장음표시 사용
271쪽
et a CHRISTOPHORI VAR SE VICII regalem maiestatem. Infimis enim cum med ijs, & medijs cum supremis, semper odiosa & inaequalis est aequalitas, & differunt pria uatorum inter se officia, a publicis legationibus regum: principes ipsi a consiliarijs principum : alia denique ratio regij est palatii alia priuatarum aedium : alius splendor solis, alius lichnorum. Quae omnia exactissime debet legatus considerasset & si in his rebus publiacisque muneribus aut inconsideratior, aut paulo fuerit timidior, & quod a principe iubebitur tempestiue non secerit ; videa: ne quod aliquando omiserit, iterum tandem facere tentet, & id quod sequetur non assequatur; ac non modo sibi, sed & suo principi, aliisq; eius legatis post se venientibus praeiudicet. Pulchre enim nescio quis de hoc hominum genere aliquando pronunciauit: Accidit inquit ijs, quod plerumque hominibus nimia pertinacia & a rogantia accidere solet, ut eo recurrant, idque cupidissime petant, quod paulo ante contempserint:& obseruatum deniq; est eiusdem principis aut nationis legatis,id quod semel & iteru moniti non fecissent,etia petetibus his vel alijs facile postea denegari Multa quippe in aula non semper optima;sed legatorum maxime errata in exemptu rapiuntur. Quod aliquando Caroli 4 Caesaris legatus apud
Turcicum Imperatorem veritus, chm ad exponenda mandata accitus aliquandiu stetisset, neq; considere iussus fuisset, veste quam habebat substrata, humi ipse sedit, & mandata sui principis nomine intrepide exposuit. Mox consurgens, cum illud quod substra. uerat sorte reliquisset, quamobrem id faceret interrogatus, Caesaris legatum, sellam sibi portare non solere salse respondit: ipsis enim principibus non legatis,si qui par est honos negatus fuerit,derogatur. Quod idem & de Sorantio quodam Ueneto in Turciale gato vulgo fertur. Secus tamen est in diuersarum barbarumq; gentium & nationum legationibus: quae quoniam nihil commune cualijs habent, nihil etiam praeter maiorum morem illis excipiendis in nouetur. Nam perridiculum illud fuerat, quod quidam antiqui
moris &consuetudinis ignarus, Tartarorum legatis ad Regem Poloniae accedentibus,scamnum curauerat ferri, ut consedissent,cum
illi ut plerumque fit) venerati Regem, genibus flexis, mandatasiorum soleant exponere, nec secus unquam fecisse memorentur.
Quo magis curandum est, ut pro se quisque suo principe dignam humanitate experiatur legatorii: sed nihil tamen ut dixi aut in moribus in nouetur antiquis, aut in legato ipso, moris vel aliquid depre- hedatur in ciuilis. Etenim non solu dicta,aut facta,sed adeo etia ipsi gestus,vultus,& oculi notantur legatorum:& si his obseruandis no
272쪽
DE LEGATO ET LEGATIONE. 273 occupantur prudentes,hominum vulgus,qui bellua multorum capitum dicitur, vult caeteris hac in parte plus dispexisse. Quin adeo eo tumore & animi est arrogantia, ut cum ingredientem legatum caput tardius nudare,aut nudatum mox cooperire animaduerterit,multitudo illa,non amplius caput discooperiat,etiam ipso nudante vicissim Oratore. Scite igitum quidam dixerat,ad conciliandam vulgo beneuolentiam, non tantὁm procerum fauore, aut mediocrium ossicio, sed infimorum etiam approbatione, interdum nos indigere: procerum ut iuuent, mediorum ne impediant, infimorum ne irrideant , clim haec omnia soleant vel nonnunquam usu venire. Impedimur nanque facilius, quam adiuvamur: irridemur,quam miserationem sortimur; si veluti quadam velificatione mutata, contrarium non assequamur. Quid e an & legatorum ipsoru domos violari alicubi non videas Θ cum aut sontes, non
tam legibus, quam parietibus suis tegunt,aut publicis magistratuuedictis aliqua in parte aliquando aduersantur. Ibi quidem,quantuin multitudinis erga legatum positum sit beneuolentia, facile est
cognoscere. Non enim tam cito ad arma conclamatur, quam quis
furor populi & in legatum offensus sit animus facile deprehendas; praesertim si veluti impunitate quadam, & vel dissimulato ad tempus facto, multitudinis in legatum armetur audacia. Non enim ius legatorum temere violandum est: sed & legati, quantum in ijs sue- rit, illa ipsa de re cum multitudine experiri subterfugiant certa me. Quo loco multa sunt, quae de iure admissae, & contemptae legationis dicerentur,sed haud scio,si omnibus suffecero. Durat quidem ossicium legati, quam diu ipse in itinere duiat, quam diu in loco manet, & quam diu eo non redit unde est allegatus. Idque eo fit vel potissimum, quod legati nunc ij pacis habentur, & nunquam
aut a nemine tanquam homines pacifici iure violantur. Unde ille poeta de Oratoribus aeneae verba faciens sic alicubi cecinit: Tum satus Anchisa delectos ordine ab omni vCentum Oratores, augusta ad moenia Regis Ire iubet, ramis vellatos Palladis omnes. Nam Oliva est arbor Palladis, & signum pacis &AEneas optima quemq; legatoru ex ordinibus omnibus delegerat ; nemini tamen dederat prouincia belli de nunciandi. Quin adeo ex omnibus ordinibus eos ideo secreuerat, quod uniuersalem pacem requirebat. Non decent enim legatum alia, quam pacis omnia. Et nusquam,
nisi me opinio sallit, legati admitterentur, nec pro hospitibus sed Mm pro
273쪽
pro hostibus haberentur, si aut hostilem animum aperte gererent, aut arma tractare, & expedire in eos ad quos veniunt viderentur. Modestissimi igitur legati, eorumque familiares sunto: nam si teste Aristotele Pontici Fibri sibi ipsi amputant genitalia, cum in V natu vel maxime peti se suspicantur ; legati prudentes ea non abh-ciant,ob quae potissimum venirent in discrimen ὸ Par tamen est incolumes non solum inter amicorum tecta, sed etiam ipter hostium tela legatos versari. Nam principis propriae sunt partes, non m do curare, ne a se, suoq; consilio legatus laedatur; sed neque ab alio quouis iniuriam ullam patiatur. Alias ut Collosii seris insignes propius si accesserit luto fuerint pleni;sic &principes,si tantum equis, comitatu,auro,gemisque nitetur,& in animo magni habuerint nihil, minime videbuntur venerandi. Est Iureconsultorii quorunda opinio, Legatis,qui apud ipsum sunt lauris,principis ipsius offendi maiestatem, quod ad legatos, inquit lex, Oratores comitesue attrae si quem eorum quis pulsasse, & iniuriam secisse arguetur, lege Iuliade vi publica tenetor. Et quidem, quod contra ius gentium peccatum est, tradi solitum suisse delinquentem, ac domino legatorum violatorem quis ignorat ξ Qui legatos Apolinatium pulsarunt Apo-linatibus, qui Carthaginensium Carthaginensibus, constat fuisse deditos,& ad supplicium condemnatos.Quanquam & delinquen- tis principem constituere poenam, qua iniuriae legatorum vindia centur , si id postulauerint certissimum est: sic enim Saturninum, quod legatos Mitridatis grauissima iniuria affecisset, a legatis in iudicium vocatum Senatus mortis damnauit. Hoc enim est ius sanctissimum legatorum,quod qui aliquando contempserunt,grauia ubique mala experti sunt, & infinitas calamitates pertulerunt. Vnde alicubi Cicero: Legati, inquit, quod erant appellati super bius, Corintum patres nostri totius Grςciae lumen extinctum esse voluerunt;vt Hammonitas ob violatos legatos a Davide perditos, ut Arabes ab Herode coesos non commemorem: neq; Athenienses reseram, qui male habito Darii legato, totam Atticam depopulari , & felicissimam regionem viderunt deuastari. Nam & Ammianus alicubi in hanc loquitur sententiam: Vigilat,inquit,oculus iustitiae sempiternus, ultricesque dirae sunt legatorum. Non sine causa tamen monui, omnes legato deuitandas esse occasiones, ut aut nunquam, ad rarissime ad rixas & dissidia veniatur. Quod si v-na aliqua de re a principe aut eius populis requisitus fuerit, & eamsbi necessario faciendam esse cognouerit, dicat quidem licet non
sibi iactu id esse s cite: sed faciat nihilominus N
274쪽
DE LEGATO ET LEGATIONE. aps propense. Duo enim per id assequetur: Vnum primum,quod haec
natura est beneficij ; ut nisi cito & alacriter collato, magna habeatur gratia: Alterum, quod res, quae a nobis petitur sine aliorum ope &consilio concessa, maiorem nobis opinionem vulgo parit Prudentiar,& authoritatem: nescias enim cui interdum plus debeas,an authori beneficij,an vero consultori. Et pulchre quidam dixit : Beneficia a nobismet ipss dari; minas vero nostras, per alios debere nunciari: molestis enim homines fugantur, & suauibus inescantur. Itaq; isdem etiam legatus totius aulae, eiusti tam proceru, quam familiariu in uestigabit mores, statu, rationes, conditiones . uniuersas linguam deniq;& alia intelligere discet: S tam munera,
quam munerum ipsorum expiscabitur momenta, & omnem adeo
magistratuum potestatem; ut quantum cuiq; tribuendum, qua re S ratione gratificandu , quid deniq; ab unoquoq; expectandu sit, intelligat. Et num illa ipsius iunctio bello an pace, domi an soris,
re an opinione magis constet. Saepe enim harum rerum ignoratione quidam,qui se progredi putat regrediuntur,& pedibus quod
aiunt manibusq; capiuntur. Ac vi quidem in alto sine ventorum syderumque ratione, sic absque exacta aulae, & eius ministrorum ac magistratuum cognitione, non peraeque legato omnia facilia sunt superatu. Est enim in rerum agendarum prudentia multo plus positum, quam doctrina: & plus resert unius linguae exactam, cuinius in aula est usus, quam plurium cognitionem habuisse. Pulchrε aliquado in aula Hispanica Ruiugomes ille, cum quidam a cognitione linguaru ei commendaretur, num etiam Castellae regni linguam nosset, cuius in aula Hispanica praecipuus usus es et interrogauit:quam cum scire dicetur: satis,rcspondit. Verum & haec quidem ipsa, de qua diximus rerum agendarum prudentia, tam rara,& varie varijs explicanda occurrit; ut verendum magnopere si,ne
aulae moribus, magistratibus, magistratuumque iunctionibus, de quibus paulo ante habitus est sermo resciscendis , temere sibi iiii poni legatus patiatur. Quod eo vitabit maximE, si unus ille, a quo id scire voluerit, communicauerit eadem pluribus: vel si ei etiam dixerint plures & magis veraces: dixisse enim aliquem , unum do-dem fidenter pluribus,certissimum argumentu est veritati . Quantum vero ad mores & ingenia hominum cognoscenda spectat ; varium sanὸ & multiplex semper aliorum ea de re est iudicium: & ille vir iudicandus optimus, qui minimis urgetur viiijs: & a recte de
incorrupte iudicantibus pluribus commendatur. Nam non teme
275쪽
Non cum persectis hic nos tuere, sed unumquemque hominem in quinque diuidendum es se partes ; quarum ti duri in e bonitatis Taberet,tolerandum; si tres,debere aestimari probatis iniim difficile sithominem exuere totum, & quoad hanc sarcinam po
tauerimus corporis,omnem molem deponere peccatorum. Nec
vero Ut gubernator,cui maius aut pulchrius est nauigium,habetur statim melior; sic & vir,cui sortuna est splendidior. Dies succedit diei, & nihil horum conceditur uni aut persectum,aut adeo etiam admodum diuturnum. Quo magis ut illa ipsa indagatio apprime utilis & necessaria si futura, non tam quidem alienos, quam nostros mores inquiramus libentius; & illam non dicam summam, sed unam este semperque fuisse, cognoscere nosmetipsos , sapientiam perpetuo arbitremur. Hoc si non omnibus, at certe nostris probabitur principibus, quibus colendis,eorumque commodis &ornamentis procurandis, nunquam defatigemur; & oblatos quidem eorum causa, nobis honores in externi principis aulanon refugiamus ; sed non usq; etiam auidE & perpetuo consectemur.Qui nimis suspici volunt,ridentur crebrius:& qui ultro sibi delatos modeste refugiunt honores, ij alijs atque alijs certatim cumulantur.
Narratum est mihi,& quidem a fide dignissimis, Legatum quendi
Polonicum, magnum illum & Catholicum virum, sed uno aut autero haeretico, praesertim vero Fricio virulento contra Orthod xo scriptore comitatum, ad Carolum V. Caesarem allegatum, a
Duce Albano Caesarei Palath primo Praefecto, secreto postulasse; ut inter ipsum & alios Principis Legatos discrimen sciret, & venienti obviam longius progredi non dubitaret. Quod tantum abest ut secisset, ut ne ex penetralibus quidem aedium egredi voluerit rnegatur enim ambitiosὸ petita: vltro dantur pro se quoque digna:& nihil minus conuenit, quam Catholicum virum, diuersi ritus &dogmatis, domesticos apud exteros habuisse. Hinc Granuelanus ille senior, ad Ioannem Comitem Tarnouium , senatus Polonici tum facile Principem, dederat literas; quibus ut oratores
non tam quidem pompa, quam rebus instructos ad eos mitteret hortabatur. Ridicula enim profecto, cum quorundam aliomo populorum, tum maxime Moscouitarum spectatur arrogantia diqui . si aliquando quod raro fit domo efferunt pedem, vehuna illa perpetua rerum starum iactatione molesti sunt audientiabus, & alias gentes atque nationes, prae se ipsi non obscuὰ aspe nantur. Romae cum stupenda illa aedificia eis monstrarentur, &num simile aliquid alicubi vidissent interrogarentur; multo seri 2 Moscouia
276쪽
Moscouia habere profitebantur rariora, ut & aliquando quid consilentia esset quaesiti, in principis sui Gaza eam reperiri responderunt. Iam & in Ratis ponensibus Impersi Comitijs, quas Maximialianus Romanorum Imperator hoc nomine alter celebrauerat postremis , ab Alberto Duce Bauariae pro prandio inustati, cum eius sora aduenisset, & Dux praecipuos auctoritatis viros in legatorum
hospitia misisset ; responderant se non aliter intellexisse, qua quod Dux ipse prandere apud ipsos debuisset. Qui enim liceret, tanti Imperatoris quantus esset Moscus legatis, prandij ergo huc & illuc euagarie Quid verbide eorum moribus & ingenio alibi quoque
notato & deriso loquar an in Polonia etiam non maxime vituperata eorum est barbaries,cum ante se nudare alios prius capi- ita, desilire equo, cedere sibi via, & id genus alia imperarent P Ut igitur quondam nescio quis Imperator eos, qui sumos venditare,&ventosi esse consueuerant, fumo ex arida materia excitato perimebat ; sic haud scio, si Stephano Rege Poloniae auctore, non iustas Mosci poenas dederunt: & cum a verbis ad arma est ventum, ab illa serocia loquendi, ad vilitatem animi protinus reciderunt. Metus enim Tyrannis,& dicacitas indicium est vilitatis. Canes e- .nim qui in mensa mordent,in venatu non respondent. Quε cum ita
sint, & cum legatus, totius quasi gentis Principisq; a quo mittitur
sui, apud exteros versetur ; danda est opera, ut si summa doctrinae dc variarum linguarum cognitionis non habuerit praesidia, vir bonus , & eius linguae qua Princeps, ad quem mittitur uti solet non sit imperitus, & tum in moribus, tum in sermone moderatus ; ne vel sua nimis dilaudet, vel vituperet aliena. Principium enim amicitiae est laudatio, vituperium odij & simultatis. Ita certh
natura comparatum est; ut suum cuique maxime videatur pulchru;
ec aegre nobis anteponi nostris aliena patiamur. Quod si Principi, a quo missus est suo, plusculum legatus tribuerit ; quis hoc ei verterit vitio debentur enim obsequia amico,laudes Regi & Principi nostro. Sed & in his quidem laudationibus, locus, tempus, m dusq; certus esto: ne in eorum incurramus suspicione atque odium, qui domi suae alienas laudes praedicari aegerrime patiuntur. Dictu profecto vix credibile suerit, quam apud vicinos, industriae potentiaede Principis alicuius fama, animo parum audiatur aequo :&quantum exteris datum, tantum per id detractum nonnulli sibi a bitrantur: & quam deniq; sibi rebusque suis tum metuant, tum dissidant,haec taliaque audiendo: clim varijs modis & artibus,tan' quam aliud quid agendo, concitetur cipe in eos expetarationis M a Mm 3 quietis
277쪽
quietis multitudo. Itaque ne vel minimam eius rei suspicionem legatus de se praebeat, non se alienis temere immisceat: non praeter modum aut consuetudinem gentis nunc haec laudibus , nunc illa prosequatur reprehensionibus: &ante omnia , tam in dictis quam in factis,nullum relinquat vestigium falsitatis. Nullum enim est turpius,quam a Principe, aut eius legato profectum mendaci cuius gratia, ne vera quidem dicentibus fides habetur. Quo loco quaeritur: Utrum nunquam, aut vero aliquando etiam pro retatempore licuerit legato aliquid confinxisse. Sunt enim quaedam mendacia, quae dicuntur officiosa, quibus nonnunquam Imper tores exercituu inter milites utentes,&falsum aliquid in medium afferentes, salute dedErunt exercitibus,Magistratus populis, Consiliarij Principum indigenitalibus, &conciuibus suis: sed tamen
mendacium inferioris erga superiorem, non modo temerarium,
sed adeo etiam fuerit periculosum, propterea quod is,qui dicit fas sitatem,plus scire se, & illo cui dicit meliorem esse tacitus quodammodo profitetur. Et quoniam Principes sunt omnibus maiores, de haud dubi8 volunt videri aliquanto etiam meliores ; multum te gati amittunt apud eos fidei, si vel minimum deprehendatur in ijs
falsitatis silere quidem tutior videtur modus veritatis occultandae: nam nunc ignorantiae, nunc negligentiae praetendi potest excusatio. Si tamen anxie de veritate quaeramur ; non usquequaque expedierit eam celasse: ut enim orator,quo nomine legati appellam. tur, si vir bonus esse & appellari cupit, opprimendo innocentem, velare faciem nor olet opinor veritatis; sed salutem tantum esse
re periclitantibus ; sic & legatus, dum datur occasio, non ad ali rum exitium, sed ad principis salutem, si tamen haec disiungi poterunt, vera loquendi commendatam habeat libertatem. Inpriamis autem incerta pro compertis, falsa pro veris, seminota pro eo ploratis, nunquam aut tuebitur obstinatE , aut in apertum prostret praefidenter. Haec enim ut plerumque fit aut intellectus tri, buuntur imbecillitati,aut malignitati. Multa enim alia,sed vel haec potissimum tria, nostrae imprudentiae fuerint semper argumenta: incognita pro cognitis apud nos habere: in res non necessarias &exiguo tempore duraturas,sumptus nimios facere: & denique nouarum rerum & auditionum temere se constituere authorem. Iam enim & illud legatus obseruandum sibi perpetuo meminerit, ne e-os,qui sub legibus silentij se ei concrediderint, temere seu adeo e tiam perfidiosὸ aliquando prodat & periculis obhciat : cum enim, praeter quod indignissimum fuerit,de nobis bene mereri cupientu
278쪽
DE LEGATO ET LEGATIONE. arabus, malam referre gratiam, nemo unquam fidit amplius ei, quem secreta sibi communicata scit facile effutire. Postremo nec sperabit , nec desperabit legatus subito de toto euentu & consecutione
mi, tam ordiendis negotij S, quam etiam terminandis: paruis enim momentiS, magnae rerum & temporum inclinationes fiunt, & vel optime coepta tandem non procedunt. Principem suum nulla unquam de re, cuius certa & euidentia signa, vel non habuerit legatus testimonia,faciat certiorem; secus quidem si non fidei,prudentiae certe suae imminuet vulgo opinionem. Nocuit semper vanas spes & cogitationes secutum, tempus quo nihil est carius amisisse. Scribendis literis probe distinguat omnia, & quae constant coniectura, decisa & in vulgus emanata secus iudicabit. Differunt & illa, quae ab ipso met principe prius vel posterius,& quae rursus ab illius audientur Consiliarijs. Multa quippe ad terrorem, multa ad faciendam inanem spem, multa ad expistandam alterius dicuntur voluntatem. Quae omnia quidem necesse est notare: sed non expediet peraeque aestimare, aut literis subito committere, cum aut nullum, aut quam modestissimum suum de hs interponendum sit iudicium: propterea quod suam de rebus sententiam, non libenter velint Principes praeoccupari. Quid tamen non modo prudentiores,sed & vulgus hominum vel de Principe loquatur ipso,potest. aliquando commode legatus innuere: siquidem communicandis
Principi suo consilijs, induit quasi personam, in quo libertassententiae imprimis est laudabilis ipsius Senatoris ; & cum negligere quid de nobis vel multitudo ipsa interdum dicat, aut sentiat, non modo superbi, verum etiam sit omnino dissoluti. Ac ne multa,nihil non rimabitur, nihil non vestigabit, niliis non dicet & perstri. bet legatus, quae ad principis sui non modo dignitatem, versi metiam pertinuerit animi voluptatem. Nam vel minutiora & inutiliora quaeq; Epistolae pro tempore inserta saepe delectant. AFrancisci I. Galliarum Regis funere, ad Paulum III. Pont. Max: quidam eius legatus, quandiu candeta funeri praesticentes arsissent,inter alia, quae sorte scripserat commemorauit,& illud praeterea addidit, ad neminem alium, quam ad suum Principem talia scribere eum v luisse, cuius auctoritas summa, ne quid sorte vel minutissimorum praetermitteret, officij eum admonebat. Privati enim paruis industris voluntatisque erga eos nostrae significationibus conquiescunt, principes vix aliquando contenti esse vel maximis solent, Aiure non debent. His igitur similibusque rebus, & industris ac in-
desesii nostri studij testificationibus, legatus suo principi velit red
279쪽
CHRISTOPHORI VAR SE VICII di commendatissimus ; sed neque eius principis apud quem versa 'tur conciliet sibi aliquod hoc nomine odium, aut malevolentiam, vix ullis ossicijs postea abolendam. Debemus enim ita gratificari uni, ne iniurijsimus alteri: & ita scienter inter homines veriari, ne alicuius temeritatis merito inculpemur: mundani enim omneS sumus, & in hunc orbem nos immissos, ut mutuam nobis praeste 'mus operam, non inuiti profitemur. Unde olim coquis,lenonibus,& id genus alijs vilioribus ministris,non dissimiles esse legatos,scio dixisse non neminem, & haud scio an immerito. Neque enim interdum earum rerum magna est dissimilitudo: & quemadmodum coqui sercula condiendo, aut lenones amantium inter se iras & dissidia mitigando; ita & legati principum conciliauerint animos, rectὸ& scienter res, quae ad eorum concordiam facerent proponendo,& nunc hanc, nunc illam partem ratione & argumetis conuincendo; praestiterit tamen benignos, quam malignos as sectus,quos odium & inimicitia comitatur semper magis commOuisse,& apud quemlibet principem ita se gerere ; ut non modo prudentem, sed & sibi rebusque 1uis fauentem, eum qui ad se missus est legatum,certo sibi polliceatur: dimidium enim vel prima legationis die deposuerit oneris, qui principem sibi beneuolum secerit causa eius qui expectatur honoris,quod sine magnis ingenij & eloquentiae viribus praestari non solet,ac proinde, multum in ijs studi is collocari operae & diligentiae debet. Unde insortunia sua apud Latinum decantantes, & loca ad habitandum petentes, pulchre
alicubi Troianos induxit Poeta oratoreS: , Quanta per Ideos famis effusa Mycarnis Tempestas ierit campos, quibus actus Vterque Europae atque Asiae fatis concurrerit OrbiS, . . Audijt,& si quem tellus extrema resuso i Submovet Oceano, & si quem extenta plagarum, i.
. Quatuor in medio dirimit plaga solis iniqui .
Diluuio ex illo tot vasta per aequora vecti Dijs sedem exiguam, patrijs littusque rogamus a Innocuum, & cunctis undamq; auramq; patentem. Nec satis est dicere, sed expedit etia facere,cum mica salis,grauiterq; omnia,& ta sua quam principis sui maxima cu dignitate.Multi enim reperiuntur, qui quantumius apud se, bonum licet propositum finem cepius habuerint ; in rebus tamen ipsis tractioneque illarum,aberrant a scopo: & aut in suspicionem non rects fidei,aut leuitatis incurrunt. Venerat olim pro imperij comitijs Ratispo
280쪽
DE LEGATO ET LEGATIONE. annam Moronus, at qualis & quantus Cardinalis Gregorij XIII.
Pont. Max. ad Maximilianum Caesarem, eius nominis secundum, Iegatus:& quia Stephani Bathorei,Caesaris aemuli, eodem illo tem pore in Regem Poloniae inaugurati, ibi quoque legati, quos mediacus quidam eiusdem Cardinalis visitabat spectabantur, suspicari illico non temere illud fieri est coeptum,& de omnibus ijs, quae inter Caesarem & legatum tractarentur, reddi eos proculdubio certiores. Quo adeo nomine ipso, expostulauit cum Morono Caesar vehementius, & cum eius suspicionis causa, tum quod suum quoq; legatum ad Gedanenses profectum violatum in Polonia audierat, Stephani Regis legatos Ratispona discedentes, iusserat in itinere detineri: qui tamen, Caesare vita functo,statim sunt dimissi. Quod ideo commemoro, ut legati omnes memoria teneant, nullam vel minimam ei apud quem versantur principi occasionem praebendam, de se esse sinistre aliquomodo suspicandi. Non enim recte facti tantlim legato suffecerit conscientia,sed adeo etiam summa ne dicessaria est prudentia,animis principum inter se conciliandis. Quoetia magis omnes apertas vitabit legatus inimicitias,& nec falli quidem, sed neque volet fallere, aut verba dare alicui personae, & authoritati suae confidenti. Polliceri enim quod seruare non possis, aut minus velis, falsitatis; digladiari quibus cum non debeas, imprudentiae est singularis.A Sigismundi Augusti Regis Poloniae morte, Ioannes Monluctus,Caroli IX. Galliarum Regis legatus, in Poloniam sorte venerat, & ut Henricum regis sui fratrem creare potuisset regem, aureos quod dicitur montes non modo ordinibus, sed & hominibus pene promiserat uniuersis. Tandem vero cum pro inauguratione regis ventum esset Craco uiam, inter tot atque tantos qui in regio comitatu aduenerant proceres, unus ille, qui maxime expectatus adfuisset,desiderabatur Molucius,& ideoCoenobij praefectus, per iocum & ludibrium non a nemine fuerat ap pellatus. Ferunt enim peregre quibusdam discedentibus,monasterij praesectis suas antiquitus res tradere non dubitauisse. quas recuperare volentibus,praesectos coenobij nondum reuertisse solitum erat responderi. Quo eodem modo Gallos secum agere nonnulli affirmab ant, cum a quo promissa sibi facta peterent, Monlucium desiderarent. Una igitur illa salsa pro veris dicen d fugienda legato est consuetudo, & ne ad iurgia, rixas, vel certamina aliqua ullo modo ab eo veniatur. Etenim ut unus quide altero susceptaruinimicitiarum minorem causam legatus habuerit ; no omnium tamen optima sertur pro utroque sententia, aut saltem quod hic &