De emendandarum Senecæ tragœdiarum rationibus prosodiacis et metricis dissertatio philologica quam summorum in philosophia honorum ... Bernardus Schmidt

발행: 1860년

분량: 82페이지

출처: archive.org

분류: 시학

2쪽

QUAM

SUMMORUM IN PHILOSOPHIA HONORVM

UNA OvM SENTENTIIS CONTROVERAIS

DVERSARIORVM PARTES SUSCIPIENT

6쪽

lIo com illae tragoediae quae nomine Senecae circumferuntur cum plurimis olim vitiis contaminatae fuissent, Joannes Fridericus Gronovius ope maxime codicis Florentini in recensendis atque emendandis his sabulis iam accurate elaboravit, ut cum omnino orationem multo rectius constitueret, tum centum amplius locis, qui miserum in modum antea depravati ab omnibus superiorum aetatum criticis frustra temptati eSsent, veram p0etae manum solus detegeret. sed idem neque subsidiis

illis quibus instructus erat, neque qua pollebat scientia et iudicii subtilitate eo pervenit quo a nemine mortalium perveniri potuerit in ullo antiquitatis monumento emaculandoὶ, ut aut nullum aut perparvum negotium aliorum industriae relicum saceret. qui vero post Gro-n0vium usque ad nostram aetatem extiterunt Senecaetragoediarum editores sunt autem numero paucit, ex

eis Fridericus Henricus Bothius solus paullo laudabilius

in illarum emendatione studium posuit. itaque si cum cura atque intenta oculorum acie singula horum carminum perlustraveris, non pauca profecto etiamnunc8upertase reperies quae aut palam salsa aut magnis

dubitationibus obnoxia sint. sed omnino nihil in hac re profici poterit, nisi ante omnia diiudicatum orit libr0rum manu scriptorum, qui plurimi extant, quaenam

7쪽

sit certa inter se ratio. corum autem duo discernenda genera Sunt. ex altero est codeX Florentinus membranaceus, omnium quibus hae trag0ediae continentur

librorum longe integerrimus, quem Fl0rentiae in bibliotheca magni ducis primus inspexit inspectumque summo studio excussit J. F. Gr0 novius. qui codex quot locos in ceteris do quibus constat libris omnibus volmanisosto corrupt08 Vel in peiorem partem mutatos plano sinceros exhil eat aut quam fido litor aliis locis, sicubi sive ipse sive is a quo descriptus est liber a vero deflexit, ipsos errores exprimat, unde mendorum deteriores libros occupantium originem facile perspicias,

aut quorum Vel Suum loco suo remotorum ordinem reconcinnet aut qu0s aliis pers0nis rectius adsignet: has similesque bonitatis notas enumerare non mihi in animo est. sed hoc quoque singularem eius libri praestantiam non minime conprobat, quod harum sabularum ultima, Octavia praeteXta, quae, ut multis documentis intellegitur, neque a Lucio Annaeo Seneca philosopho conscripta est neque omnino eundem quem reliquae novem tragoediae auctorem habet, in uno illo Florentino tota

deest. unde iam d. F. Gronuvius recte argumentatus e Sth transcriptum esse eum codicem de exemplari cui Octavia n0ndum adcrevisset.

Ad alterum autem genus omnes reliqui quotquot adhuc praeter Florentinum inspecti libri sunt pertinent, in quibus quod una cum ceteris tragoediis etiam prae- toxta illa locum habet praeter multa alia certum pr0priae et communis originis argumentum est. attamen

ei quoque libri ut fido multo sane inseri0res sunt quam Florentinus id quod facile intelleget qui vel unam tragoediam secundum artis leges examinaveritin, ita in sin-

8쪽

: uti A robus saepe magno opere inter se discrepant. eluibus meli 0ros ratio iubet eos a nobis iudicari qui ac pius cum Fl0rentino codice consentiant, quales praero toris sunt liber Melisseus, quom a Paullo Melisso dono acceperat Justus Lipsius, ut Moguntinus Martino Antonio Dotrioni a collegio societatis Iesu Moguntino commodatus, quamquam hic posterior ab ipso Deiri onose prorSus recens ' dicitur; quibus tertius addi potest Vossianus alter ab J. F. Gronovio conpluribus locis conlatus. quos libros errabit qui ad priorum novem sabularum emendationem nihil habere momenti putaverit. nam ne hoc premam, qu0d eorum locis dissicilibus cum

Florentino consensus ad huius auctoritatem confirmandam valet: at sicubi ipse liber optimus a via aberravit vol prima eius manus obscurata est, illi non ita raro eram scripturam statim detegunt aut eruendae ei serviunt. accedit quod in Herculo altero codex Florentinus non nullis eisque sat gravibus lacunis assectus est, quas alterius lamiliae eodices expletas habent. veluti inde aversu 410 triginta tres senarii in Florentino omissi sunt, inque eodem a versu 1564 desideratur versuum Sapphicorum magnus numerus. in his igitur versibus emendandis alterius familiae meliores libri unici duces nobis Sequendi sunt. multo vero plus utiliti talis ex eis libris adparet ad ultimam sabulam redundare, quam in Florentin0 nullam esse vidimus; cuius quidem emendatio vereor ne nihil sino illorum pleniore c0gnitione prosec- . tura sit. itaque iam huius sabulae gratia optandum est ut inveniatur qui tres illos quos nominavi codices aut certe ex his tribus rursus longe optimum Melisseum quem Lovanti latero suspicorin accuratius quam adhuc laetum est conserat. reliquis enim lacile carebimus.

9쪽

Talis igitur cum sit singulorum codicum inter se ratio, si via et arte rem gerere volumus, in recogn0scendis novom prioribus sabulis hanc nobis principalem legem c0nservandam esse adparet, ut ne a codice Florentino sine summa necessitate discedamus. quam legem recentiores Senecae tragici editores, Henricus Bothius ot Torkilius Badenus non ita perspectam habuerunt ut constanter tenerent. qui quamquam praestantiam Florentini non poterant non adgnoscere, tamen aliquotiens magis obscuro quodam sensu quam locupleti ratione ducti illius lectionibus aliorum multo inferioris notae librorum scripturam praeserendam e8se censuerunt. Sed enim ne de ipso quidem Florentino tam pleno adhuc tamque persecte quam summa eius auctoritas postulat relatum nobis est. quod salvis J. F. Gronovit meritis dictum volo. etenim hic vir egregius etsi et ipso illum librum permagna cum diligentia perscrutatus est et Nicolai Hein sit qui eundem postea laborem susceperat excerpta in suam rem convertit: tamen in tanta enotandarum discrepantium ab antea vulgatis lectionum multitudino seri non potuit quin non nulla aut caSuomitteret aut quia non in rem lare putabat sciens praeteriret. e qualibus pauca iam in Nicolai Heinsii Adversariis deprehendimus, pauca alia Bothius in lucem protraxit ex schedis quibusdam Iacobi Gronovit manu exaratis, quas ille cum editionem Senecae tragoediarum parabat ex Dieigii bibliotheca quam postea bibliothecae regiae Berotinensi inlatam esse constatin acceperat. Adparet igitur Florentinum iam pridem denuo et quidem quam subtilissime excutiendum suisse. quod negotium postquam audivimus nuper tandem ab Ottone Ribbeckio susceptum esse, laturum auguramur ut edi

10쪽

ratiorio, qua emendari debere veterum Scripta nostrae potissimum aetatis viri summi docuerunt, etiam hae possis Latinas reliquiae paullatim emendentur. quas ut sano cautum imus ne inepte laudare velle videamur, ita no eis quidem adstipulandum putamus, qui elegantiam nimirum ostentantes in his sabulis elaborare vix operae pretium esse ducant. qui si virtutes in his quoque poematis conspicuas a vitiorum sarragino distinguero et ut ita dicam floscul0s carpere aut nolunt aut nequeunt: at linguae Latinae pleniorem scientiam num negabunt et posse et debere vel e talibus sontibus repoti Z itaque horum nos fastum nihil curabimus. Omnem autem artem eriticam in Senecae tragoediis factitandam ab accurata rerum prosodiacarum et motricarum observatione proficisci ea quo tamquam sundamento niti debere equidem persuasum habeo. quae quidem res cum a plerisque plane neglectae, a nemine satis plene et subtiliter tractatas essent: sactum ost ut lectiones probarentur vel etiam coniecturae proferrentur ab illarum rationibus statim reiectansae. qua libidine

gliscente quatenus perveniri possit nemo magis quam Badenus ostendit, qui in editione primus sabulae speciminis loco anno 1798 publicata in crodibili levitate et

rei metricae omnis ignorantia ad turpissima commenta delapsus est. itaque hanc ego partem quam diligentissime lacero potero indagare hincquo aliquod certe emendationis praesidium petere constitui. quo in proposito

si recte progrediar, simul quaestioni illi perdifficili sit

lubricae quas in auctore novem priorum sabularum constituendo versatur fultimae enim propriam originem esse nunc nemo erit qui negetin paullum me ita profuturum spero, ut explorata versuum conponendorum in

SEARCH

MENU NAVIGATION