionum ullum theatrum. Quo etiam haec & si milia, quae ipsi i dedecori essent sutura legati magis declinabunt, & circa princi iamicos habere enitentur, qui Umnia dicta & facta ipsorum recta cfelicia augeant sermone, paulo aduersa extenuent,quacunque pinterunt maxime ratione: multum enim apud principes,in domest,

corum illorum positum est patrocinio, & prima quas narration factorum;sed utrique viderint,ne ullam vel minimam eius rei,quod haec videlicet ex composito fiant, veram de se suspitionem inueni antiit prsbuisse.Εmendicati quippe fauores tamdiu iuuant, quam diu quod emendicati sint intellectum non fuerit: semel cognita falsitate, etiam illa, quae vere antea fuerant dicta, instar habentur figmentorum. Proinde danda erit opera ut eorum,quod scitu iam primis necessarium fiterit, eslugiat nos nihil ; sed ut etiam in narra ti anibus rerum vel eventuum nullum vel minimum vestigium no strae in credendo deprehendatur leuitatis. Scire enim plurima,t 'demque secreta, summae argumentum est prudentiae: facilE G 'daci

282쪽

dere, & salsa pro veris admittere,rursus illius regulis & expectationi aduersatur. Magno honori cuidam Cardinali, qui vulgo Granuellanus dicebatur, fuerat, clim nescio quo loco aut tempore varie varijs de foedere inter Venetos & Turcam icto ut si disceptantibus, certa eius rei documenta proferre potuerit, & qualis ac quantus vir esset, cum alijs multis, tum vel illa etiam ipsa re procul Qubio ostenderit.Sed e contrario risu exagitabatur Saxonix Ducis,

ct Philippi Laiadgrauij Hessiae, bello Saxonico in Galliis legatus,

qui de Caroli Q. Caesaris in Germania progressibus, Franciscum Regem debebat sacere indies certiorem, & non prius quam ab ipso rege didicit,dominos suos a Caesare detineri.Libenter quidem comm unicari avent principes sibi multa, sed fastidiunt inepta, aut omnino etiam antea peruulgata. Quo magis tam serijs quam iocosis rebus, patet legato locus principis gratiae aucupandae ; sed v-tatur non abutatur eadem legatus facultate. Tribuerat tantum Dantisco, Sigismundi Regis Poloniae apud se legato Carolus Q. Imperator ; vicam aliquando omnibus externis legatis, ne in Hispanias nauigantem ex Belgio sequerentur dici fecisset,soli Danti. sco contrarium curauerit postriate nuntiari. Tum ille ut lepidus fuerat: Bene est, inquit, proficiscamur; sed sicuti quidem voce praeconis ea generatim omnibus prosectio inhibita fuerat, sic rursus eiusdem voce necessitas mihi quoq; speciatim imponatur. Assensus est Caesar, & ille non solum in Hispanias eum comitatus, sed & maximis honoribus in ijsdem Hispanijs fuerat ab eo auctus, cum in numerum illius nobilitatis, eum toto suo genere &agnatione reserretur: amant enim ingenia principes, sed cupiunt vicissim candide redamari. Ebriosus cortator, aleator, atque alijs eius generis viiijs deditus legatus, nunquam putetur, nec faciundis itineribus suscepta prosectione lentus, neq; voluptatibus blandissimis dominis aut delicijs quaerendis occupatus. Notabatur eo nomine legatus quidam, quod cum aliquam viae partem sol te coinfecisset, subsistebatur euestigio, & vel non necessarijs faciundis sumptibus iterum & iterum immorabatur. Mox mittebat rursus domum pro pecunia, quam antequam accepisset, tantum intem dum alieni contrahebat aeris,ut ne pecunia quidem allata illud dis. soluere potuerit, parumque abfuerit, quin a principe suo,qui illam ipsius itineris aegerrime serebat tarditatem, reuocaretur: seria enim serio tractanda & suscepta publico nomine itinera, nullis adhibitis voluptatum lenocinijs sunt conficienda. Meminisse pro se quisque debet, Annibalem armis inuictum, voluptatibus & luxu--Σ Nn 2 . tiae Capuae

283쪽

28 CHRISTOPHORI VAR SE VICII riae Capuae manus dedisse,& Prosperum Columnam, qui foris tot

tam sque hostibus iuuenis saepe restiterat, muliercularum amori

bus domi senem resistere non potuisse. Turpe namque omnibus, sed turpissimum est repuerascere senibus, legatis & militibus. Per. agrandis porro regionibus, omnia & singula notet, & notata ite a ab alijs ad manum habeat semper, ut facilius intelligat locorus rerumque momenta omnia, tam pra sentis temporis, quam ipsius etiam antiquitatis. Scire quidem & videre semper aliquid noui desiderant fere uniuersi; sed cum ratione ac delectu peregrinari di

dicerunt paucissimi, Quo etiam coetu non animum dicuntur aestare , qui aut vertunt solum, aut traijciunt salum, & non secus ac

alij veredarij, vel tabelliones videri, qui vel magna una die terra. rum percurrunt spatia, sed nullum inde prosectum sortiuntur. Quidam enim non secus, ac aliquid mercium plena, sed malὸ di positarum dicuntur testudo, quod multa viderunt, & audieruat, sed non peraeque scienter visis auditisque viantur. quo magis ebpedierit notare indies singula,&loca ac personas quς occurreriat, ει quae opportune aliquid nobis nunclauerint obseruare:nullae nique non occasione vel ex itinere ipso dare ad principem aliquid perpetuo literarum: multa enim multos delectant, sed nihil magis quam sapientes reges literae, seu quidam nuncij & interpretes mentis ipsorum legatorum. Nam si laudatum in pictore illa lucirat, quod nullam fere diem sibi excidere, in qua vel unam non da xisset lineam permittebat: quanto erit legati seribendis crebro ad

suum principem epistolis diligentia commendatiorm clim n0a seno aut altero,sed tribus atque adeo pluribus itineribus,& tam inseri, quam terra susteptis, transmittet literas, ut pari modo si ita nocessitas postulauerit,vicissim ei respondeatur, maxime si &itinera longiora,& suspecta fuerint loca, quae terra mari ue sunt superati da. Accedit,quod per errorem alteri alicui inscriptae literae,moranasserunt rebus, & multifariae viae sint erroris, una illa & certaveri tatis: quapropter vel ante illud etiam tempus ipsum, quo commo da transmittendae epistois expectatur occasio,tempestiue exasci literquene si secus accideri tandem transmittendarum facultas et 'batur. Scribendum quidem esse satis constat necessario, d in ignoratur,quo argumento, per quem,quomodo,& quando, Anxi cipare igitur tempus,non abs re interdu fuerit: & si videbuntur se

specti tabellarij, aut cuipia alteri inscribere epistolam, erit neces a quo ut principi eius reddatur, legatus postulabit , aut vero igninus notis separatim ab alijs literis eam prorsus exarare t ille,cui ir'

284쪽

terpretandae epistolar,& notarum indicandarum incubuerit cura, minus illorum sit conscius, quae usitatis characteribus scripta constabunt, quo magis & linea in epistola, quae ignotis exaratur notis cuilibet solio sit circumducta, ne praeterea aliquid additum vide tur: prius tamen ille,ad quem tales scribentur literar, omnium harum rerum exacte admoneatur. Nam licet vel eiusmodi diligentia tandem etiam eludatur, tutius in hanc semper peccabitur pa tem,ut cauti &soliciti,quam indiligentes &4gnaui habeamur. Cura namque & cogitatio acris, malleus est omnis difficultatis. Int

rim his similibusque agendis, nec occasionem aliquam de se ip alijs suspicandi legatus dabit, nec friuolis suspicionibus, nunc de hoc nunc de illo laborabit. Friuola suspicio consilii argumentum est inopiae, & maligni qui criminis expertes ipsi non sunt, ingenio suo alios metiri plerumque consueuerunt. Diem, & ipsam deniq; horam,qua se in viam tabellarius dabit,suo legatus perscribet principi, & ijs, qui se ultro transportandis, offerunt literis fidem haudita magnam peraeque semper habebit. Quod tamen ipsum,ut quam maxime occultare possit, scribet nihilominus aliquid, quod parui

momenti fuerit, & maioris cautionis in posterum ergo, si illa so te reddita, vel secus epistola fuerat, semper inquiret: bis enim ab uno decipi,& geminatis vicibus coctum sumere prandium, est submolestum. Postremo,cum hinc & inde varia & multiplicia occurrerint negotia legato in aula expedienda,dabit operam,ut quq prius, quque posterius tractata sunt,suum principem faciat certiorem& adeo vel verba inserat ipsa, quae, & a quo,& quo loco, quo Vultu, gestu, tempore ad eum prolata sunt & suerunt, & num a principe ipso, num ab eius consilio, num verbis, num scripto, num extempore,num vero etiam meditato. A prudentibus enim non modo ipsae res, sed rerum etiam momenta omnium, circumstantiaeq; adeo uniueris, ad certam rationis normam, quam vulgus hominu facere consueuit acrius expenduntur. Quo etiam legatus ea,quae notatu erunt digniora,in calce literarum non inuitus repetierit, &omnem vel minima notam vitaverit selsitatis: labilis est memoria,& aliquibus tantum abest,ut necessaria sint frena,vt ne quidem suia

secerint calcaria, praeter morem. Quo consultius etiam crebrius,ij in quorum nobis commodis postum aliquid est, occurrui admonendi, suppressis authorum nominibus, a quibus quid in rem nostram principisque nostri iacit, auditione aliquid acceperimus. Scribendis autem ad principem raptim quod aliquando contingit raro autem contingat epistolis , si alicubi erratum fuerit, era sh Nn I pungan-

285쪽

pungantur, quam eradantur potius characteres; ne doceamus alios artem & peruersum usum eradendi: facilius enim vitiosa sequi, quam bona imitari homines videas, & raptim scribendis literis uonemo suspicatur quod contemnas. Privatarum suarum rerum in epistola ad principem inseret legatus nihil, praesertim si alio modo ad notitiam ipsius posse eas deducere videatur. Peraeque imo Amaiori curae sua,quam vel principis sui inde plerumque dicitur ha buisse: & ita reuera natura comparatum est, ut alienis spectandis omnia nobis instar pyramidum, nostra vero appareant humi rep0sitorum quasi nidorum. Unde scribendis literis arripimus facilEoccasionem, quas principes rebus cum suis misceri argerrime ferunt, nostra de infelicitate querelarum. Accuratissime porro omnes scribet epistolas,& earum sibi exempla multis & magnis usibus

seruitura reseruabit: nec vero uno eodemque signo eas communiet , nec unis ijsdemque scribet characteribus semper; ut eorum audaciε viam obsepia qui nunc manum,nunc signa aliorum adubterare consueuerunt. Multi qui veritatis non potuerunt , aut potius noluerunt via, sumptus cupiditatum in uia quaesierunt sibi falsitatis. Si epistola plura habere contigerit solia, non ea consuat, sed quod aut prius, aut suerit posterius, unicuique in scribat soli0rum. Si quid secreti alicubi amiserit, cogitet in cuius manus venire illud potuerit,& nullum laborem aut sumptum refugia vi recuperare illud possit: quod si minus poterit, nunquam temerξ ei se credat, contra cuius salutem machinatus est aliquid, aut vero dignitatem ; & nec sit sollicitus, cui haec vel illa usui seruierit praeceptio: sat sit recta monenti paruisse. Multa sunt quorum & iureconsulti in suis libris rationem non reddunt;& tamen sapientissime e se scripta & constituta, quis ignorat ὸ Me quidem, ne his de rebus plura differam, legati ipsius,quem non temere iam vel ante in re, bus versatum, & non tyronem futurum crediderim, retrahit prudentia, tum & rerum,quae una ex alia gignitur hac in parte magni ludo. Quo enim alicuiusdicendo de hac materia inueho eo mihi

minor spes assulget portus aliquando capiendi. Quapropter,cum de legato, eiusque adiumentis, & exercitiis dixerim, de ipsa quoq; quae proprie in manu est principis dimittenda subiungam aliquid legatione. Negant, ludicra enim miscere serijs aliquando libet , in Turciam alios quam ablegari animo debere sortes & liberales: quia, ut plerumque sit, Turcae partim minaces, partim vero sunt petaces. Ut ergo minus minas vereantur, &pro re&n cessitate, munera & pecunias largiantur ; nec timidos neque par

cos dimittendos. Cautos in Mosco uiam, quod ibi graeca vivatur fide,

286쪽

DE LEGATO ET LEGATIONE. MItur fide, & raro quid concedatur sine longa licitatione. Romam . mittantur pij, & religionis obseruantia noti, & potius politici, quaecclesiastici ordinis viri;ut eorum petita,qui Pont. Max. minus ob noxij sunt, maiorem habeant authoritatem. In Hispanias moribus S ingenio ablegentur sedati,& quam minime nouarum rerum d gmatumue appetentes: quia ibi velint nolint facile in officio continentur. Per totam Italiam proficiscantur humani&ossicios,cuni ibi earum rerum quasi quoddam perpetuum sit certamen. In Gallias ingenio celeri, aut potius versatili,ut ex re consilium capiant &scoens quod aiunt seruire sciant,aut vero discant. In Angliam dimittantur sormosi & proceres, cum talibus visis statim Angli in ad in rationem rapiantur, & quod Angli non sint,dolendum crebro loquantur. In Germaniam promissorum tenaces,cum antiquitus ductorum factorumque constantia Germani suerint celebres. Ubicunque autem locorum legati sint continentes & abstinentesinam non temere duae illae voculae multorum semper suerunt in ore , s

stine & abstine, nisi qu6d in his veluti duobus quibusdam vitae prε-

sdijs multum videbatur postum,tum utilitatis,tum vero etiam dignitatis. Et denique quam patresfamilias Hispani peregre discessuris filijs, modico viatico dato,eandem principes legatis suis,sed pro

dignitate sumptu suppeditato,commendent grauitatem. Concurrant enim in legato oportet plurima; sed una illa maxime specte tur grauitas,quae tamen expers occulti in legatum sit odij & habeat plus amoris quam alicuius formidinis,plus integritatis quam aia simulatae bonitatis,& quae priuatam cum publica persona sic lega ti commisceat, ut de illius principis a quo mittitur odiosam maiestatem, &eius ad quem venit minime a se abalienatam reddat voluntatem. Cuius etiam personae insit vel aliqua ex parte claritas, Scnobilitas generis, pulchritudo & concinnitas corporis, liberalitatis exercendae facultas, peragratio exterarum gentium,lustratio rogiarum, intelligentia rerum, usus & tractatio negotiorum , multarum & variarum historiarum lectio, & eius denique philosophiae partis cognitio, quae ad Armandos mores,administrationeq; iustitiae, & scientiam pertinet gubernandi: huic demum etiam fides in

principem esto, amor in suos,comitas erga exteros, vivacitas ingenij,ars & copia in utraq; partem de rebus disserendi, & doctrins literarum studium propriu ac peculiare: humanitas postremo in co- uictu & colloquio familiari, constantia in colendis amicitijs, prudentia in cognoscendis, & tarditas in dissuendis potius quam disrumpendis. Quae ut alias etiam dicta suerint, placuit vel denuo delegat

287쪽

288 ' CHRISTOPII ORI VARsEVI Crilegato attulisse. Iam vero dandorum legatis mandatorum duplex est ratio: libera una, literis & seu quibusdam cancellis circumscripta altera. Nihil autem minus quam certum de legato ferri potest iudicium. cuius quod sibi videbitur agere conceditur potestati; &ramen antiquitus etiam id usu receptum fuisse ambigat nemo, qui modo in historiaru lectione paulo est versatus. Quid enim Θ an Cata thaginenses olim, an Achaei, non miserunt suos legatos Romam, quibus libere quod vellent agendi dederant facultatem ΘQuid ρ an rursus ijdem illi Romam ad Coriolanum, & ad eam, quae secesserat plebem,cum tali eademq; potestate legatos non dimiserunt Nam,

Vt haec res periculo quandoque non careat, pro re tamen & occasione est necessaria: multa enim nec opinantibus eueniunt,de quibus nihil prorsus constitui in mandato poterit, & haud scio an debebit. Exempli gratia. Amorte Ferdinandi Caesaris, Maximilianus Caesar eius filius, tardius paulo legationem Constantinop0lim misit, pactis & foederibus pacis, cum Solymano Turca cons mandis. Misit ergo Solymanus ad eum suam,ut multi crediderant, pacem postulatam ; sed ita, ut si sorte in itinere fieret ei Caesarisiegatus obuiam, statim Constantinopolim reuerteretur imperaret,

ct reuersus est, resque ad illud bellum,in quo Giula & Seget est captu,tandem deuenit. Quid hic poterat aut debebat legatus Caesaris prsstitisse Θ aut quomodo contra illa barbari molitione poterat aliquid legato committi, quo eludi potuissetὸ Multa ergo ut dixi

praeter opinionem eueniunt, & multa legati credi debent pruden riae, ac necessario committi potestati ; sed & ille non obliviscatur eius,a quo missus fuerit,authoritatis: expedit enim semper Men

nij, aut Manlij illius Romani imitari exemplum, qui, licEt summa

donatus fuerat a senatu potestate, non tamen usus ea est impotenter, cum quaedam ab eo praeter expectationem peterentur, & ni

mirum Menenij consilium siue factum, non tam per se quod rectum fuerat commendatur, quam ipsi contrarijs Cassii actionibus, cuius,Dyonisius meminit,illustratur: qui accepto a patribus hon0re, non eum quem par fuerat vicissim honorem habuit, nec Vnquam consilium cum ijs communicauit: par enim est ei qui dat t0- tum , particulam vel aliquam reservari. Porro variari haec locis Atemporibus non nego, & multa incidere quae moram non patiantur libere affirmabo ; Sed tamen in perspicaci multum positum legati est prudentia,qui, quae fides & in principe obseruantia eius sit esseque debeat,consideret,& tam a quibusdam quς illi permitten tur consulto abstineat,& principem suum requirat,quam & ijs rur'

sus liber

288쪽

DE LEGATO ET LEGATIONE.ses libere iaciat finem, quibus nulla videbitur mora debere interponi, sed uno illo candore & sinceritate in omnibus singulisque viatur. Nam quemadmodum personati, sic & simulatores, nec peraequE omnes & semper, nec diu delebant. Ac ut dubitandum non sit, illos qui futura praedicunt, multo plus quam veri habere falsit lis; tamen mirum est,quantum inter hos & alios mentientes habeatur discrimen: his ut semel deprehensi in mendacio fuerint nulla, illis qui sutura denunciant vel aliqua semper adhibetur fides, ut sint fuerintque falsissimi. Quod non aliunde prouenit,nisi quod

sicuti medicis salutem promittentibus, sic & ariolis aut Astrologis sutura praedicentibus vulgo multum est authoritatis: semper enim dominantibus infesta, praeteritorum obliuiosa, & futurorum sciendoru cupida est multitudo.Iam vero obseruatu est in ineundis praelijs, multa ea in acie periculosε mutari, quae domi non fuerant praeuisa & considerata: Quod idem & in legatione multis euenit, si de quibusdam opportune moniti, &ab ijs a quibus mittuntur plene instructi non fuerint: educendε enim e portu in altum nauis, sed non semper quo velit dirigendε potis est gubernator. duo magis multa legati commiseris prudentiae, sed & nihilominus expedierit eundem de nonnullis admoneri: nemo enim suae tantam praesdat prudentiae,ut nihil habere se opus arbitretur hortatore. Quid,

quod & legato & principi ipsi est utilius, discipulum quam magistrum videri potius mandatorum. Cum enim Varie admodum accipi & interpretari soleat legatio, & vel bene in ea meritis vix ulla aliquando reseratur gratia, an non praestiterit obsecundare nutui in ea domini, quam suae nescio cui hac in parte seruire cupiditati Θqui enim inseruit summis, imperat haud dubie alijs: subit vero sa pius iugum, qui appetit dominatum. Itaque inolevit adeo etiam

noua quaedam apua nonnullos consuetudo; ut quae vel antea legati iudicio permittebatur haberi oratio, nunc habenda exhibeatur scripto;vt nec vel transuersum quidem unguem a praescripta formula discedatur dicendi, & siue memoriae mandetur, siue scripto rocitetur. Non tam enim eloquentis laus legato quaerenda, quam ex sententia sui domini omnia sunt conficienda.Ac multum licet indifferendi usu atque copia,& in actionis ipsius positum sit dignitate; maluit tamen nos nemo vel his aliquando caruisse, & principis sui a quo mittebatur commendationem retulisse. Quidam enim contenti sunt paruo, & vix acquiescunt alij, vel immense. Consul. tius tamen mittere est legatos his omnibus adiumentis instructos,& qui tum dicendi grauitate atque copia, tum excellant pruden- , Oo tia,&

289쪽

29o CHRIs TOPHORI . RSTVim II tia,& sne ulla vulnerum & signorum quae faciem turpem foeditate, regalem quandam prae se serant maiestatem. Nam ut ad eadem ibia in legato turpia aut vitiosa repetenda recurramus, VeteremqM' Persarum in eligendis regibus consuetudinem taceamus,an ut mutilatis naribus principem in Valachia fas non est eligere ὸ Sic& in Turcia atq; etiam alibi perridiculum non accidit, intueri legatui cui vulnus in facie aliquod sit inflictum, &ipse aut distortus, aut

membris appareat mutilatis Unde purpuratus ille Turcicus ad te gatum Hispaniensem: Deerantne tuo domino, inquit, quos sine vulnere in faciem inflicto ad nos misisset ρ Tum vero legatus: Noe

deerat,nait, sed hoc videlicet vulnus ante non retro acceptum,n0strae de vobis ad Naupactum testis est victoriae, in qua & tu debebas interfici,nisi aufugisses. Atque haec quidem de adiumentis legati corporis dicta sufficiant: quae si in magno sunt fueruntq; semper pretio ; quanto animi habebuntur gratiora, cum semel sibi dicendi concessa, non temere abutetur potestate; nec subito Sextempore, sed meditato potius verba faciet, & ijs neminem carpet, inueheturq; prorsus in neminem ; sed si forte dicendum esset liberius aliquid,vitia non homines notabit:vulnera enim cicatrice o, ducuntur, verba in alicuius famam prolata frequenti memoria recrudescunt. Quo fiebat,ut & Pericles ille,in cuius ore Suada festa se dicta est, ad dicendum accessiirus, ne vel verbulum aliquod ei excideret, quo populi aures laederentur diuinitus precaretur. Lucerna enim & flore ignis opus habet,quod olere debet: cuius quidem lucernae,tantum abest ut Demostenem puduerit, ut adeo illi: qui orationem eius olere forte assirmauerat, dixerit: Bene habet, inquit, tua quidem furtis, mea meis seruit lucerna lucubrationibus. Quid enim, cum in omnibus rebus aths, tum vero diligenti studio, non opus sit in literis, & longa cura, cogitationeque m n datis principis exponendis, adeo ut scripta multo ante prius, S ab ali)s item lecta ac examinat , quam subita & extemporanea placuerit semper magis oratio. Plus quippe oculi, quam videt 0-culus, &suo uno illo orbatus bonam in perpetuum noctem preca-ιtur monoculus. Postremo, quod genitoribus liberi, libri hoc nobis sunt nostri ; ut oculis capiamur ijs amandis , & vita donemur diutius elucubrandis r Vina enim & scripta reddit templis preciosa. Quid Θ legato,cui in summa summorum virorum corona

verba facienda fuerint,curae non sit,ut non tam a pigmentis verb0rum, quam a pondere & grauitate sententiarum laus sit eloquentiae ξ si modo eloquentiam dixeris,quae ad salutem hominum &dγilectationem

Diuitia e

290쪽

DE LEGATO ET LEGATIONE. 29llectationem data, non secus ac plumbea stamea ex aurea vagina producta risum moueat circumstantium. Omnes enim eloquentia decet, sed legatos maxime condecorat: cum ut hominis ornamentum oratio, sic rursus orationis, veluti quoddam illustre theatrum sit legatio. Quae nisi iustum sibi sumpserit tempus ad meditandum, quomodo, quid, & quo quidque loco, & qua dicat ratione poterit circumspicere, & tractanda re sagaciter discussa, venire tandem ad argumentis rationibusque muniendam P quomodo item inuentam ordinate distincteque disponet: dispositam omni ornatu & elegantia verborum vestiet:vestitam actione &pronunciatione cum dignitate prosequetur ρ Omnia quidem,ut mea fert opinio, minus elaborata hodie aures respuunt: & nec diligentiores quique immensis pene hominum cupiditatibus satisfaciunt dicendo ; tantum vero abest, ut inepta & ridicula quaeque in logato laudentur. Quo ipso loco, non possum non recordari magni cuiusdam dicti,Principis Hollaciae,Danorum Regis Datris, aratoris magis quim oratoris ad Stephanum Rege ablegati. Qui ut disto ius ipse suerat, sic & legatu quasi aliquod monstrsi gestu & oratione ferE habebat. Hic cum Stephanum P0loniae regem mitis in os decantatis laudibus extulisset, vel illud quoque acdidit: Scire ex astris se, quod Ioannes Magnus Moscouiae Dux, proximo futuro anno regijs armis esset cessurus, & vitam cum imperio amissurus, utpote qui hoc & illud coeleste signum in ascendente haberet: de praeterea obscurum nemini esset, quo, quando, & quam periculoso morbo laboraret. Ita ille si Deo placebat & legatum, S in 3hematicum, & medicum, & denique egit stultum coram Rege &Senatu,verbis sine delectu faciundis. Ut enim suriosus educto gladio aerem verberandi, sic logodedalus, cum verba sundere coeperit , nec rationem incipiendi, nec modum scit desinendi. Quod quam non serendum si vel ex illo Laconum responso,nescio quo, rum legatis dato facile est elicere. Priora, inquit,obliti sumus, media suere obscura,& non intelleximus tandem postrema. Auet nimus seria potius quam iocosa, grauia quam leuia audire semper;& breuis ac erudita, quam longa & inepta satisfacit magis oratio. Anfiactu& quasi quadam longa circuitione nec licet, nec decet

uti verborum: nec vero aut precibus misceat minas, aut priuatas. publicis res legatus interponat: nec tam in penetralibus aedium minacibus verbis tonandum, quam cum ad bellum ventum fuerit , scienter exercitum cum suis ordinibus & vexillis explicandum esse potius recordetur. Vt plerumque fit, canes qui vehementidsoo a latrant,

SEARCH

MENU NAVIGATION