Joh. Isacij Pontani Discussionum historicarum libri duo. Quibus præcipuè quatenus & quodnam mare liberum vel non liberum clausumque accipiendum dispicitur expenditurque. Accedit, præter alia, Casparis Varrerii Lusitani De Ophyra regione & ad eam navi

발행: 1637년

분량: 502페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

. COMMONITIO Rubrum, qua erat illi subdita; misit tuquam ferνos suos, qui habitabant in infula. FIucus que Valabius. nec est, quod temere quispiam, aut praeter rem, hanc ab eo insulam nominatam eo loci existimet, cum ejus quoque meminerint Geographorum principes Strabo & Ptolemaeus. Et quidem Strabonis , ubi de. Persico sinu agit, haec

sunt: Tyrus' insula in alto mari versus au

Arum jacet, aeuobus millibus Hadiorum a Carmania dictans. In ea Erythrae sepulchrum ostenditur , ingens sane tumulus ct sylvestribus palmis consitus. Hic Erythrin his in locis regnavit, ct mari de se nomen reliquit. Haec Strabo. indicare scilicet volens, alias hoc mare ab ipso Erythra Erythraeum seti Rubrum appellari. Nam ibidem cum sequatur continuo, ut vertit Xylander, in tota maris Rubrisia arbores in profundo' nascuu-tur, habetur in Graeco, καθ' ολ δε τώ της

versiam Erythra sive Erythrai maris se. Stephanus de Urbibus, ita loquitur ΕΩ ct Tyrus insula in mari. Erythraeo seu Rubra πρὸς vii ἐρώhi quam rtemidorus lon vocat. dcce quam Tyrum alij, Artemidorus Tylon dixit. Nec aliter appollat Ptolemaeus qui in exitu sinus Persici ubi is dilatatur, colloca . quod Tabulae e

462쪽

jus Geographicae satis attestantur omnIumque oculis spectandum exhibent. Recte igitur nec temere Valablu S. Quam tanti viri palmariam observationem, praeteritam a Varrerio, cum ejus tamen lententiae juvandae haud leviter faciat, oppido miratus fui,& eo magis,quod idem Varrerius Vat abii de Hispaniola opinionem jam ante posuerit ac confuta- Verit. Nam sane nullus nunc esse ulterior scrupulus potest in verbis S s. literarum, cum dicatur, Hiram Rex misisse naves ac naucleros suos Regi Salomons, non ex Tyro

scilicet Phaeniciae quomodo praepostere existimarunt , & in his, ut patuit, Cajeta . nus, eruditorum haud infimus sed ex Tyro sinus Persici qui & Erythrarum seu Rubrum mare dicitur, eos missos advenisse. Vos vero atque ejusmodi naucleros classiarios': Indicis eorum locorum insulis aepeninsulis tanto propiores, eo quoque habuissse illis in oris exploratiora omnia eo que praecipuo expetitos di Rege Salomone, qui interius colebat, nullum sit dubium. Jam qui sequitur Kecker mannus, jure, quod ad idem quoque argumentum, cen suram meretur. Nam ille cum utramque de Ophyra regione opinionem e quarum

liora Josephi est, statuentis in Indiam O

rienta

463쪽

rientalem versus Aurea Chersonesum cias, sem Salomonis missam . & alteram, quae versus Hispaniolam & Americam per. Herculis fretum d littore Tyriorum navigatum vult, satis evidenter Probi. 9. Partis secundae, proposuerit, se in posteriorem concedere memorat. Rationes ejus

hae sunt, quia classis adornata sit in littore Idumaeo, adhibitis nautis Sidoniis & Tyriis: Nam, ut addit, si in Orientem navigandum suisset, quid in Tyrico potius aut . Sidonio littore, quam ad mare Rubrum classis parata fuit p Ex mari enim mediterraneo, ad quod Tyrus & Sydon sitae fue-Tunt, reeta per fretum Herculeum navigatur , flexis versus sinistram ad Hispaniolam,& inde porro in Americam velis. Responderi jam facile his pos e ex antecedentibus tam Varreri j quam nostris, fatis lique . Nam sane littus illud Idumaeum, in quo adornata classis fuit, ad mare ς V. 37. Rubrum fuisse, diserte habent verba Paralipom : ubi dicitur abiisse Salomo-

nem in Asion Gaber & Ailath ad oram maris Rubri, quae est in terra Edom. Et adde, quod ex vatablo jam meminimus, naves nauclerosque Regis Hiram sive Tyri ex insula Persici sinusTyro etiam dicta. non vero Tyro Sydoniae, Salomoni fuisse

464쪽

AD LECTOREM. 39s submissas. quamvis & fieri potuerit,quod

Varrerius Caietano opponit, ut Tyri Rex materiam dolatam , ex qua naves fieri solent, camelis & aliis jumentis , superato Isthmo inter illa duo maria interjecto, Α-sion. Geber deportari curarit, quomodo olim a Sullanis AEgy pti, & nunc a Turcis. fieri suevit, quandocunque classes , quas illic habent, reficere, seu aedificare novas usus effagitet. Quam Varrerij, seu alteram Vatabli cui sequi sententiam sive responsionem lubet, per me licet. Et praeter haec, alia item a Keckermaniano adferuntur Systematis Geographici lib. a. quibus nodum, quem vocamus,or bem veteribus olim cognitum vult ostendere, dicendo, Platonem in Timaeo Scriatii ita Atlantidis meminisse , ut pene describat hunc orbem : Et Aristotelem in libro de Mirabilibus Mundi memorare , senatum Carthaginensem publico edicto cavisse ne cives , belli Romani taedio, amplius in Atlantidem navigarent, quassin alium orbem: & Ρlinium referre, Hannonem Poenum novas terrae partes repe

risse; & denique Senecam in Medea sub

finem cecinisse . Semia

p. ἐ

465쪽

C o M M U N I T IN Veniet annis Seculaseris, quibus oceam sVincula rerum laxet, ct ingens Pateat tellus D pirisque no vos Detegat orbes,nec sit terris

Vltima Thyle. Si ergo veteres , ita porro addit, nihil sci-

verint de novo orbe , quomodo Senecatam expresse potuit de eo vaticinari Respondendum, ut a fine incipiam , Senecam non de certo aliquo orbe ia ovo sed

de orbibus, id est, Terris & insulis novis, poetice aliquid injecisse . deque iis, ut futuris, non tum cognitis, vaticinatum: dc locum hic ea non habere, ubi demonstrandum erat, non quid esset futurum , aut fieri aliquando posset, sed quid esset : Atlantidem vero Platonis & Aristotelis, sive Atlantides insulas , haud alias esse, quam quae inOceano Atlantico sunt positae insulae Fortunatae, Plurarcho etiam iii Sartorio nominatae; & Plinio, qui Hesperides appellat. Nec aliud, quod Hannonem spectat, respondendum ; nihil eas terrae partes ad novum, qui hodie est notus, orbem pertinere , nec ullam ibi Ophyram reperiri cum Orbis novus, sit aurum Perinuanum excipias, nihil earum rerum ha

beata

466쪽

AD LEcTOREM orbeat, quae ex Ophyra Salomoni apportabantur: cujusmodi erant gemmae pretiosissimae, ebur, pavones, simiae lignaque rarissima , ex quibus cithar e aliaque musica organa fabricabantur. Quod i Varreris superius quoque inter cetera memora tutu : Ubi Opinioni secundae de Hispaniola respondet. i

Quod habet porro pag. a19 Varrerius Jectani filiunt, qui Ophir est dictus, habitationem suana,ut memorat Moses cap. IT.

Genes. versus Sephar, montem Orientis, sortitum; Et eum montem cum in India,&circa Indum collocet Hieronymus, quid esse certius potest, quam Ophyrae regio- Iu Loesnem haud alibi quam apud Indiae orien- br/icis. talis populos quaerendam p Et vero Juvet haud leviter ista , quod OphraduS, circa Indum quoque fluvius, si1 Ortolio fides, Plinio memoretur. . Ophradus inquam . vestigium regionis Ophyrae haud obscure referens,Lib. 6. c. I τ . quamvis apud Plinium, ubi Asiam descabit non tam Ophradi quam ophari, Lagonum influentis,

vocabulum occurrit. Cujus tamen ut in i sta disputatione haud omitteretur mentio. monuit me amicus vetus cum ei nuper adessem deque hisce sermones caedercmus Harissimus ac re verendus virTheologi ae D.

467쪽

COMMONITIO

Constantinus L,Empereur,qui praeter Exquisitissimam sacrarum literarum, qua CX cellit, cognitionem , linguam hoc tempore sanctam Lugduni Batavorum profitetur utpote in Orientalibus vel maxime rebus illisque linguis regnum nunc tenens. Sunt vero & alii praeterea . estque, ut

idetur, coryphaeus in his, Bened. Arias Montanus, qui, ut Hispalensis , Hispaniae suae favens Ophyrae quoque regionem a Pud Peruenses in Orbe novo vestigandam vulti Idque, quod Ophir, ut conjectant, videatur esse 1 Radice Parabis Fara, vero Peru non obscure deducatur. Quae lane conjectasio ejusmodi est, quam ego, ut ΙΙ-le loquitur,nebulae cyatho non emerim. Et est quoque conjectura altera, de qua, ut I& priori ista, submonuit me clyissimus collega & amicus noster Doctor Diestius, Et vero haec,priori, ut putant , lolidior, eX alia voce, huic cognata, petitur. Aurum

quippe quod Ophir appellatur inhaVIgatione Salomonis & Josephati, illud a Paralip.4 6, r. vocatur inurum Paro 'm, ut habent editiones Biblicae clarissimorum virorum Francisci utriusque Valabii &Iunii. nam textus vulgatus aurum probausimum nominat. Hic autem

in numero Duali, pro per im,

468쪽

AD LEcTOREM. o singulari. Quo loci accurate ac provide

additum orae marginali a Junio, Parν imChavitae regionem esse, ubi praestantissimum aurum fuisse testatur Moses Genes. 2. Ir, & unde memorante primo Reg. 6,ao, Rex quoq; David ex devictis principibus illi regioni finitimis aurum est consecutus.&cujus denique Plinius meminerit sub eorrupto nomineBabylaces memorante doctissimo eo Ian Francisco iunio iis Notis marginalibus ad Genes, Io, . Cum αγ igitur tantis testibus Para valca haec regio intra Asiae terminos habeatur, & illis authoribus,qui alium, praeter hunc nostrum, Orbem novere nullum, nominetur , quid ea quaeso ad Orbem illum novum, quem Peruanum appellamus pQuin,quod exTalmudicis in Lexico suo adducit clarissimus Boxdorfius , omnino observatione hic dignum , nullum scilicisa. Paralip. 3, 6. voce Parvatim regionem, sed aurum indicari, quod colore suo sanguinem referat juvencorum: Talmudicos enim auri genera septem numerare in Ioma; quorum septimum sit aurum Parvai-νm a. Paralip. 3. 6, sic dicium, quod simile nimirum sit sanguini juvencorum .' Par enim vocabulo iuvencum Hebraeis no-

rari , quod nec dissonet multum ut obiter C e a hoc

469쪽

4o COMMONITIO hoe interliciam nostrate dictione vardem notante, Ipsa verbλ Buxtorpfij ista

sunt: Glmudici septem auri fenera numerant in Ioma FOl. 44. 2. generale est. a. 2 2 Inr aurum bonum, Genes α. tet. quod distinctum ab auro vulgari. 3.

Inr aurum Ophir, de quo in 'sN. 4.

2. Par. 3. 6. sic dictum quod simile sit tin D snsanguini juvencoru.Hqc ille. Quibus

ex verbis accuratissimi Buxtorfit liquere hoc etiam potest, aliud esse aurum Ophyranum & aliud vicissim hoc Ρarvaicum. Haec mihi prae ceteris palmaria observatio, suggerente praesertim eam , quem dixi , praestantissimo Buxtorfio. Sed ne, quod huc spectet,omissum nobis quidquam videatur, subiiciemus oportune, quid post Varretium observarit geographus nostri seculi celeberrimus Abrahamus Ortelius. Ejus in Lexico, quod edidit Geographicum, haec verba sunt :Oph a regio aurifera, in sacris litteris unde Salomoni aliisque Hebraeorum Regibus, ternis annis suti 3. Reg. v. g. a. Paralip. c. s. habetur) magna vis auri advehebatur. Sed ubi terrarnm hac regio Fussit, ct an alio etiam

470쪽

AD LECTORE'M. 4os nomine cognita esset hacteniti ignoratum fuit. eiami, legunt lxx interpretes. iosephus eam in India ponit: ct TERRAM A V RS A G χρυσυ γην suo tempore voca

tam addit. Eupolemus auctor apud Eusebiuml b. 9. cap. . P perat. Evangelica V R-P H E N ὀυνφη appellat, ct dicit insulamo M aris Rubri se , naresque cogi solere e Melanis, e grabra urbe s Hesion Geber hane vocatsacra scriptura: etsi Epiphanius Allon in sacris literis prodat Hinc iamrim Niger eam 4 f V R E A M CHERSON ESU M Ptolemai interpretatus est, non parum enim ad terram auream alludit; ct Rubri . Maris nomen huc usque pertingere , exelasicis authoribus doceri pote I F. Sed hane Chersonesum , aura divitem olim fuisse, nemo veterum, quod sciis, author eis; neque nunc etiam esse, ex recentioribus palam ese. Edidit tamen Castar Varrarius Lusitanus nuper peculiare opusculum, de Ophyra Regione ι in quo conisanter asseperare multisq; argumentis per μadere conatur, sacra Scriptura Ophy-xam esse auream Chersonesum: aut potius omnem eam oram qu a Tegusiis, ta alaca ct Somatra continetur In Bibliis Vat abii a Rob. Stephano excusis, pro Hispansola, Novi Orbis infula labetur. Poeta autem Peru videtur et cui suffragatur doctissimus Soropius in

SEARCH

MENU NAVIGATION