Ulrici Huberi Institutionum historiæ civilis. Tomi tres. Quorum primus est ab ortu imperiorum, ad præsentem imperii romanogermanici statum, anno Christi 1356. stabilitum. Insertus est tractatus se temporibus ante Cyrum olim editus. In calce hujus tom

발행: 1692년

분량: 733페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

Belgica eum exteris anno I '. sis' professus , dein causis apud Amiralitatem Londinensem agendis, exinde Par lamenti servitiose dediderat. In mandatis habebat, vindicare naves Partamentarias, quae ad Regem descientes in stationem Geraeanam appulerant. Exhibitis fidei publicae literis, cum boJelius Regis Legatus contra ejus adinissionem protestaretur, audientiam publicam non impetravit, per Commissarios audiri, quod offerebatur, ipse detrectavit. In classem transfugam matri Princeps &Dux Eboracensis se contulere ; Quo fructu in Anglicis dictum est. Iidem Principes aliquot Legiones in Frisiae Orientalis insulis colligebant,

multum querente, quas res Neutralitatem e

cederet, Doresaro. Sed funesti ex Anglia nuntii hos conatus interceperunt. In Principio anni praesentis, extrema Militiae victricis in Regem consilia certis auctoribus in uollandiam delata sunt. Ac' ideo Walliae Princeps in Ordinum Generalium Collegio solenni receptus audientia per Eo elium Legatum, praesentem rerum in Anglia statum copiose demonstravit, opem consiliumque petens, inter alia his usus verbis, Horreo dicere, Principem Anglia sistere se vestris Celsitudinibus, ut petat intercessonem pro vita Regis, sui parentis. Inter Ordines facile de Legatis mittendis conveniebat, minus facile quos mittere consultum seret: Nam gratiosos in Aula Principis, Londini re suspectos, apparebat;

522쪽

Anglica reserendum. Acta cruenta, die xxv Ab per naviculam a Legatis e vestigio missam Principi nuntiata sunt, qui cum ipse rem Conjugi Regis filiae sine circuitu retulisset , Stuartum Theologum ad Malliae Principem misit, qui fallendae maestitiae, lectioni intentum reperit. Cum autem vultu potius quam verbis nuntium ageret , Principi acrius interroganti, accidens ad genua, Deus , inquit, fit propitim Majestati tuae. sensum doloris in Principis animo intelligi quam exprimi facilius est. Motus animorum pro diversis affectibus varii fuere. Principis amantes nihil reliquum secere diris in Regicidas. Plurimi, ex his etiam, qui Partamenti cansam praetulerant, indignitate carnificinae , in eandem sententiam transerunt. Alii praejudicio religionis & Brutinae de ossicio Regum sententiae , licet agendi modum laudarent pauci, re tamen ipsa lartabantur: Nec defuere, qui judicialem procedendi viam occultae per venenum ferrum vel laqueum caedi praeserebant. Unius ex ordinum Praecipuis exiit in publicum vox, ad primum Executionis auditum ; yam vero, ait, Davidicis verbis, o Reges, agite prudenter,

Accipite disi linam Pudices Terrarum. In publico proxima suit deliberatio de condolendi &sratulandi officio Principi iam Regi facto.

coram praestando. Sicut enim omitti, humanitatis & Principis Arausionensis respectu non poterat , ita ne quid offensionis Angliae Rectoribus inuliter praeberetur , uollandi imprimis &

523쪽

Belgica cum exteris anno 16 9. I7 'melandi metuebant. Post ancipitem multamque disceptationem , de titulo Regis Magnae Britanniae,

quem Anglos jam publico Edicto Regiis liberis

abrogasse constabat, in hoc consensum est, ut Regi Carolo II. dolorem suum testirentur , de funesta morte Regis Caroli I. Et quanquam plicuerat, ut gratulatio deinde seors fieret, Praeses tamen ordinum placendi studio ad hanc quoque Verborum complementa produxit. Regem appellari posse non dubitatum est, eo quod Scoti nihil adversus Regnum decrevissent nec statuturi crederentur. Hollandiae ordines deinde doloris contestandi ossicio destinisti, gratulationem silentio praeterierunt, minimeque tam prolixe , quam Gentius ordinum praeses Gen ratium , loquuti sunt: orationem tamen hic ipse suam, a Rege desideratam scripto communicandam npn putavit. Maxime cum res doceret , nihil causae fuisse quur ita festinaretur , , quando ab aliis Regibus & Potestatibus ossicia condolcndi gratulandique vel nulla omnino vel tarde seroque praestabantur, nec ipse Carolusini eam rem adhuc quicquam ederet in Publicum. Qui tamen Aulae studebant, me edis reas cebantur, quod didia Crommellis honor. & assectus erga Rempubl. Belgii plena perscripserat, agitatumque in Partamento retulerat, quo Belpis in Anglia ius Civium naturale tribueretur. Nihil enim huic parti, quam quod Proceres populosque Belgarum adversus Anglos exacerba-rct , placere poterat, idque naviter fictis ve-

524쪽

risque nuntiis agebatur. Neque vero ab altera parte cessabatur, animata imprimis Concione Theologi cuiusdam Angli apud Regem adhuc Hagae agentem , qui vehementer in Canini ι . l. invectus erat, adfirmans eorum genium esse democraticum & sanguineum. Quod occasionem iis, qui se in Calvinita persona tam acerbe notatos intelligerent, dedit, Episcopis omnem malorum causam imputandi. Sed antequam ejus invidia Concionis evulgaretur, Confistorium Ha- i giense, Oratore L otio, ad Regem dolendi & gratulandi causa progressum, facinus Anglicanum infestis & odiosissimis verbis execrati fuerant. Quod ordines Hollandiae aegerrime serentes Pastores hac causa graviter reprehenderunt inque - suturum talia serio interdixerunt, Sed Heemstedius post longiorem in Anglia quam aulici probarent , moram , reversus, medio mense Martio responsum Pariamenti retulit hac sumina; Gratam sibi fuisse Ordinum declarationem de

amicitia continuanda; cujus inter nullas orbis te rarum nationes putarent ese fundamenta mutui re-θectus er utilitatis solidiora, quam inter Anguss Belgas foederatos. Quod ad Regis peryonam

ctionem Ne circa eam Legatorum attineret; creta

re se, ordinibus alisque Potestatibus exteris facile persuasum fore, nulli melius de ratione Iuris justitiaque suorum actorum , cr de legibus Anglia undamentalibus constare quam sibi, adeoque nihil a se commissum qWam quod juris Regnique jalutis ratis stetitaret. Heemstedio dum in Anglia morabatur

525쪽

Belgica eum exteris anno I

tur ab aulicis objecta, praesenti ipsius relatione discus a rerumque argumentis abunde refutata sent. Ex adverso, qui Regis novi amicos &Constiarios heic ipsum comitantes noverant,

etiam Principis studiosi , non mirari se dic

bant . quod res, ejusmodi moderatoribus, male cederem. Ipsus Principis exiit vox: Nemo Virbonm heis, inquit, reperitur, qui non magis de Tegis causa , quam ipsius homines proprii, sit sollicis s. Sub finem Martii mensis per Lanium, Cottinionum , missium, Hoptonum 2 Colpeperi m ministros consiliorum, ordinibus scederatis,h hita cum eorum delegatis communicatione, iudit exponi Rex, primo gratiarum actionem proben ociis acceptis , pro detestatione quam professi fuerant horribilis Rescidii, quo sundamenta non tantum Monarchiae, sed omnis Imperii convulsa fuerint. Bonis in Anglia oppressis, extincto iure Regio supcresse sibi Scottam, cujus Rex sit proclamatus, sed ejusmodi conditionibus, u nihil sibi q iam nudum nomen relinquatur: Et si nihil sibi propositum sit, quam secundum Leges receptas cinites 2 Ecclesiasticas popalum regere: Quod ordines rogat, ut sanctὶ verum, qui quid ejus inimici jactent, credcre velint. Deniaque , nunc se, quomodo adhuc est, non videre, ubi perim Agat, extra Hiberniam, ubi Ducis Ormon-du industria cl sem 2 exercitus cum tribus fertilissim regni partibus habeat in potestate. Offerre

se ante abitum suum non modo foederum antiquorum renovationem, sed ct amplior cran aestio

526쪽

dio TOMI III. LIBER ILremque, s placeat, conjunctionem: Ad iter autem in Hiberniam tutum & honoriscum petere se opportunum potentissima Reipubl. auxilium. Quod deinde, cum responsum cunctaretur, explicatius se cupere dixerunt R egit, in navibus instru dis stargento numerato , sub hypotheca omnis spei &rei suae , nominatim sub remissione juris Am- Minensis & Pouleronensis: quibus nominibus Soscietra Orientalis Indica Coronae Anglicanae debitrix esset. Consultus ex more super hoc negotio Princeps , ita respondit; sibi videri, quosis

modo juvandum esse Regem, idque illius amici i rer ordinum Legatos apertius urgebant & Reipubl. id interesse contendebant. Sed Hollod. atque etiam melandi , quamvis Principi alioquin addicti , aliter sentiebant, nec adeo res ad Socias scederatorum gentes, sine quarum consensu nihil agebatur, relata fuit; et si Reginae Bohemiae Domus Anglicanae membri supplicatio, qua se ab omnibus desertam, annis & aere alieno oppressam , extrema inopia laborare demonstrabat, subsidium &praesens aliquod maius, &annui continuationem petens ad Ordines singularum Nationum missa suerat, haud inrito successu , miseratione calamitosae Majestatis de mediocritate Summa qua desungi liceret. Etsi poterat objici, quur Rex Daniae cognatione proxima, aut tot Principes agnati per Germaniam, quibus erat facultas, non subvenirent. Cum inde

tam parum solatii Regina colligeret, ut deindesilius Elector restitutus in Palatinatum, ei fructus

527쪽

Belgica cum exteris annum Is '.' saretus Doralitii sui , quod erat Civitas & ditio

Franco-Daliensis negaverit, ejus loco Matri alimenta domi suae praestanda offerens. Quam illa merito conditionem detrectante, modicum ei quotannis mittere solitus est, tam parum necessutatibus ejus conveniens, ut Regina sibi non temperaverit , antiquo Domus ipsius Ministro ad eam visitanti querula & impatienti v ce dicere ; Tractat me nihilo secus ac Carnem Quae serius acta placuit heic collocare; specimen inconstantiae rerum humanarum & quam miseri non habeant amicos , nec minus beneficentiae ordinum Foederatorum , quibus haς ipsa gratia Deus benedictiones suis auxisse videri possit. Ad Regem paulo post e Scotia venere Legati, de conditionibus accipiendi ipsum & homines suos acturi, quot et si apud Hagam Bataviae tractatum, ad res tamen Britannicas spectans illuc r feretur. Rex ad libellum suum ordinibus oblatum nihil adoptus respons, intelligens, Nihil, etiam esse responsum , postremo Bredam, inde per Brabantiam in Galliae portum Sint-maloanum se contuliti aes alienum Hagae contractum Principi relinquens Arausionensi solvendum, a quo promptius, quam quod ipse debebat, persolutum est. Scoti, nullo a Rege responso licet accepto , publica tamen audientia Foederatis Ordinibus ratias egere, quod Regem suum liberaliter onorificeque habuissent. Quam rem Angliae Rectores haud segniter ad animum revocavere, quae suis Legatis audientia negaretur, eam Sco-

528쪽

ΤOMI III. LIBER ILtis solenniter concedi: se tam diu Legatum habuisse apud Hagam inauditum ab Ordinibus G neralibu/ὰ nec hos tamen apud se habere Leg tum, aut habere quidem, mandato ad Regem mortuum, nullo ad praesens Regimen instructum; manere tantum in Anglia videndi 2 audiendi causa, quod diserte ei Instructionem petenti ab Ordinibus injunctum suerat. Partamentum tamen d nuo h cum Doresarum, Iuris Doctorem , qui superiuri anno missus huc fuerat, dein ut Fisci Advocatum se adversus Regem iudicio capitali exhibuerat, ablegavit, ut ministrum Residentem. Is Hagam venit die ix. Maii,statim exceptus atr ci rumore, quasi unum e regiis carnificibus egis.set: utique Regis accusatorem Fiscalem in conspectu filii Regis, qui adhuc Hagae morabatur vi Principis Generi publico insgnitum charactere versari, aulicis intolerandum videbatur. Mo- nitus periculi Doresarus, fidere se disciplina Iustitiae , Hostandisa & comitibus aliquot strenuis hominibus armatisque responderat. Sed triduo postquam appulerat, cum in diversorio, cui signum Olom, vesperi mensae frequenti adsideret,

quinque personati, sex aliis apud ostium, pluribus in via publica stationem agentibus , sne strepitu domum ingressi, haustum vini petentes , coenaculum invasere; vulnerato in capite

Inl enserinio quodam inde brevi mortuo, mox errore cognito, Dorsarum petiere; cui tempus ad evadendum superiuerat , nisi in ostio quodam postico haesisset aperiendo: unde compulsus in ca-

529쪽

Belgica eum exteris anno I '.' DI

num seque arrepta sella anxiὸ defendens, u decim vulneribus, plerisque lethalibus crudeliter interfectus est. duobus etiam famulis, quisclopeia exonerare frustra conati suerant, graviter vulneratis. Quae res iuncta prioribus admittendi Legatos Angliae dissicultatibus: etsi Hollandiae Curia praemium mille Carolinorum Indicarius scariorum Edicto promiserat, in praesentibus tamen novae Reipubl. Dominis indignationem altis animis reconditam movit & fixam i nuit , aliquando, si res serret, in praetextus violentos erupturam. Quod milandi pro sua prudentia , conscii malum sibi maxime inc biturum , animadvertentes, cum Strihland Partamenti Legatus reditum in Angliam, nunquam adhuc impetrata ab Ordinibus Generalibis audientia, pararet, solenniter acriterque protellati sunt; Invitis sese toties repulsam tulisse&ri blandium, seque reliquorum Nationum Legatos. quorum malitia potius quam sociis ipsis hanc se imputare ludificationem, reos habere malorum & incommodorum , quae ex hac Audientiae tam diu negatae insolentia resultarent. Quare Adsessores quatuor Provinciarum, Graninganis absentibus, Zeelandis responsum differentibus, cum ab Horutandis ut protestationem revocarent enixe postulatum impetrare non potuissent, contra protestati λnt, de injuria sibi facta , imprimis quia

praevaricationis erga dominos suos mandantes insimulati fuissent. His protestationibus & invectivis nihil nisi ut Batavi , se Rectoribus Anglis sonora

530쪽

voce purgaverint, actum. Res in eodem statu quo fuerat, mansit, nec in rcbus Anglicanis, hoc anno quicquam apud Belgas amplius notabi- Ie gestum. Videamus, quomodo se Respubl. cum variis Imperii Germanici membris habuerit. Quippe cum Caesare & univcrso Imperio res mansit in vetere statu , qui fuerat Neutralitatis , aliquanto majore tamen cum partibus Catholicis ipsoque Imperatore, quam pridem, amicitiae fiducia. Pace quippe cum Hispanis ante pacatam Cermaniam sestinata , Protestantium postulata minorem aliquanto vim, Caesar & Catholici bello inferiores minore metu in tractandis conditionibus versati fuerant; Proinde partes, ut Ordinum facto gaudebant vel dolebant, ita assectu cum illis reciproco utebantur: Quae res ad mutatum Europae statum invidiamque Gallicae &Suecorum potentiae, quam Foederati ordines

smul ac formidare desierant Austriacos, haud

obscure conceperant, referri debet. Cum vicinis Imperii membris Electore Frandeburgico, Co- laniensi, Comitatu Frisiis Orientalis & Oidelibum gensi aliisque variis de rebus actum magis qtiam transactum est. Brandeburgicus statim ii publicata pace Belgico-Hispanica, Legatis missis, post gratulationem petiit restitutionem Vesaliae, Embricae& reliquarum Clitiae Urbium', quas olim ab Hispanis occupatas Belgae armis sibi vindicaverant praesidiisque suis custodiebant, salvo Electori ut liviae Duci, jure Territoriali, Pace facta nihil causae videbatur eas diutius retinendi ; Sed hac

SEARCH

MENU NAVIGATION