Ulrici Huberi Institutionum historiæ civilis. Tomi tres. Quorum primus est ab ortu imperiorum, ad præsentem imperii romanogermanici statum, anno Christi 1356. stabilitum. Insertus est tractatus se temporibus ante Cyrum olim editus. In calce hujus tom

발행: 1692년

분량: 733페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

. Belgica eum exteris amo I 6 9

hoc anno nihil amplius actum: nisi quod magnus equitum Melitensium Magister, inita pace cum Hispanis, ordinis sui ius a Belgis laederatis, qui non pernenda bona ad eam ocietate pertinentia suis in ditionibus adhuc distincta praefecturis suis habebant, exigendum putavit, dimisso ad eam

rem procurandam Praetore Guvraeo, quem Ordines ut Legatum Principis supremi recipere non gravabantur, sed hac conditione prius ipsi insinuata; non agnoscere Belgas scederatos qualitatem magni Melitensis Magistri , quantum ad Praeturas vel praefecturas bonorum in suis diti nibus , quae olim ad Ordinem illum pertinuis. sent, sitas. Ad quam denuntiationem Gudram , qui adhuc extra Hagam morabatur, scripto respondit, se decrutum illud insinuatum nullo modo cceptare , sed expellasse ab Ordinum Belgicorum

justi ia , ut idem sibi quod alii Rege; ct Potestiates

Europae concesserant , impretiri ne gravarentur.

Quod jecus feri cum animadverteret, se prore ride non praejuaicando ; atque ita non auditus retro cestit. Etsi res ipsa hoc primo conatu minime sopita , vςrum saepe deinceps instanter ac instantissime renovata sit,i ut anni sequenter δε- sunt. Antequam ad res externas hoc anno gestas progrediamur, de rebus Africanae & Americanae Societatis, quam vulgo Indiae Occidentalis appellant, paucis agendum. Jam parum aberat, quin aes alienum fines eorum substantiae sive Sortis occupasset, cessante potiori lucro propter rebellionem incolarum Brasiliae , maxima parte

542쪽

Lusitanorum , contra quos magnis classibus de exercitibus novissime ductu Schonii terrestri militiae & Mytieni classis praesecti, missis se exhauserant. Accessit mora Nation urei Foederatarum

in solvendis Societati subsidiis publice promissis;

quorum reliqua hoc anno faciebant sex missiones, sexcenta, quadraginta tria millia, ducentos noua

ginta forenos ct quinque asses. Quibus exigendis cum inde ab anno Mncxxxv. parum aut nihil profecissent, quo magis Societatis adflictae res, eo tardiores erant provinciae; quasi metu ne fidem liberando, Societatem nihilo magis liber rent. Hujus anni principio res in Brasilia hoc modo se habebant. Societas Belgica tenebat pomtus & mare r Sed Lusitani terra praevalebant, Ut omnem commeatum fructusque soli, quibus homines carere non possunt, illis interciperent, quae proinde sumptu immenso multaque incer- . titudine petere cogebantur e Patria, recentibus autem & nativis fructibus alimentisque ne sie' quidem potiebantur. Submovendis igitur hostiabus parandaeque majori copiae, exercitum edux re, trium millium Europaeorum, cum ducentis indigenis, totidem nautis & sex tormentis campestribus, unoque mortario, quod vocant. Die xv III. Februarii montem tenuere Garaspae: Ex, quo Lusitanos bis mille quadringentos, intemque eos centum viginti equites, castra loco propinquo sed inaccesso habentes conspexerunt. Unde tamen illucum vellent, erumpere Belgasq; ins

stare poterant & solebant, impune, cum e vestigio

543쪽

Beblaa Brasiliana per ahmum Is sse in tutum reciperent: equites imprimis, quibus Belgae carebant. Qui proinde post xxiv. horas recipere, cum spe Lusitanos in aequum locum eliciendi, constituerunt. Sed hostes opportunitatem' abeuntes invadendi non amisere; qui tali ordine non procedebant, ut aeque pu-nnae quam itineri essent inrenti: Tempestatem imprimis equestrem ferre non poterant. Eaque Posteriores cohortes oppressae sunt; Quibus cum priores suppetias ferre deberent idque ductores naviter agerent, Vulgus' timore percuti

sum in fugam se praecipitavit: Intersecti Centum supra mille, cum Bris io & isterisio tribunis aliisque pluribus ordinum ductoribus; Capta

cum multis hominibus signa novendecim militaria , cum omni bellico apparatu & impedi mentis.,Ferme eodem tempore recepta est a Lusitanis Angola, cum munimento ad Fanum Pauli de Loanda eastellumque in Insula divo Thomae sacra , pridem magna cum invidia a Belgis subita vi,' an fraude occupata. E Classe , cui praeerat mittenim, serro acer, consilio & eonstantia impar, querelae adsiduae &acerbissime audiebantur, omnium se rerum imborare defectu , tam ad victum quam ad rem uticam petinentium , nihil domo siubmitti . nihil a Brasilia Rectoribus administrari, satius esse Turca quam Societati servire. Proinde omnia, sicut in rebus adversis usu venit, plena jurgiorum , domi & in America; Dum Lusitani mira concordia diligentiaque in omnibus rebus

544쪽

utercnrur ; Proinde sic fuit partium suerellas. No.issimae nuntii cladis ingenti in Patria publice privatimque perturbatione auditi sunt, maxime in Zeelandia , cujus tres in Valachria civitates quintam sere totius sortis, quae tum ad xxxv miliones excurrebat; Sors Orientalis Indiae primaeva tantum est sex missionum) participabant ; multorum fortunis ruina Societatis nu-iere involutis aut involvendis. Susceperunt igitur ordines hanc curam serio, qua ratione, res Societatis instaurare possent. Huc pertinuere

decreta quaedam in huius anni Principio facta. Primum, de Literis Repressabis Societati, nomine Reipubl. dandis', ut liceret illis capere naves, quae ex Lusitania in Brasilinam, vel inde retro commearent; quae facultas etiam data est

Orientalibus in suo Tractu, quatenus illi O, dinum jussu sessui mulionem forenorum Occidentalibus mutuo datum ab ipsis recuperare non

possent. Praeterea, Consilium Status iussum est krmare petitionem impensarum, pro tribus missi- hus 2 quingentis militibus , ad tuenda quae supererant, Societati praestandis, sumptu Pro vi clarum. Quibus item serio ac ins anter commendatum est, ut subsidia quae dudum ex pacto deberent, quantocytis solverent.,Cons quenter id actum summa opera, ut quibus in rebus Societas sumptuum facere posset compe dium; etenim malae administrationis insimulati fuerant ejus Procuratores; id institueretur ac in usum actumque redigeretur. Quibus rebus

545쪽

Belgica Brasiliana per an in I '. 339 ordine constitutis, Consortes Societatis admonerentur, ut primam Sortem a se collatam duo denis in centenos forenis augerent, novosque i n-duerent animos & vires compararent. Quod si haec omnia, quemadmodum decreta , in essectum deducta fuissent, melior exitus quam brevi sequutus est , sperari potuisset. Sed ex Provinciis Frisii, expertes utriusque Societatis Indicae , quicquam in hunc usum se collaturos negaverunt atque in his infitiis cum ratione perstiterunt i Nec λ reliquis tam serio quam reis agitaret, opera data est; utcunque Melani pro eo quod sua interesset ardentissimi, sic paratos

profiterentur , si reliquae Nationes cunctarentur , Lusitanos omnes ubicunque reperirentur

invadere L spoliare , quam solam restituendae rei superesse putarent rationem : Secundum quod etiam Hollandia ordines decreverunt, instruendas esse viginti naves bellicas majores & quinque minores militibus resertas, quibus Lu, tant, ad indemnitatem Societatis procurandam

impcterentur. Incontinenti autem sex majores& totidem minores, seorsim ab illis viginti quinque , cum bis mille ct octingentis militibus in Brasiliam mittendae ab omnibus decretae sunt. Queri impetum Portuallia Regis legatus abitum prae si isserens, at interim manens frustra inhibere conatus est, surdis omnium auribus, ob magnitudinem damnorum, ad alias quam satisfactionis aut vindictae cohortationes. Eventum sequentes anali dabunt.

546쪽

s o TOMI III. LIBER IL

Pergamus ad res externas , ξ quibus .ili IrANGLICANIS praevertendum . ob enormit tem actionum quae hoc anno in isto insularitheatro : cum stupore generis humani patrata sunt, exitu non tantum sunesto & sanguineo, cujusmodi actionibus satis adsuefactus est mundus, sed maxime inexpectato atque inaudito; uti Rex a suis civibus, qui Regiam Maiestatem prae caeteris gentibus venerari consueverant, in; us venire coactus, ordine judiciali condemnatus & capitis supplicio manu carnificis publice adsectus & peremptus sit. Rebelliones, bella civilia, expulsiones, denique caedes Regum armis devictorum minime res inusitatae sunt in Hist ria Gentium : Sud ut populus Regem suum non jure belli & victoriar, sed potestatis obten tu civilis atque superioris reum peragat & ordine judiciat condemnatum capite mulctet, adhuc

usu non vcnerat. Fuit hoc specimen sententiae, quam Gratim se non indignam protulit, diu antequam hoc exemplum ederetur ; invalescere duas in Protestantibus existimationes, unde multum ipse praevideret incommodi: unam, ex vaticiniorum interpretationibus; alteram, quod Rectores populorum nihil quam illorum mandataruntque ministri sint, populumque semper iure Reinantibus esse severiorem: Quam Pres terianis ac sidependeo ibus in magni Britanni a sedisse opinionem , praecedente libro demonstravimus; eamque vivo iam exemplo generi humano inculcari posse, cum religionis etiam & pietatis praetex-

547쪽

es, cli

li ο

atii

Res Anglicae avra I y sit vi , laetabantur. Et si praecipuos victricis factionis Duces causam habuisse , majoris potentiae quam salvo Rege potiri potuissent, cupidit tem, manifestum sit; modum tamen e medio Regem tollendi ex Brutina institutione petitum esse, non potest dubitari. Quo pacto Judicium hoc memorabile sit administratum , postulat Historiae integritas ut explicetur. Cum accusatio Regis & animadversio a paucis, qui supe erant, in Partamento, quorum praecipui erant Duces vel tribuni militum , omnes certe illis obnoxii, decreta esset, Regem , qui ab hoc tempore Caroliu simpliciter appellari coepit. ex insula necti in motum vetus castellum in adverso litore transvectum, exinde Vladeseram deduxerunt. Creditum est, in hoc itinere eum cogitasse de fuga: Cum enim meridie quodam pransus vehiculum pensile suum peteret, illud praevertisse viam rcsponsum est ab hominibus eius. Equum igitur suum cum postularet, hunc pedem clavo illisisse dixerunt. Ergo adductus est ab Equite quodam h vicinia velox equus, quem Rex conscendit celeriter agitans: Sed nimis a curate observabatur ab equitibus aeque expeditis, quam ut evadere ponet. Vindeseram delato vetitum est amplius, regio more, genu flexo, ministeria praeberi. Et tamen ipse nequaquam animo fractus majestati suae vultu , sermone.

gestu decore sussiciebat; etiam praedicans, seu persuasus ita, quod spes suas aliquoties, post cladem in ipsa captivitate vidisset resurgentes. sive

548쪽

sve ut animi magnitudinem externa specie es cumdaret , se non diu fore in illis angustiis, vel domi imminere eacem, vel soris auxilia praesto sutura. Sed conjurati certiores instituti sui cum Proceres, qui exiguo numero adhuc erant in Domo Superiore , non laudarent hunc adversius Regem Processum, novo se Decreto ad ea quae parabant praemuniendos putarunt. Quinque positionibus in summa constabat, primo, quod omnis ct summa potestas Reipubl. a populo derivetur atque in eo resideat. Quod jus populi eo stat is Delegatis ejus , congregatis in Domo Communi sive Inferiore, quae pρpulum repraesentet. Quod statuta Domm ejus habeant vim Legis, sine suffragio Regis aut Procerum, qui non habeant a populo chara terem. Quod crimini majestatis si putandum, si quis arma contra Domum illam pG pulum repraesentantem suscipiat. Quod Rex, seu ceptis contra Partamentum armis, reus sit sangui

nu omni hoc bello effusi ct quod hac causi judicio sistendus ct judicandus sit. Hoc praemisso decreto , statuunt, crigendam esse Curiam extraordinariam & Supremam Adsessoribus eorum st uinquaginta cocistituram, quos inter sex e Pr i. ceribus & aliquot e Judicibus Regni recens essctis ; qui tamen cum hoc institutum , etsi δε- monis alioqui consortes, improbarent, numiaro judicum partiumque simul gratia sunt exempti: ut tandem Judicum numerus in quinque stnrigista supra centum substiterit. Praecipui fuere

atriarius, Crom et s. reI onus, ces Generales,

549쪽

nes Anglis mis. 313x plerique Tribuni militum, quibus aecessere Decuriones aliquot Londinenses & Jurisperiti quidam ad actionem in Iudicii speciem pube

nandam , quos inter Phah es Madshavius Legum Μinister Praeses electus est, ore disertus, animo considens homo, qui sc in examinando tractandoque Rege versatus est, ac si ut e s pe ctatoribus quidam Nobilis Anglus Hagae deinde referebat, per omnem vitam nihil quam Regibus judicandis operam dedisset; quanquarii Ze Rex ad hanc indignissimam redactus conditionem , omni destitutus spe consilioque mortali , excellente constantia prudentiaque cum pari facundia conjuncta sit usus: Evidenti asgumento , bonitatem & facilitarem nimiam, qua se aliquando suis obnoxium praebuerat, ingenii vim animique magnitudinem non sustulisse neque minuisse ; Verum in causa fuisse. duntaxat, ut hae virtutes ipsi quandoque minus utiles & essicaces in rebus . agendis evaderent. Partamentum, sic enim vocandum est, etsi ne quarta quidem pars eius superesset, vel potius Inferior Domus, cujus nomen omnia decreta de Judicio Regis solum praeserunt, fine Procerisus, in decreto Commissionis de Curia Judicum, hanc causam prae se tulit; Carolum Stuartum non contentum praerogativis ab Antecetaribus suis contra populi ius & libertatem usurpatu hoc egisse, ut absolutam, arbitrariam ct prannicam potestatem in populos suos acquireret, idquocum aliis modis tum igne ferroque & atroci

550쪽

s in TOMI III, LIBER II bello Civili sategisse. Qua causa dudum illum

ut magna proditionis reum Iudicio sisti potuisse; Verum ordines expectasse, dum captivitatis conditione subacti ad rationem & poenitentiam rediret. Quod . cum in contrarium verti neque turbas & bolla, dum viveret, desitura

viderent, Iudicium diutius non putasse diis

rendum ,.sed exemplo inculcandum, ne quis Summus praefectus aut Magistratas populum Anglicanum in Servitutem redigere ct impunitatem sterare in animum suum induceret. Quare se Curiam Iudicum , qui recensentur , instituisse, uti pariter, aut viginti non pauciores ex illis,

Carolum Stuartum vocent, audiant, interrogent,

super causa praedicta, testes juratos e minent, consequenter, aut si reus respondere nolit, ut adversus contumacem , sententiam pronuntienteamque sine mora & prosopolepsia exequentur. Ita illi, satis indicantes, nctoriae non reddi ramitonem , & quod libet, licere victoribus; Quam haec dicta veritati congrua vel adversa sint, exsuperiori libro colligi potest. Quam etiam illi sextam domus popularis Partem sere exhibentes , populi nomen recte praetulerint, e motu totius Angliae, quae modo ad Regem liberandum impetu consurrexerat, intelligi potest. I sniti libelli, epistolae, protestationes ab orinium ordinum hominibus, non modo a Pressterianis sed etiam ab Indepcndentibus , deho tantes, execrantes, deplorantes id quod agebatur, in lucem prodicro. Sed nec desuere , Con-

SEARCH

MENU NAVIGATION