Ulrici Huberi Institutionum historiæ civilis. Tomi tres. Quorum primus est ab ortu imperiorum, ad præsentem imperii romanogermanici statum, anno Christi 1356. stabilitum. Insertus est tractatus se temporibus ante Cyrum olim editus. In calce hujus tom

발행: 1692년

분량: 733페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

Ecclesiastica ab arens 1632 ad 16 8. , 68s i Scholasticas velitationes minime factus. quas nec ejus seri methodus nec amant sectatores, per literas Voetium acerbissime laceratum diamisit : Gaudens interim applausu hominum incredibili, qui, cum veteris Philosophiae institutio iampridem illis sorderet, per hanc novam li- bertati & curiositati, quibus ingenia humana maxime in liberis populis capiuntur, portam Vid bant apertam. . Sed antequam haec incommoda , quae tummodo praeviderentur, increbrescerent, Voetiani a Veteribus Geusiis notabiliter distincti iisque oppositi multas in Ecclesia atque Republ. molestias excitarunt aut sustinuerunt: maxime pota quam Samuel Maresim Gallus, sed veteranus Theolog. Pros. Groningensis metio, se acerrime opposuisset. Ex quo Voetiani & Maresiani Sch6Ias, Ecclesiam & Rempublicam tenuere distractam ; donec conjunctione Cartesiano-Cocc jana contra utrosque invalescente , Voetius cr Marsius reconciliati sunt, mancnte solo Cocce-janis & Cartesianis opposito Voetianimo, cujus nomen Maresianismum absorpsit, & cum eo invetcrem Calvinismum coaluit. sed haec ad poste- .riora tempora praecurrunt.

492쪽

TOMUS III. LIB. I. SECTIO IMC A P. IV.

AD hoc caput jure an injuria retulimus antehac Moderatores , non qui inter Prote-santcs, sed qui inter hos & Pontificios pacem

ac unionem reconciliare conarentur. Inter quos

censcri volebant Adrianio R Petrus Malemburgiis, Roteroda menses h Reformatis Pontificii, Coloniam digressi, quibus opera fuit, editis libris Ecclosiae Romanae deformitatem pigmentis honestare; Resormationem a Caesare factam a que Diaetam nihil esse qu3m quod diceretur. Vim nullam conscientiis adhiberi; Porro, sententias discrepantes ad mutua confinia reducere Ν inculcare studebant, discrimen i esse tam modicum , ut propterea in schismate non esset p6rsistendum. Disputationem per consequentias, quibus alii aliis incondita & negata imputarent, praecidendas; Imprimis in tam infinita opinionum & interpretationum varietate nihil esse tutius quam auctoritatis viam, quae aliunde quam a Catholica Ecclesia , cui praescriptio temporis & inde proesumpta voluntas Domini suffragaretur , peti non posset; fere quomodo diu postea Gndomensis Episcopus. Idem institatum laudabat & urgebat in exilio suo Gratius aliique plures, id agere crciliti, ut omnia paulai tim Ecclesiae Romanae aggregarentur et Ideoque nihil in summa tum quidem profecerunt, et si a Pi i

493쪽

principibus si res dependisset, minor hauddubie

sectarum numerus fuisset. Inter illios enim &qnosibet populorum Rectores adlaphorismus issi eligione magis indies crevit ' invaluitisque vii causa vel effectus suit illius conciliatoriae

noderationis; eis in universum nemo controversiarum numerum . si charitas & aequitas adesset. plus dimidia parte contrahi posse negare

a. Sed quam nullius sit dissensionum snis,

ubi nullum ingenii, frenum adducitur, nunquam clarius, quam hoc tempore tam in Belgio quam inprimis in Anglia, remotis Rege cum Eoiscopis suis , patuit. In Hollanata sic erat Reipubl. rario et Resormatam Religionem habere pro Domi nte ς Caeteris omnibus promisecuam indulgere libertatem. Unde multitudinen hominum & mercaturam immensa cepisse incrementa, secto ac in relliquis Provinciis, palam quidem est; Sed exemplum pariter vivum praebet, quo sque licentia ingeniorum in satiris evadere possit ; nec minus notabiliter , quod moderatio prudens Magistratuum in tanta religionum dis. crepantia cives in pace, Regimen in ordine Rcmpubi. in sorc conserva re possit. Sed ut haec

observatio in Hollandia singularis exempli est . ita non nisi in Regimine bene stabilito & aequabili . hoc obtineri posse temperamentum, Anglia docvit, in qua Rege debellato, Episcopali auctoritate sublata, nullo adhuc ςerto Regimine. diversias Religionum mirificas edidit Turbas,

494쪽

88 TOMUS III. LIB. I. SECTIO IX.

de quibus in capixe Anglicanarum rerum. Ubi de conflictu Episcopalium cum Presbyterianis' prioribus amotis, horum cum Advenaenti us, qui omnes inter Reformatos orthodoxos hahentur , actum. Sed hoc tempore plures afiae sectae pridem licet conceptae in Lucem prodi runt , ut tyrannidi , quam Angli vocabam, Episcopali, successerit haeresium anarchia. que frui'us tot adversus Regem victoriarum fuit praecipuus ; Quem cum Partamento reddendi; rationibus obnoxium antea contendissent, nunc vicissim ipsum Parumcntum populo teneri ad rationes reddendas, eoque vi possie compelli a

Letelleris & Anabaptistis jactatum fuit. Et primo quidem Anabaptistarum ingenti numero secta se per Angliam diffudit, a Germanis tamen & Belgicis ejusdem nominis n ea separatorum, quod praeter baptismum in reliquissere cum Puri avis consentiebant, etiam in cultu externo. Baptismum infantium pro nullo

habebant, etsi primo ambiguis, in Consessioni-hus, hac de re verbis usi sint; ideoque adultos licet olim tinctos, denuo, non adspergunt aut tingunt sed imbuunt & mergunt, quemadmo dum primos instituisse Christianos non dubitatur. Aliud illis commune fuit cum quibus-d im Independentibus, quod solis Concionatoribus perpetuli, qui sere munus suum ut artem vivendi exercent , dicendi in Ecclesii jus esis non placebat, sed more similiter, ut volunt,primaevo Christianorum, quosibet donis ad eam rent .

495쪽

Ecclesiastica ab anno Isset ad is a. is idoneis praeditos , ordine decoro putabant audiendos. Quin ad Doctoris osscium nihil aliud quam impulsum Spiritus, quem internam vocationem vocant, & desiderium congregationis alicujus requirebant, ut latius ipsi in Conse sone sua . quam ediderunt anno ΜDCxov

q. Resuscitata ess etiam ex superioris seculi memoria Antinomorum secta , cujus auctor in Anglia fuit Johannes Ea onus, & propagatrix michinsonia mulier in Anglia nova: Nam &feminae personam in condendis Religionibus

notabiles egerunt. Horum summa Doctrina fuit. Legem nullum sum habere is adducendis hominiabus ad Christum, uti nec postea in semel co versis, cum quorum statu pra uitae ustificationis, nullo modo convenire deplorationem peccatorum aut veniae seu remissionis desiderium. Q ii ratio facillimam in coelos viam ostentans incredibilem hominum multitudinem traxit, ut Vix ullae domus aut templa capiendis auditoribus sussicerent. Valde etiam auctus est numerus

Enthusiastarum, sive O herorum, qui dicuntur , a quibus promissiones Christi de Spirita sancto ad finem usque mundi apud fideles duraturo , de pari essicacia & infallibilitate instinctuum cum iis quos Apostoli habuerunt, accipiuntur. Unde suos motus & instinctus nihilo minoris faciunt, quam suere, quibus sacra scri . plura dictata fuit Prophetis; imo praeserunt, quatenus sacrae scripturae dicta tape sunt ob-

496쪽

so ΤOMUS III. LIB. I. SECTIO IX.

scura ; sui instinctus, quibus occupati tremulo

motu, unde Ova grorum nomen, Deo se plenos adserunt, fallere nequeant. Do nas eorum reliquas heic recensere longum & praeter institutum soret; quemadmodum etiam reliquas sinesnet sectas, voluti quintae Monarchia hominum, qui regnum Christi in terris non modo ante finem mundi. sed etiam proximo quoque tempore , quo fideles impiis praevalituri sint, expectant , idque etiam armis, Potestates mundi opprimendo, accelerare fas credunt. Alii Her, ζuaerentes sive Expectrantes, qui visibilem interris Ecclesiam , omnibus scilicet corruptio plenis, reperire se negant; Quaerunt & expectant eam; ac interim nulli sere aggregabant se. De Remonstrantibus, Socinianis, Atheis, quo rum in hac Confusione numerus immensum erevit in Anglia, nihil attinet dicere; nec adeo de caeteris insaniae & blasphemiae manifestis sectarum generibus; quae fusius persequitur Hor-nius in histor. Ecclesiast. ad hoc tempus. s. Porro ita in Anglia se res habebat, ut omnes sectae quod ad regimen Ecclesiasticum alti

Deret, cum Independentibus sacerent, unde hoc

etiam nomen Anabaptistis aliisque tribuebatur. Omnes enim Rege sublato libertate gaudere nec ulli parere in animum induxerant. Unde, qui Independentium appellatione soli antehac op posti fuerant Presbyterianis , novo se nomise distinguere coeperunt & Congregationales vocati sunt. Cum autem Prudentiores, ex hac

497쪽

reclesiastica ab anno r632 ad 16 8. tomnium rerum perturbatione nullum viderent exitum, si res solis Ecclesiasticis committeretur, Procerum multi auscultare coeperunt his, qui doctrinam Erasti in fermania aliquando receptam magno cum motu renovarent. Erastus ille , gente Helvetius, Heidelbergae Medicus de Senator Ecclesiasticus opposuerat se Cassari Ol viano aliisque urgenti 'ins introductionem Disciplinar Geneven sis, cum potestate excommunicandi Qua ille sub Magistratibus Christianis nihil opus esse contendebat, & Concionatori-hus sufficere ad potestatem clavium exercendam, jus denuntiation iri minas & promissiones Euangelicas; hac in. Palatinarii anno I 63. Primus nanc sententiam In Anglia protraxit in lucem Colemannus Ecclesiae Londinensis Pastor, habita oncione ad Ordines Regni, dejecto Episcopetu sollicitos & de novo Ecclesiae Regimine dit corde Tanto favore Pol ticorum, uti erat consentaneum , excepta est haec institutio, ut non modo late per animos diffunderetur, sed etiam decrctum Partamenti sit editum, quo regimen Ecclesiasticum, abolendis dissensionibus. per Commissarios Politicos exerceretur. Quae declaratio ab In dependentibus, qui Pres'teria, quorum Patroni tum adhuc superiores erant, eo decreto tolli gaudebant, acceptata est; etsi hoc institutum in longitudinem non tenuit, Presbyterianis primo , Independentibus postea vio lenter resistentibus. Quin etiam in Scotia, quae stabilitis diu Presbyteriis, a reliquis sectis erat im-

498쪽

munis, adversus Erastianum hoc institutum vehementer se commovere Theologi. Cum enim l disciplina Consistorialis & Synodalis nusquam rigidius & essicacius, quam apud Scotos exesceretur , ut etiam ad res civiles universumque Regni statum se extenderet, nihil inimicius& insestius quam hanc Politicorum disciplinam, instituto suo contingere posse recte judicarunt. At satis pro sectione hujus intervalli ; successum

499쪽

BER II. De rebus in Belgio foederato se alibi Eu

ropa gestis ab exitu anni MDCxLvIII. ad finem anni MDCL. Es orbe toto gestas, Imperiorum

ortus ac interitus 2 nobiliorum causas mutationum ordine modo-.que Institutionis methodicae , ad-q- ω-hke ita prosequuti sumus, ut novissima quaeque prioribus identidem latius er exaestius enarrat erimus. Coufilium di animus erat eodem more Ur incremento ad ultima usique tempora progredi. Sed modus 2 ratio instituti tantae r rum moli minime paris vela contrahere re propiorem portum subire suadet. Ita denique sedit, opus seculi praesentis finem in WILHELMI Aram Fonensis apud Belgas 2 dein apud Anglos ejus nominis Tertii ponere natalibus : Ut exinde fustior Historia tanti Principis temporibus dignior st majorem posteritatis reverentiam praeferens, ab eo, cujus id otium ct ingenium tulerit, educatur. Mea quidem si vel aetas vel facultas operi tanto sufficeret, haec ratio futura videbatur , ut Belgicae res Foed raω, pr cipuum materia corrui ct quasi caput es c mi, a

500쪽

M TOMI III. LIBER II.

cerent, cui reliquarum genti m memora ilia o annis subjicerentur ; non , uti Dperius factum , aequabilis omnium Gentium Historiae procederet

si viis. Placet . hujus propositi secimen edere de brevi temporis spatio, quod a pace Monasteriensi ad felicem illam na iis atem fluxit, uno coatextu. cui inj sis amat fieri Historiae monumcntis. Quando etiam vacantes hujus libri paginae hactenus ad justam fere toluminis molem se fessurae videntur. Pax apud Jfonasterium Nestphaliae Hispanis necessaria, Belgis gloriosa foederatis, at inita. priusquam Galli, Sueci & Germaniae Prote lantes, cum Austriacis convenissent, a Belgis, tundiae imprimis studio Procerum , se finata fuerat, tribus potisssimum causis. Sederat animissormido gravis & justa Viciniae Gallicanae, pulsis E Belgio, quod bello utrimque producto suturum erat. Hispanis, manifesto imminentis: Periculo antea quidem minus proviso , sed quod ab hoc tempore cunctis, sicut erat, ob oculosiversabatur. Ad externam considerationem domestica ratio , levandi Rempubl. immensis belli sumptibus & aere alieno, quod Hollandiam imprimis oneraverat, accedebat, eamque Rectores , non tantum utilem, sed etiam popularem rationem palam prae se ferre soliti erant. Verum suberat occultior alia non minus acris, Urgens animos Optimatium, qui vim Praesecturae, quam Princeps Arausionensis domi militiaeque habebat, opportunitate pacis frangendam vel imminuendam censerent. Antihuum erat hoc desideri um.

a inde

SEARCH

MENU NAVIGATION