Ulrici Huberi Institutionum historiæ civilis. Tomi tres. Quorum primus est ab ortu imperiorum, ad præsentem imperii romanogermanici statum, anno Christi 1356. stabilitum. Insertus est tractatus se temporibus ante Cyrum olim editus. In calce hujus tom

발행: 1692년

분량: 733페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

m lea per a-- I ' os maerorativae suffragiorum , contendere ς Singulas Nationes habero jus Summae Potestatist Nee adeo exemplis, quae &disparata fuissent, quam Ieoibus iudicandum. Sed ordines Generales, Principis & Consilii Staim sententiam amplexi, cum prius Hollandos a separata Reductione dehortati fuissent , ad Ductores & Centuriones qui fuerant questi, scripserunt, ut numeros suos illibatos retinerent & si quid ex illis diminuisi sont, operam darent, ut in priorem statum renituerentur. Postremo ad ipsos Hollaudia ordiues Legatos E reliquis sex Provinciis singulos misere

die xxi r Decembris, ut vel omnino vel saltem ad mensis unius spatium separatam hanc reductionem disserre ne gravarentur. Satis apparebat e motu partium , plus animis esse conceptum & plus in recessu latere, quam haec Quaestio prae se ferret. Agebatur enim de Reducti ne auarum & viginti centuriarum a numero septuagenorum capitum ad qγinquaginta, id est , de stipendio quingentorum o tuaginta qrevique militum : Re multo nimis modica, quamlut illustres & Sapientes Viros inter se committere posset atque deberet. Sed Principi persuasum - fuit, initium ab Hollandiae optimatibus quaeri' dissolvendae militaris, id est , suae potentiar. Qtiod ubi cum reliquis Nationibus se pariter sacere non posse viderent, hoc eos agere, uti se solos iure Summae Potestatis sibi seorsim vin- 'dicatae opumque vi, qua reliquos Socios sim lomnta supcrarcnt, suis rebus & libertati consu-

512쪽

lere posse demonstrarent. Iam voces audieban- tur, in paucis urbibus limitaneis opus esse praesidiis, reliquas incolis esse committendas. Praefecti armorum Generalis, qui Princeps erat Arad, fionensis, nullum tempore Pacis usum esse videri In sociis Nationibus Hollaudiae parum esse m menti, cum qua forte melius ageretur, si Via trajectinis contenta solis, suas res caeteris habere permitteret. Haec sive invidiae faciendae conficta , sive ut eventu deinde comprobata sunt, ex vero collecta, quemadmodum a privatis qui- ebusdam Hollandiae Proceribus haud satis dissimulabantur, ita publice nihil praetextum fuit quam Jus liberae Provinciae & necessitas aeri alieno parendi, quod horribili summa centum quadraginta millianum, pro quibus usurae sex missionum quotannis solvendae, praeter alios decem millio . . nes absque usuris. soli incumbebat Hollandiar. Sed ex immodico partium in re modica studio , majorum animis rerum .onsilia agitari facile praesumi poterat; de quibus proximh & dAnde sequentes anni luculenta specimina dabunt. Haec domi fere post solennia publicatae pacis usque ad exitum anni ΜDcxLIx. sine respectu aliarum Potestatum, acta. Quibus addi potest, quod Carolus Lotharingis Dux, qui ditionibus suis a Callis ejectus, exercitum tamen e rapto & ine mi una sumptu populorum alebat, cohortes &turmas aliquot in territorium Bus ducense aliatique Foederati Belgii ditiones immisit; at Ordinum minis ac copiis inde recedere, alioque i

513쪽

lid sit fidi

lis i

Salii,

Belgica eum exteris annum Is o7

rumpens inde rursus abire compulsus est:Etiam Hispanis denuntiatum, ni curarent Lotharingis Ordinum ditiones, quas possiderent vel suas escte contenderent, etsi juris controversi, relinqui , sese vim illam pro facto Hisbanorum habituros, eo quod Lothaingium Ducem illorum stipendia sacere & diu secisse constabat. Trant, qui crederent, Hi panos , quibus consciis, Lotharietici Conatus instituebantur, Edissensionibus Principis & Procerum, id aetii ros ut rem facerent manu Lotharingica . Sed hoc quidem contra versum fuisset; Princeps enim hoc praetextu vel ratione potius urgente, non m do dimi ssionem copiarum impedire, verum etiam ad novum contra Hispanos bellum nationes excitare potuisset. Ideo sponte eorundem Hispanorum Lotharingius ultima non expectans ad alios vexandos se contulit. Sed haec res ad statum Reipublicae Belgicae respectum ad exteros habentem pertinet; qua de re nunc agendum, ordine viciniae r

ouo primi sunt Hispani in Belgio subju

gato, veteres & diu inreconciliabiles crediti hostes, mustea amicitia reconciliati, cum profundo hinc inde Primorum consilio se vandi pacem, secundum id , quod utrius, que partis in summa vere solideque intererat. Nam Hispani solis Gallis , domi concordibus aegre pares, renovato cum B.lgis foederatis bello, in parte sua Belgicae nullo modo consisterqpoterant: quum Pace durantς sperare possent, E

514쪽

sο8 TOMI III. LIBER II

communi λ Gallis. metu , fore, ut aliquando

praesidium inde mutuarentur. Belgas unitos quae rationes ad Pacem impulerant ineundam, eaedem ad cultum ejus & observantiam hortabantur ; Gallicanae timor potentiae, studium t vandi populos & aeris alieni, Consilium minuendi potentiam militarem Principis, optimatibus Hollandiar proprium. Sed animi populorum sueti odiis & rationum illarum incapaces

tam cito coalescere non poterant, saepe novis,

in finibus , exasperati commissionibus, in Brabolia poti stimum , ditione Transimo sana, S l

ducensi, Bre lana, & aliis, quae Proceres utriusque partis ipsos non raro acerbis implicuere contentionibus, ut aliquando i A non procul λ violatione pacis abesset; quae tamen prudentia Rectorum identidem ad Principium summamque Consilii se revocantium enixe declinata est. . Praecipua dissicultas fuit in regionibus Transmosanis, quae ex lege Monasteriensi secundum praesentem possessionem cedere debuerant. Hac gratia curae fuerat Histanis, in ipso pacis ineun- lae momento regiones illas Edietis, Exactionibus & crebra cohortium immissione sibi vindicare. Quos actus Foederati per suos homines &postremo per Riyngraviuna justa peditum equitumque manu stipatum refutari plenamque possessionem retinere sategerunt. Hispanis legiones quibus Rijngravium pellerent, erant in promptu ; Sed cura non turbandi pacem apud eos praevaluerat. Qua facta & publicata, contentio-

515쪽

Belgica cum exteris anno I6 9 se snia nes illae non modo actibus hinc inde possessi riis renovatae, sed etiam repressaliis & prehenso- nibus rerum hominumque mutuis exaspera eteia, sunt. Ut si Hollandia pacis tenacior cum Hi-ῖ spanis hac parte non valide conspirasset. Prin-R cipis & Zeclandiae paci semper adversantium ita studio reliquarumque nationum Principi fore illo auscultantium facilitate, sine dubio res in bellum erupisset. Non dissimulante Priet spe, Hi- xiii spanos in causa Transensana facile cessuros, nisi se ex Hostandia animati pertenderent. Ut jam pa- rum abesset, quin Hollandi optimates & Hispa- u ni adhuc vulgo mire exosi ejusdem conditionister, haberentur. hccesserunt aliae dissicultates e pacisoli, Tractatu resultantes, quatio Portuum Flanis fio. dricorum 9 Socialium Belgicorum in exigendis qui vectigalibus. Causa Revisionis de Marchionatu est. Bergae ad Zomam. Praestitio Turnhouli & Zeven- , ans berga dominiorum , quae Principi Viduae prae illa natum operae paci navatae cessa , non liberata dic fuerant aere alieno, ab Hispaniae Rege illis im- aedi pacto, quod aegre anno Μ DcxLIx impetratum eoa, Non sine indignatione Principis filii, quod Hi-ndi, spari in satisfactionibus sibi promissis longiores ne-

Aerent moras. Fuerunt etiam asperae contentio-

alii, nes de rebus Ecclesiasticis & Scholarum dispo-jos sitionibus in ditione Gemertensi cum locis vici- ita nis. In qua sibi cessa, pro arbitrio suo Ordinesis agendum putabant. Hispani suos animose tuetis hantur. Res, homines hinc inde capti, restitu-

ti' ii, & hujusmodi quaestiones paulatim in diti

516쪽

nem Sylvae Ducensem atque Bradanam serpebant moderatione quidem Batavorum singulari : sed reliquatum legati nationum cum Principis amici, dissiciles & juris sui pervicaces erant, aliquando morosi ; quos affectus in Hispanos subis

inde transferebant, Comite de Peneranda, qui ad excolendam mutuis ossiciis pacem in HoI- sandiam Legatus se conferre voluerat, ob has contenti es venire gravato. Debrunius ei suo rogatus, Vir prudens & ossiciosus, habens animum & mandatum amicitiae quovis modo

serviendi , Foederatorum in his quaestionibus asperitate , sicut ipsi videbatur, offensus non temperaverat, quin male sibi, quod Paci op

ram dedisset, precaretur , optare se dicens, uti manus sua jactura subscriptionem redimere liceret & testatus auctorem se Regi suo cum Gallis ineundi pacem , etsi cum unius e regnis suis D-Ema suturum , quo jus suum contra Foederatos facilius & constantius tueretur. Sedi haec impatientia non processit ultra voces. Propo stum servandi pacem amicitiamque foederat Hrum in animis recta rem via reputantibus &quieta prudentia compositis, ita praevaluit, ut tamen contra tendendo, nec nisi ad extremumeedendo quam minimum juris amitterent; semis per id agentes, ut, si voluntatem mutuam asnuc conciliare non possent, a bello tamen a stinerent. In quo Consilio Rectores , ut d ctum , . Hostandia plerumque consentientes h

buerunt. Institutum Camera bipartita, de quo

517쪽

Belgata eum exteris anis r si et

ἐnstrumento pacis dictium, ad finiendas eiusmodi. Quaestiones, etsi ab Hispanis urgeretur, a Foederatis tamen impetrari non poterat: ne viribus ipsi potiores, juris disceptationi, sua quae certa

rebantur, committerent. Forte quod etiam, ut postea res docuit, usum ejusmodi Tribunalis non habiturum esse facultatem praeviderent.

Haec sere dispositio cum Hispanis in sequentem

annum continuata est.

Quomodo cum Gallia regno steterint hoe anno Belgae Foederati , ex historia pacis sev riore libro collocatae intelligi potest. Quanta cum illis amicitiae necessitudo & fiducia usque ad haec ultima tempora suerit, ex magnitudine belli Hispaniensis & historia temporum constat. Rege Carolo IX. ccepta Belgarum desectio a Gallis incommodi plus quam auxilii accepit; neque Henrico III. bella civilia se Belgicis r bus immiscere vel fratri ab Ordinibus ad Principatum evecto valide opitulari permiserant. o Henricus IV. sine Belgis unitis Hisparios a tergo distrahentibus initia rerum suarum contra Ligui pin regni & Hispanos simul dissiculter aut nullo modo sustinere potuisset. Firmatis cieinde rebuti non vulgari benevolentia atque beneficentia Belgas remuneratus est. In quo affectu Filius &Mater Regina notabiliter perseverarunt, nulla equidem alio quam propriae utilitatis es' potentiae ria nectu, quod ingens hujus Reipubl. adversiis Hispanicam magnitudinem ipsis omnique Eur6pae formidabilem, animadverterent momentum

518쪽

in TOMI III. LIBER II.

Nec adeo novissimum bellum , prius quam da hac Societate certi essent, inchoaverunt, Ut quae subsidia Belgis ex scedere prorogarunt, ea vero uniceque in rem uiam impenderint. Tametsi ut potentioribus semper liberalitatis & beneficcntiae laus, imbecillioribus gratitudinis ossicium adscribi solet , ita hujus contestationem mel aeverbis & rebus enixh ad ultimum usque praestiterunt, donec omnem potentissimi regni. uno actu pacis Hispanicae abi ue Gallis initae gratiam effudcrunt. Qua ratione, quo jure vi querem adeo novam & superiorum consetudini temporum adversam ausi sint homines prudentissimi , superiore libro tam in capite Gallicarum, quam Belgicarum rerum postremo , demonstratum est. Nec dubitandum , quin hoc quasi primum signum publice datum fuerit 'er' rornm ct Gentium in Europa status, qui adhue ejusmodi fuerat , ut omnes in Austriacae D mus aemulationem depressionemque intenti &occupati viderentur. Uniti Belgae primi non esse causam id amplius urgendi, Gallorum incrementa potius esse timenda Palam seceret Quod Galli & statim , , revocato Latuisieris Legato suo , quam indigne ferrent testati sunt, nec nunquam illis bona fide ignoverunt, etsi ad tempus intestino rerum serarum incommodo iram dii simulare coacti fuerint; haud tamen ita. quin ejus injuriae, ut autumabant, sensum p nes se non esse oblitoratum saepe testati fuerint. Cuius rei specimen extitit hoc anno; Cum n

519쪽

es plurimae bellicas merces Hispanis subvehentes a Gallis captae Dunhercam ct Caletum abd fuissent, Zeelandicae naves ante alias restia tutae sunt, hac ratione Regiis literis compre- hensa, quod illa natio pacis insons Monasteriensis , animum suum servandi Mem Gallicae Corona δε- ram testatafuisset. Idem jocoserio, quotiens usus Veniret, inculcabant. Cum ab Hispanis Legatus in Batavos appulisset, Brassetus Galliae apud Ordines minister Praesidi Socialis Unitorum Collegii gratulatus est, quod Hispanos gentem superbam , auxilio Gallico, in tantum humiliassent, ut primi ad Foederatos, antea ut rebelles habitos, visitarent, missa Legatione hermaphr ditica, quod& Uxor legati, more minus solito venisset. Neque tamen iidem Galli quod utilitatis suae rationes interim apud Belgas postularent, Omiserunt. Milites a Foederatis Ordinibus dimissos in unum cogi & sibi conducendos per- , mitti rogarunt idque certis legibus impetrarunt; Ut vero Hispanis eadem facultas interdiceretur, haud aeque ; tametsi veterum fiducia meritorum id sibi deberi contenderent. Quorum hactenus rationem non haberi obiter questi, gravius expostulabant, quod Hispanis 2 milites com iscribere & omne genus bellici commeatus coemere & naves in belli usum maritimi ins ruere permitteretur. Cujusmodi querelas ignorantiae non fictae & libertatis commercii praetextu omdines amoliti, quantum in ipsis tamen suit, Ius- sonibus publice in diversum factis placare co-

520쪽

nati sunt. Postea vero crebrius & acrius Regis legati postulavere, ne Partamentariis & rebellibus, qui Anglicano quodam more tum in Gallia grassabantur, hominum rerumqtie suopetiae pro nummis licet suis, permitterentur. Ita hic annus Belgis exiit cum Gallis. Majorem Anglicae res cum Belgicis, ob religionem, proniorem Vicinitatem , adfinitatem Arausionensem & mutationis hoc tempore in ea gente enormitatem habuere conjunctionem. Proinde, quod his de rebus apud Belgas scederatos actum, breviter reserendum, ipsa tragoediae scena, rerum Anglicarum loco reservata. Quanquam Uniti ordines inter Regem & Partamentum neutralisarem, quam vocant, in universum observaverant.

atraque tamen pars suos in Republ. fautores habebat. Quicunque Principi placere studebant , Regiae sectae quovis modo favere; Populus & Hollandiae Zeelandiaeque Proceres Par- lamenti causam sustinere solebant. Apud Ordines

Generales Principis auctoritate praevalente, adhuc ita servatum fuerat, ut Legatis Par lamentariis audientia copia publicae negaretur, ab Holla Ha ordinibus admittebantur. Fuerat hactenus anud Ordines Partamenti nomine Legatus uata terus Stri landius. Partamentarii periculum facturi, an per hominem Belgam plus impetraturi essent . iam mense Pulis anni cII Uc XLVIII. miserant Hagam Uocum Doresarum Batavum , fratres & propinquos in Belgio habentem, qui primo Historiarum notitiam apud Cambritet, is

SEARCH

MENU NAVIGATION