장음표시 사용
61쪽
Sidereos scandens, patrioque adscriptus olympo Regnum ipse suum claris virtutibus auctum AEterno, ac stabili mutavit corpore liber. Quis non tunc lacrymis, & quum referebat ab undis
Tristis & ipse diem, & quum decedebat Olympo AEquora sol repetens, indulsit 8 Quaeve dolendi Iustior hac caussa fuit unquam Z Vidimus ipsum
Eridanum, Nymphasque omnes, collesque propinquos Cum populo, & Patribus flentes, & questibus auras Implentes late ; nec qui detergere solus Communem luctum , & dulci dispellere vultu Squalentes tenebras poterat, dignissima tanto Progenies Patre, atque aevi nova gloria, VICTOR Prodibat tectis, ubi tristior omnibus unus Conjuge cum clara, Natisque, & Fratre dolorem Explebat lacrymis summum lapsumque sub ossa. o noctem infaustam i moestae date serta cupressus, taliaque, & violas cuncti iuvenesque, senesque Quicumque, ad tumulum extinctum lugebitis olim Tam celebrem factis, tam dignum laude Parentem. At Nato interea, qui non pietate secundus Ingentem famam & reliquis virtutibus aequat, Viribus ingenii qui maximus omnia praestat Iam nunc, quae populum & facere, & servare beatum
Evaleant: quo jampridem se, debito amore
62쪽
Nobiscum certans, tellus late Itala cuncta Usque adeo jactat, quibus est dignissimus, annos orate aιlidui: nam sic orabitis una Et decus aeternum Regno, & felicia vobis, Et qui nascentur posthac data tempora vitae.
Sed jam quis primus revocat namque ultima coepti Nos pars Libri usum claris, ubi carpitur ipse,
Felicesque amicit truncos, invexerit oris; Utque deinde alibi celebre inclarescere nomen Coeperit, & merito, precibusque opibusque parari Hic tandem expediam, primaque ab origine pandam. At primum mireme magis, subito isse per omnes Late urbes famam novo ab orbe, & ab aequore quondam Navibus intacto ; an potius potuisse latere Tempore tam longo, quae nunc Vulgata canuntur, Et queis nil melius fert tellus, inclyta dona Nempe suas gaudet sollers natura, potensque Promere opes, quum fata sinunt, nimiumque per aevum Clausa premi moeret vitae adjumenta parata. Sic tenetis genitrix , ubi turgent ubera lacte Immulgere eupit labris, natumque requirit, Suspiratque absens, avidisque amplectitur ulnis, Dum fovet in gremio, vitaeque alimenta ministrat.
Illa feras docuit, quae plantis insita, & herbis
63쪽
o CORTEM PEnυ PI A Nus Sit vis. Ilia canes sibi noto gramine passim Vincere, quae tribuit lunae nitidia vulgus,
Er relevare alvum docuit: didicere venenum Ipsius admonitu ruta superare potenti Mustelae, ac saevos anguis contemnere morsus,
Edidicitque herba, grajo quae nomine ab ipsa 'rDicta fuit pullis in nido reddere vitum Ipsa suis, he hetesque oculos detergere hirundo. Dictus & ipse leo Peruae sub montibus altis '
'ς ςς Dentibus arrepti, vastos quum febris in artus Saeviret, dii vires tentasse latentes Corticis , & primus , natura agitante, levamen .
Saevi sic morbi natisque, sibique parasse.
Hinc homines ipsi rerum quoque quaerere caussas Edom, atque usus medicam tandem extudit artem.
47 Chelidonia, latine hirundinaria, sic appellata ab hirundine. quae a Graecis dicitur. Eam florere alunt adventu hirundinum , di scessu marcessere, hacque huiusmodi volucres uti ad medendum pullorum oculis in nido. V. Plinium lib. 8 Nat. hist. cap. 27.48 Selan une ancienne tradition , doni je ne garamis pas la verit Ies Americtim durent Ia decouverte de ce reinede aux lions, que queI-ques Naturalistes prEtendent Etre sujeis a une espece de sevre interis mittente. On .dit que les gens du pays ayant remarque, que ses aut maux mangeolent l' eeorce du Quinquina en userent dans Ies fissures neces asses commune dans ceue contree, & reconnurent sa vertu lais lutatre. De la contamine. Hist. de I'Academie Royale des Sciences , an.
64쪽
47 . CARMEN.Sed me fatorum strutari arcana, modumque Musa vetat, satque esse docet mihi nota referre. Ergo, aliis missis, moniti quae coepta sequamur. Tempus erat, victis quum jam fervoribus aestas i Cedit. & ostentat sua mitia poma per agroI
Autumnus pater . aC rubrum trahit uVa colorem: minibus inna.
Utque alibi heu quotiest ubi crassiis ducitur aer ,
Et nebulae passim surgunt humentibus arvis; Sic Peruae ignotis tam longo tempore in oris ' Stagnantesque undas circum, Vicinaque tecta, Perque imas valles errabat funera secum, Et maciem adducens, aestusque, & frigora dira Pestis acerba hominum febris. Correpta gemebat Plurima turba simul passim juvenumque senumque. Quos inter nemorum cultrix pulcherrima forma Deliciaeque, & amor juvenis . cui nupta puella Nuper erat, loXae non longe a moenibus altis Nomine eam Phillin, Proclum dixere maritum Paupere sub tecto languebat. Pallor in ore Plurimus, atque oculos circum paullo ante nitentes
Lutida livedo insedit: jam dentibus ipsis,
49 Eratque morbus ejus tertiana febris; quae sebris in ea regionet in Peruvia ne dum inquilina est, sed immitis, & periculi plena. Ex Eado lib. 1 cap. 24
65쪽
48 CORTEX PER UVIAN Us Queis nil candidius, labiisque arentibus atra
Coeperat illuvies spargi ; & vix pectore ab imo
Tollebat voces: nec si contraxerat artus
Cuncta per ossa fluens frigus penetrabile; nec si Mutua vis aestus torquebat, tristibus implens Questibus angustum tectum, & singultibus auras Quemquam alium poscebat opem noctuve diuue, Quam sibi dilectum, compellans nomine Proclum. Tandem hic & fletu miserae commotus acerbo, Atque dolore amens, quum jam tollebat ab undis Aequoreis vultum Aurora, & nitida astra fugabat, Proripit e tecto se se; certusque vel ullam Qualemcumque domum uxori deferre salutis Spem tandem , aut ultro jam invisam abrumpere vitam Vicinam ingreditur, monti quae subjacet alto, Arboribusque nigrat densis Circum undique, silvam. Fons figat hanc antri manans de faucibus imis Limpidus ac multus; nymphasque ibi, numina nota
Relligione patrum, fama est habitare, suamque Haud procul hinc sedem posuisse, ubi pervia nulli
Mortali est silva, & magis horret frondihus atris. Iamque gravi moerore sui vix compos ad antrum Constiterat Proclus; lacrymis quum denique obortis Crudelesque Deos coepit, crudeliaque astra Dicere, M uxoris sortem lugere suamque.
66쪽
C A R M E MNam cur, ajebat, Soli ', qui lumine Iustrat omnia vitali, & terras qui numine torquet; Cur Lunae, atque aliis, quorum ViX nomina nota, . Munera deserimus, turisque adolemus honores ZEα quae cura ipsis, fatis dum urgemur iniquis, Est nostri, utque illos horrenda pericula tangunt. Vana tulit ventus mea plurima vota, Precesque ;Et gemit interea vita mihi carior ipsa Usque magis Ianguens mea Phillis; vixque diurnae Spes remanet vitae primo sub flore juventae. At vos o saltem, quaecumque habitatis opacum
Hunc lucum, Nymphae nam certe habitatis, &istos Audistis questus nostri miserescite , quaeso,
Atque trucis faciles revocate a limine mortis Aegrotamque simul, certumque extrema sequendi Fata suae uxoris testor vos astra maritum. . Audiit haec, Dryades inter quae carior omnes Phoebo erat, atque artes multas, usumque medendi
Edocta, Ammerie, sontem quae sorte petebat,
67쪽
εo CORTEX PERu VI A Nos Ut mos mane novo: precibusque, atque ubere fletu Commota his Proclum adgreditur placidissima dictis νParce metu, & lacrymis, juvenis dilecte, bonoque
Sis animo; tua namque uxor cito libera morbo,
Si quid ego possum, longum tecum exiget aeVum. Dein sic, auditis, quas febris anhela sub ossa
Succedens aegrae trepidique algoris, & aestus Attulerat, vicibus, reputans secum omnia mente, Prosequitur e morbi haud procul hinc non nota medela, Certa tamen, nec ego fallor, jam tempore longo Ultro offert se se spectantibus. I; pete apricum , Quem cernis montem; quaeque illic plurima frondet Arbos in medio, summoque cacumine subter, Illius e trunco nigrantem deripe Librum, Huncque domum allatum tere saxo; moxque repente Immissus cyatho claro de flumine sumtam Tingat aquam affusam, medicataque lympha potenti Vi, mihi sat nota, languentis proluat ora
Conjugis, & subitum hinc spera, Certumque levamen. omnis enim languor, mihi crede, & corpore pallor Paullatim abscedet, viresque in pristina tandem,
68쪽
Depulso morbo, & fronti sua forma redibunt. Sed cave, ne fallat silva te copia in illa. Arboris haec species: haud ingens truncus ; at altus: Rami non multi, summoque a stipite cuncti Non late extendunt se se, sed ad aethera tendunt rPrunum autem referunt foliorum forma, colorque. Certius at signum Libri est, quem protinus ori Admoveas jubeo, vim praesensurus, amaror. Hinc leo, cui soli nota est ligno insita virtus, Saepe petit, vastos quum febris concutit artus, Solamen saevo, qui permeat ossa, furensque Mitigat indomitas viresque, irasque, dolori. Vade age; quumque metum tibi mira potentia Libri Depulerit cunctum, jam sospite conjuge, quumque Non frustra his nostris quaesitum in sedibus esse Auxilium cernes, Soli, qui numine torquet Cuncta suo, & terris dat fruges edere, & herbas Tam varias, homini, brutisque alimenta ministrans; Quemque incusabas modo tu dicta impia fundens, Tum grates persolve memor Lunamque sororem,
Atque meum numen caesa venerare bidente. ' ι
Dixerat Ammerie ; silvamque recessit in altam At Proclus magno vicini ad culmina montis Contendit studio; truncosque, & cetera signa Vestigans oculis, superato denique clivo ,
69쪽
31 CORTEX PER UvIAN Us Adgreditur ferro primam, quae stipite celso Visa sibi, atque ipsis foliis spectabilis arbos. Non adeo cupide salices, cytisumve capellaCarpit, ubi ad pastum e septis duce prodiit hirco, Dentibus ut Proclus dereptum stipite Librum
Arripuit tentans, & certa indicia quaerens. . Quem simul ac labiis admotum sensit amarum Protinus ingeminans ferro ictus, sorteque laetus Ipse sua spoliis nudavit stans pede in uno Arboris extremam, terrae quae PrOAima, partem ἔDelapsusque citus sua per vestigia monte Fasce domum repetit gaudens, aegramque revisit Uxorem solitis implentem questibus auras. Quam simul adspexit nunc, o mea Philli, levamen Sperat nunc vires tibi reddi, Orisque decorem, Quem flesti amissum. Morbi tibi certa parata
Est medicina tui; nec Sol, nisi Numina fallunt, Ante diem revehet, quam tu sis sospes, & omnis
Artubus excedat, totoque e Corpore languor.
Dein promissa refert Nymphae, & dulcissima verba;
Contusumque Librum interea patera eXcipit, unda Protinus affusa, & medieamen denique conjuX, Multa prius renuens, stimulata hortatibus haurit.
Singula quid referam i Vix & praecordia circum Serpserat effundens se se, & per viscera amarus
70쪽
Τres horas liquor ; & subito repressa remisit Vis morbi primum, penitusque deinde subacta Cessit, & infirmo fugit de corpore languor.
.obstupuere ambo mira dulcedine mentem
Capti, ultroque uxor sibi rursus, sol ubi lucem, Sideribus caelo pulsis, tenebrisque fugatis,
Attulit exoriens medicatum Cortice miro
Afferri cyathum jussit, totumque' libenter, Impigraque exhaurit lignum mirabile laudans. Diditur hinc rumor; namque ordine Proclus amicis Cuncta refert: Nymphae quae forma ; quis ore sederet Divino decor; unde sibi sua fata querenti, Quemve secus fontem adstiterit: quibus inde salutem Iusserit uxoris, vultu placidissima, verbis Sperare, & praesens petere alto ex monte levamen. Tum Librum ostentans nunc hix. nunc protinus illis Arboris & speciem, qua sectus, & omnia nota Exequitur signa, & visendi accendit amorem. Corticis ex illo, totum quae jure per orbem Nunc canitur, setam Vicina per oppida late Utilitas nota, & miranda potentia coepit. Sed famam externis, ut mos, diffundier oris Fata diu, & cunctis vetuere vada invia nautis. Nec postquam durum felix audacia tandem Vicit iter, patuitque novum nova semita ad orbem