장음표시 사용
61쪽
dis , nihil sibi reliqui ad summam dii gentiam humana industria fecit; editus de ijs libellus est Chinarum titulo, ubi mirabilis gentis solertia, ritusque ab Hangaris diuersi des
cribuntur. Narratur istic , Chinis populos esse finitimos , qui etiamnum vocentur Megoti , Ingens inquit, ct ipsi ammorumque gloria imclytum regnum possident, quorum Ag polis eis Samarcanda : Hi a nullis nationibus inseruitutem redasti dicuniatur. Haec de China Author. Qyae si vera sunt non est dubium , quin hi Megori Pliniani sine Megari,i sorumque Hungarorum Maiores: Nam Hungarico vocabulo hodie se vocant Magiarios. Porro Samar-canda Ptolomaeo Sarma ganes Atiae regionis in Asia Vrbs est.Vrbs Sogdianae regionis Arriano & Curtio Eam Asiae partem Tamerianes δίnunc Tartarorum multiplex Natio occupat. Hic & illud addere libuit, quod Samoetcius in Misor.met. ad set te Pioximis annis ad Amura- them
62쪽
vetere illa Magarum Patria Leg tum Constantinopblim venisse, a. fide dignis , & quorum authoritas in conspicuo est accepi. Is gratiam atque amicitiam publice priuatimque regi ac regno petiturus , tam honorifice a Turcarum Tyranno acceptus fuisse traditur , ac si perpetua deuinctus consuetudine, non ut ad familiaritatem imperatoris se applicaturus , sed ab hoc inuitatus Rex illorum esse videretur. Is ubi Europaeum Vngarum,ibi esse cognouisset aderat autem a Caesare. Rudolpho ad Turcam missus magnae quidam vir prudentiae & Virtutis) ad se inuitatum comiter Patrio sermone, quem ut orator Caesareus intelligeret allocutus est , ac vitio citroque habito colloquio, Audio, inquit ille, vos alienigenarum quorundam contubernio pro
miscue permisceri. Cum Orator Caesareus annuisset, ita quandoque
usu solitum venite. Tum ille,Haec,
63쪽
inquit, est ratio, quod Martia jil
indoles, qua quondam toti Europae& Asiae terrori fuistis,se sim in vobis exoleverit, exturnoque hosti praedae facti estis. Nos vero aborigines vestri,ut arbitror, ita generis nostri prosapiam tuemur,ut exterorum affinitatem ad nos corriuari, ex vetere gentis instituto c pitale censeamus.Vnde fit ut asperis barbarisque septa gentibus, vetus illa& intaminata natio, suismet ipsorum viribus quantumuis insestos hostes sustinere ab omni aeuo valeat. Dicebat praeterea, se minime Legatum de pace aut foedere conciliando esse ad Imperatorem Turcarum missum, quippe cuius arma neutiqua ad eas oras adhuc penetrassent, omniaque illa eslent a periculo & discrimine v cua: Sed ut, quae justae causae necessitudinis es-1ent,notitia & familiaritate i in ea dem amicitiam , ille Magaru Rex, se cum hoc Imperatore aggregaturus esset. In gratiam curiosortim adducam
64쪽
adducam locum Amm.I. 3 I.Ybi elegatissime antiquos Hunnos depinxit. Hunnorum autem gens, monumentis veteribus leuiter nota,
vltra paludes Moeoticas glacialem
dum feritatis excedit,Vbi quoniam ab ipsis nascendi primitiis infanetum ferro sulcantur altius genae, ut pilorum vigor tempestiuus emergens, corrugatis cicatricibus hebetetur ; senescunt imberbes absque vlla venustate , spadonibus similes. Compactis omnes firmisque membris & opimis ceruicibus prodigiose deformes & pandLut bipedes existimes bestias, vel quales in marginandis pontibus e giati stipites dolantur incompse in hominum figuras : sic & in sua vita visi sint alperi , ut neque igni neque saporatis indigeant cibis, sed radicibus herbarum agrestium & semicruda cuiusvis pecoris carne ves cantur , quam inter semora sua &equorum terga subsertam fotu calefaciunt
65쪽
lefaciunt breui. AEdificiis nullis unquam techi, sed haec velut ab usu communi discreta sepulchra declia
nant : nec enim apud eos vel arundine fastigiatum reperire tugurium potest. Sed vagi montes peragra tes & sylvas, pruinas , famem , sitimque perferre ab incunabulis a Dsuescunt. Peregre tecta,nisi maxima adigente necessitate non subeunt : Nec enim apud eos securos existimant esse sub tectis Indume tis operiuntur lineis, Vel ex pellibus sylvestrium murum consarcinatis. Nec alia illis domestica v
stis est, alia forensis ; sed semel o
soleti coloris tunica collo inserta
non ante deponitur , aut mutatur,
quam diuturna carie in pannulos defluxit defrustata. Galeris incuruis capita tegunt, hyrsuta crura coriis munientes haedinis. Eorumque calcei formulis nullis aptati, vetant incedere gressabus. liberis ;qua causa ad pedestreS parum accommodati sunt pugnas. Verum emis
66쪽
quis prope affxi, duris quidem, sed deformibus & muliebriters propter collectos pedes) iisdem
insidentes funguntur muneribus consuetis. Inter ipsos quiuis in hac Natione pernox & perdius emit e vendit, cibumque sumit & potum,& inclinantes ceruici angustae iumenti, in altum soporem ad usque sommorum etanditur varietatem. Et deliberatione super rebus proposita seriis , hoc habitu omnes incommune consultant. Aguntur autem nulla seuelitate regali, sed tumultuario primatum duini conten-ri, perrumpunt quicquid inciderit. Et pugnant nonnunquam lacestiti, sed ineuntes proelium cuneatim, variis vocibus sonantibus toruum. Utque ad pernicitatem sunt leves,
ita subito de industria dispersi lugescunt, imposita acie, cum caede vasta discurrunt, nec inuadentes vallum , nec castra inimica pilantes prae nimia parte decernuntur. Eoque omnium acerrimos facile
67쪽
dixeris bellatores , quod procul missilibus telis , acutis ossibus prospiculoru acumine arte mira coagmentatis , sed distinctis , cominus ferro, sine respectu confligunt, hostesque, dum mucronum noxias obseruant, contortis laciniis illigant, yt laqueatis resistentium me-bris equitandi vel gradiendi adimant facultatem. Nemo apud eos arat,nec stivam aliquando conti
gir. Omnes enim sine sedibus fixis, absque lari vel lege aut ritu stabili dispalantur, semper fugientium similes, cum carpentis in quibus habitant. Vbi conjuges ex villis vestimenta contexunt, & coeunt cum
maritis & pariunt,& ad usque pubertatem nutriunt pueros. Nullus. que apud eos interrogatus,respondere,vnde oritur, potest, alibi comceptus, natusque procul & longius educatus. Per inducias infidi, inconstantes, ad Omnem auram incedentes, spei nouae per quam mobiles , totum furori incitatissimo tribuente S.
68쪽
buentes.Inconsultorum animalium ritu, quid honestum inhonestumve sit penitus ignorantes. Flexiloqui& obscuri. Nullius religionis vel superstitionis reuerentia aliquando districti. Auri cupidine immenso flagrantes. Adeo permutabiles &irasci faciles , ut eodem aliquoties die a sociis nullo irritante saepe desciscantritidemque propitientur, nemine leniente. Hoc expeditum indomitumque hominum genus, externa cupiditate praedandi auiditate flagrans immani, per rapinas sinitimorum grassatum , & caedes, ad usque Achaiam pcruciau.J Vid. etiam Iustin. l. a. Adeo verum , Ut est apud Ageli. l. i 3 .c. a. itidem esse in hominum ingeniis , quod est inmmis,quae dura dc acerba nascuntur , post fiunt mitia & iucunda ;Sed quae gignuntur statim vieta &mollia, atque in principuo sunt
Vita ida , non matura mox fiunt sed Putria. Hac aetate nostros Hung ros videmus auitae feritatis iam nescios,
69쪽
nescios, multumque ciuiles. Laon. Chal. l. r. ait , cuanam Ungara morigo sit dicere nra possum. Fraterea quum sibi dederint istud nomen, laque appellentur ab Italis, non decorum fore ratis sum se aliud js imposuero nomen. De Etymologia vocabuli Hugarici Magyar,vid. P. Diac. in Ana re. c. s. Alij Ungaros nomen inde sortitos serunt vel quod aduentus sui primcipio ita dicti, Blond. Dec. 2I. a. vel quod Angariam nominata post
Hunnorum internecionem a C rolo M. & Ludovico eius fratre ipsis illa am. Quod autem Zonara Turcos & Hungaros pro una na tione in sua Historia usurpat , non satis capio. In Const. L. l. Turri, ait quos Metros nominamu/ θ alia, Romanin prouincias inchoare soliti, ad tempm quieri fuerunt, Idem in Niceph. Phoc. Turcis autem, Ungris scialicet, Thraciam vanantibus, Nosphorus Phoca Bulgaria Principi scrip sit, ne illos Urum transire pateretur, ct Romanaου rouincias infestare.Idem
70쪽
is Const. Monomach. Sunt antem Tum
ci gens Humisca populosissima ct libera Caucasarum monti septentrionale latus accolens. Tantum de Originibus Hungarorum.
De Siculis , Scythis Transflua-
Ingularem & ab Hungaris diuersam Nationem multi authois res finxerunt , quam Hungarice vocamus Me hely, Dacice Zecheli; Eodem errore irrepsit vocabulum Siculus ; sed frustra : Sunt enim eiusdem Originis cum coeteris Ungaris. Quoties mihi ab Hispanis dictum memini ; Quid , malum, Transsylvanis cum Sicilia Z Nam Siculi apud bonos Authores incolet sunt Regni Siciliae, qui hodie Hispaniis subsunt Quod autem in Da-
