Sacrosanctum Concilium Tridentinum cum citationibus ex utroque Testamento, juris Pontificii Constitutionibus, aliisque S. Rom. Eccl. Conciliis, ultima hac editione quam absolutissimum cui accedunt ad calcem 26. juris antiqui Constitutiones, quae nomi

발행: 1758년

분량: 390페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

In Cone. Lued. Ut de infra Cle. quia contingit,

Vide

Const. Clem

preces subreptionis, vel obreptionis vitio non subja- 1

cere.

Caput VI. De commutandis ultimis voluntatibus . IN commutationibus ultimarum voluntatum , quae

non nisi ex justa , & necessaria causa fieri debent , Episcopi , ranquam delegati Sedis Apostoli

cae , summari e , & extrajudicialiter cognoscant , nihil in precibus, tacita veritate, vel suggesta falsitate, fuisse narratum , priusquam commutationes Praedictae executioni demandentur, Caput VII. Innovatur eap. Romana de appellati nibus in s.

ΙEgati , & Nuntii Apostolici , Patriarchae , Pri

mates , & Metropolitani in appellationibus ad eos interpositis , in quibusvis causis , tam in admittendis appellationibus , quam in concedendis inhibitionibus , post appellationem servare teneantur formam , & tenorem sacrarum Constitutionum , & praesertim Innoc. IV. quae incipit , Romana et quacumque consuetudine , etiam immemorabili , aut stylo , vel privilegio in contrarium non obstantibus ; aliter inhibitiones . & procellas , & inde secuta quaecum que , sint ipso jure nulla. Caput VIII. Di Opi pias omnium dispositiones executioni mandentis Visitent loca pia quaecumque , non tamen qua sub Regum immediata protectιone sunt. EPiscopi, etiam tanquam Sedis ApostoIieae delegati, in casibus a jure concellis , omnium piarum dispossitionum tam in ultima voluntate , quam inter vivos , sint executores : & habeant ius visitandi hospitalia , Collegia quaecumque , ac confraternitates laicorum , etiam quas icholas , sive quocumque alio nomine vocant f non tamen quae sub Regum immediata protectione sunt , sine eorum licentia : eleemosynas Μoatis Pietatis, sive charitatis ,& pia loca omnia , quomodocumque nuncupentur setiamsi praedictorum locorum cura ad lalcos Pertineas , atque eadem pia loca exemptionis privilegio sui munita ; ac omnia , quae ad Dei cultum

aut Diuiti so by Goos s

162쪽

aut animarum salutem seu pauperes sustentandos mitituta sunt , ipsi ex officio suo, iuxta iacrorum Cano- Cap. nnanum statuta , cog ioscant , & exequantur.: Eon ob - a II. stantibus quacumque conluetudine , etiam immemO- ωca. tua. rabili , privilegio, aut statuto . Castut IX. Administratares quorumcumque piorum locorum rat1onem redda ut oratuario, nisi aIiter infundatione cautum sit.

AD ministratores tam ecclesia ilici , quam laici fa- Sut . .

bricae cujusvis Eccletiae , etiam Cathedralist , Ciem. i. Hospitalis , Confraternitatis , Eleemosynae , Montis Pietatis & quorumcumque piorum focorum , singulis p annis teneantur reddere rationem adminili rationis ordinario , consuetudinibus , & privilegiis qui- infra. iem, bustamque in contrarium sublatis ς nisi secus fortem' 's' in institutione , & ordinatione talis Ecclesiae , seu fabricae expresse cautum est et . Quod si ex consuetudine , aut privilegi O , aut ex Constitutione aliqua loci, aliis ad id deputatis ratio reddenda esset, tunc cum iis adhibeatur etiam ordinarius, & aliter factae liberationes dictis administratoribus minime suffragen

tur.

Cap. X. Notarii Episcoporum examini oe iudicio subjaceant ac Um ex Notariorum imperitia plurima damna , ω & multarum occasio litium oriatur . possit Episcopus quoscumque Notarios . etiamsi . Apostolica , Imperiali , aut Regia auctoritate creati fuerint , etiam tanquam delegatus Sedis Apostolicae , examinatione adhibita , eorum sufficientiam scrutari, illisque non idoneis repertis , aut quandocumque in officio delinquentibus , officii ejus in negotiis , litibus , &causis Ecclesiasticis , ac spiritua Iibus exercendi usum Perpetuo , aut ad tempus prohibere ; neque eorum appellatio interdictionem ordinarii suspendat.

Poeni Ratuuntur in eos, qui audent bona Ecclesia, aut c'.

piorum locorum usurpare. e s. Tribo

SI quem clericorum , vel laicorum . quacumis ri ''que is dignitate, etiam Imperiali, aut Regali prae-

163쪽

Isque definiendos reservaverit; nunc eorum, pro quibus petitur , saluti optime consultum volens , decreis vit, integrum negotium ad Sanfitissimum Dominum nostrum ei se reserendum, prout praesenti decreto refert.

qui pro sua singulari prudentia id eificiat , quod utile Reipublicae Christianae , & salutare petentibus usum Calicis fore ju4itaverit. Indictio futurae Sessionis. IN super eadem sacrosancta Tridentina Synodus diem suturae Sessionis ad seriam' quintam poli octavam festivitatis omnium Sanctorum , quae erit diera. Mensis Novembris , indicit ; L in ea decernetur de Sacramento Ordinis , & de Sacramenta Matrimonii, &e Prorogata suit Selso usque ad diem is . Iulii 1163.

Celebrata die is . Mensis Iulii MDLXIII.

Vera , m Catholica dostrina de Sacramento ordinis ad condemnandos errores nostri temporis, a Sandia D nodo Tridentina deerata , pablicata Sessione septima .

Caput I. .

SAcrificium , & sacerdotium ita Dei ordinatione

conjuncta sunt , ut utrum oue in omni lege vet. Judae.

extiterit . Cum igitur in novo Testamento SS. Euch. sacrificium vis bile ex Domini institutione Cathoia H h 'lica Ecclesia acceperit ; fateri etiam oportet , in ea novum esse visibile , & externum sacerdotium , in quod vetus translatum est . Hoc autem ab eodem , Domino Salvatore nostro institutum esse, atque Α - Mite , solis , eorumque successoribus in sacerdotio potestatem traditam consecrandi , offerendi . & ministrandi ''' corpus, Sc sanguinem eius; necnon & peccata dimittendi , & retinendi, sacrae litterae ostendunt, & Catholicae Ecclesiae traditio semper docuit. Caput. II. De Septem ordinibus. CV m autem divina res sit tam sancti Sacerdotii ministerium , consentaneum fuit , quo dignius ,& maiori cum veneratione exerceri posset , ut in Ecclesiae ordinatissima dispositione plures

164쪽

tui. de Praescripe.

dist. e. si

rram. e

R diversi essent ministrorum ordines qui Sacerdotio ex officio deservirent , ira dii tributi , ut qui jam clericali tonsura insigniti essent , per minores ad majores ascenderent. Nam non lotum de Sacerdotibus, sed & de Diaconis Sacrae litterae apertam mentionem faciunt , & quae maxime in illorum ordinatione attendenda sunt, gravissimis verbis docent ; &ab ipso Ecclesiae initio sequentium ordinum nomIna , atque uniuscujusque eorum propria minii eria . Subdiaconi scilicet , Aeolythi, Exorciliae, Lectoris , & Ostiarii , . in usu fuisse cognoscuntur, quam Uis nota pari gradu . Nam Subdiaconatus ad majores ordinexa Patribus, & a Sacris Conciliis refertur . in quibuς& de aliis inferiorihus frequentissime legimus. Caput III.

Or inem vere esse Sacramentum.

CVm Scripturae teli imonio. Apostolica traditione.& patrum unanimi consensu perspicuum sit , per factam ordinationem , quae verbis signis exterioribus perficitur , gratiam conferri ; dubitare nemo debet , ordinem esse vere , & proprie nnum ex septem Sanctae Ecclesiae Sacramentis ; inquit enim Apostolus : Admoneo te . ut resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum . non enim dedit nobis Dens spiritum timoris, sed virtutis, & dilectionis, & sobrietatis. Caput IV.

Do Eeelinastica hierarchia , Ordinatione. Uoniam vero in Sacramento ordinis , sicut &

in Baptismo , & confirmatione , character imprimitur , qui nec deleri , nec auferri potest , me inrito S. Synodus damnat eorum sententiam , qui asserunt , novi Testamenti sacerd0tes temporariam tantummodo potestatem habere , & semel rite ordinatos iterum laicos effici posse , si verbi Dei ministerium non exerceant. Quod si quis omnes Christianos promiscue novi Testamenti sacerdotes esse , aut Omnes pari inter se potestate spirituali praeditos affirmet, nihil aliud facere videtur, quam Ecclesiasticam Hierarchiam , quae est ut castrorum acies ordinata , confundere o perinde ac si contr. B. Pauli doctrinam, omnes

165쪽

omnes Apostoli , omnes Prophetae . Omnes .Evange- ea ὀ illae, omnes Pastores, Omnes sint DOctores . Proiuis de har de sacrosancta Synodus de es arat, praeter caeteros Ecclesiasticos gradus, Episcopos , qui in Apostolorum locum successerunt. ad hunc Hierarchicum ordinem praecipue pertinere, & positos , sicut idem Apostolus ait, Act. a , a Spirita sancto regere Ecclesiam Dei, eosque Pres- ὰν M. id buteris superiores esse, ac Sacramentum Confirmatio- CP g bnis conferre , m in istros Ecclesiae ordinare , atque alia Ust' pleraque peragere ipsos posse , quarum lanctionum potestatem reliqui inferioris ordinis nullam habent. Coi eis Hi-

dinum, nec populi, nec cuiusvis saecularis potestatis, Coue. e. ii & magistratus consensum, sive vocationem , sive auctoritatem ita requiri, ut sine ea irrita litordinatior quin potius decernit, eos, qui rantummodo a populo . aut saeculari potestate, ac magistratu vocati , &instituti ad haec ministeria exercenda ascendunt , &qui ea propria temeritate sibi sumunt , omnes non Ecclesiae ministros , sed fures , & latrones , Peg Ioan. te. 'ostium non ingressos , habendos esse . Haec sunt , V2 quae generatim sacrae Synodo visum est Christi fi- s. i. ωι deles de Sacramento Ortinis docere . His autem contraria certis, & propriis Canonibus in hunc, qui N. sequitur , modum , damnare constituit ut omnes , adiuvante Christo, fidei regula utentes , in tot errorum tenebris catholicam veritatem facilius agnoscere, ct tenere possin v.

. De Sacramento Ordinis.

Si quis dixerit, non esse in novo Testamento sacer-- '

dotium visibile, & externum; vel non esse potestatem aliquam consecrandi , & offerendi verum corispus, & sanguinem Domini , & peccata remittendi , Ma th. is, retinendi ; sed ossicium tantum, & nudum mini- sterium praedicandi Euangelium; vel eos, qui non prae- Tq. i. dicant, prorsus non esse sacerdotes p anathema sit. CANON II. seq. Dim 'Si quis dixerit, praeter sacerdotium non esse in Ec- I oe

clesia Catholica alios ordines, di majores, & minores, ID I a per u '

166쪽

sESSIO XXIII. Iss

Decνetum de Reformatione.

EAdem sacrosancta Tridentina synodus resormaticiis

nis materiam prosequens , haec, quae sequuntur , in praesenti decernenia esse statuit, & decernit. Caput I. Rectoram Ecclesiarum in residendo negligentia

Tarie coercetur ἰ animarum cur.e providetur. I

C Um praecepto divino mandat sm sit omnibuς,

quibus animarum cura commissa est , oves suas agnoscere, pro his sacrificium offerre , verbique divini praedicatione , Sacramentorum administratione , ac bonorum Omnium operum exemplo pascere , pauperum, aliarumque miserabilium personarum curam paternam gerere , & In caetera munia pastoralia incumbere, quae Omnia nequaquam ab iis praeitari , &impleri possunt, qui gregi suo non invigilant, neque assistunt, sed mercenariorum more deserunt; sacrosancta Synodus eos admonet, & hortatur, ut divinorum praeceptorum memores , factique forma gregis , inaudicio & veritate pascant, & regant . Ne vero ea

ruae de residentia sancte , & utiliter iam ante sub l. re c. Paulo IlI. sancita fuerunt , in sensus a sacrosanctae Synodi mente alienos trahantur , ac si vigore illius decreti quinque mensibus continuis abelle liceat ; illis inhaerendo , declarat sacrosancta Synodus, omnes Patriarchalibus, Prima tialibus, Metropolitanis , ac Cathedralibus ecclesiis quibuscumque , quocumque nomine , & titulo praesectos , etiams Sanct. Rom. Eccles. Cardinales sol , obligari ad personalem in sua Ecclesia , vel Dioecesi residentiam , ubi iniuncto sibi officio defungi teneantur ;neque abesse posse , nisi ex causis , & modis insta- scriptis. Nam cum Christiana charitas, urgens necessitas , debita obedientia , ac evidens Ecclesiae, vel Reipublicae utilitas aliquos nonnunquam abesse postulent,& exigant ; decernit eadem lacrosancta Synodus , has legitimae absentiae causas a Beatis. Rom. Pont. aut a Metropolitano , vel , eo absente , Suffraganeo Episcopo antiquiori residente , qui idem Metropolitani absentiam probare debebit , in scriptis esse approbandas ; nisi cum absentia inciderit propter ali-

4 I quoi

Episcopi

Sup. sessi

vide Bul. Iam Pii

e. De Caeistero . C. Inter qua tuo . c

167쪽

quod munus , & Reipublicae ossicium Episcopalibus

adiunctum d cujus quoniam causae sunt notoriae, & interdum repentinae , ne eas quidem significari Metropolitano necesse erit : ad eundem tamen cum Concilio provinciali spectabit iudicare de licentiis a se , ..chmis Vel a Suffraganeo datis & videre , ne quis eo jure

eo nisi . abutatur: & ut poenis Canonicis errantes puniantur . Interea meminerint discessuri , ita ovibus suis provi, is 'dendum, ut , quantum fieri poterit , ex ipsorum a fi p ω σου. sentia nullum damnum accipiant . Quoniam autem qui aliquantisper tantum abiunt , ex veterum Cano num sententia , non videntur abesse , quia statim reversuri sunt : sacrosancta Synodus vult , illud absentiae spatium ungulis annis sive continuum , si ve interruptum , extra praedi Etas causas , nullo pacto debere duos, aut ad summum tres menses excedere , & haberi rationem , ut id aequa ex causa fiat , & absque ullo gregis detrimento ; quod an ita sit, abscedentium

mi in '. conscientiae relinquit , quam sperat religiosam , &Jς ς timoratam scire, cum Deo corda pateant, cujuS Opus non fraudulenter agere suo periculo tenentur . EOD

. dem interim admonet , & in Domino hortatur . ne in ei. - - per illius temporis spatiurn Dominici adventus, Qua- --ἡ Α dragesimae , Nativitatis, Retur rectionis Domini, Pen-t,h. tecostes item, & Corporis Christi diebus, quibus refici maxime, & in Domino gaudere Pastoris praesentia oves debeant, ipsi ab Ecclesia sua Cathedrali ullo pacto absint , nisi Episcopalia munia in sua Dioecesii

Si quis autem quod utinam nunquam eveniat contra huius decreti dispositionem ab sue rit , statuit

sun. sess. o. sacrosancta Synodus, praeter alias poenas adversus non de tef. residentes sub Paulo III. impostas , & innovatas , e Conque. ac mortali S peccati reatum, quem incurrit, eum pro rata temporis absentiae frustus suos non facere nec tu a conscientia, alia etiam declaratione non se-

'' cuta , illos sibi detinete polle o sed teneri , aut ipso cessante , per Superiorem Ecclesiasticum illos fabricae Ecclesiarum , aut pauperibus loci erogare ; prohibita

quacumque conventione, vel compositione , suae pro fructibus male perceptis appellatur, ex qua etiam Praedicti fluctus in totum , aut pro parte eι Iemittere nin

168쪽

tur: non obstantibus quibukum qu et privilegiis cuicumque Collegio, aut sabricae concessis. Eadem omnino, etiam quoad culpam, amissionem fructuum , & poenas de curatis inferioribus , & aliis su p. si M. quibus umque , qui beneficium aliquod Ecclesiasti- - i

cum , curam animarum habens , obtinent, sacro- 2 Benefi-laneta Synodus declarat , & decernit ; ita ramen , 24plud

ut quandocumque eos , causa prius per Epist Pum cognita , & probata , abesse contigerit , Vicar um Idoneam , ab ipso Ordinario approbandum , cum debἰta mercedis assignatione , relinquant . Disceden-ῶι aut m licentiam in scriptis , gratisque concedendam ultra bimestre tempus , nisi ex gravi causa , non obtineant . Quod si per edictum citati etiam non personaliter , contumaces fuerint , liberum esse Vult Ordinariis per censuras ecclesiasticas, &sequestrationem , & subtractionem fructuum , aliaque Iuris realedia, etiam usque ad privationem, compellere ἰ nec executionem hanc quolibet privilegio , licentia, familiaritate, exemptione, etiam Laticiae cu-Iuicumque beneficii, pactione, statuio , etiam iuramen-LO, Vel quacumque auctoritate confirmato , consuetu , etiam immemorabili , quae potius corruptela ceu tenda eii , sive appellatione , aut inhibitione etiam . , Divinam Romana Curia , vel vigore Eugenianae Constitutionis suspendi posse . Postremo . tam decretum i Dcom:

Iud sub Paulo III. quam hoc ipsum in Conciliis Pr vincialibus , & Epilcopalibus publicari sanEsa Synous praecipit ; cupit enim , quae adeo ex pastorum munere , animarumque salute sunt , frequenter Ο- nium auribus , mentibusque infigi , ut in posterum, iuvante , nulla temporum iniuria , aut hominum oblivione, aut desuetudine aboleantur. x e . . Cυμt U Conetit c tegras praefecti consecrationis munus intra tres menses Chattam . . in s ont . Consecrario quo loco peragenda. Rr. - cie ius Cathedralibus , seu superioribus , quo- ς ς' fidi/ ςumque nomine , ac titulo praesecti , etiamsi S. ,'' et Hom. Ecclel. Cardinales sint, si munus consecrationis in- 'tra tres menses non susceperint , ad fructuum perce- iup ςGptorum restitutionem teneantur ; si intra totidem ',

mentes postea id facere neglexerint . Ecclesiis. i

169쪽

& tonsuram deferens , alicui Ecclesiae ex mandato Episcopi inserviat ; vel in Seminario Clericorum aut in aliqua Schola, vel Universitate de licentia Episcopi , quali in via ad majores ordines suscipiendos v 44 itis versetur . In clericis Fero conjugatis servetur Constitutio Bani facit VIII. quae incipite Clerici, qui cum unicis ; modo hi clerici alicujus Ecclesiae servitio , vel minii erici ab Episcopo deputati, eidem Ecclesiae serviant, vel ministrent, & clericali habitu, & ton-lura utantur, nemini quoaὸ hoc privilegio, vel consuetudine , etiam immemorabili, suffragante . Caput VII.

Examinandi sunt ordinandi a viris peritis juris diυini, i humani XAncta Synodus , antiquorum Canonum vestigiis di si

inhaerendo , decernit , ut , quando Episcopus or- dinationem facere disposuerit, omnes, qui ad sacrum ministerium accedere voluerint , feria quarta anta ipsam Ordinationem , vel quando Episcopo videbitur , ad civitatem evocentur Episcopus autem sacerdotibus, & aliis prudentibus viris peritis divinae legis , ac in ecclesiasticis sanctionibus exercitatis , sibi asci

Iutionem, mores, doctrinarn, di fidem diligenter in- veiliget, bc e a minet. Caput VIII. LVomodo, oe a quo unusquisque promoυeri debeat. ORdinationes lacrorum ordinum statutis a iure temporibus, ac in Cathedrali Ecclesia vocatis , e. G.e. vii praesenti bosque ad id Ecclesiae Canonicis, publice celebrentur : si autem in alia dioecesis loco , praesen- . mp. te Clero loci, dignior quantum fieri poterit, Eccle-' M 'si. semper adeatur . Unusquisque autem R proprio Cone.Cata Episcopo ordinetur . Quod si quis ab alio promoveri th/g 3-ς- petat , nullatenus id et . etiam cujusvis generalis , Sop. sessi. aut speeralis Rescripti , vel privilegii praetextu , etiam ita tutis temporibus permittatur , nisi ejus pro- Sup aea'. hitas , ac mores Ordinarii sui testimonio commendentur ; si secus fiat , ordinans a collatione ordinum per annum , & ordinatus a susceptorum ordinum executione, quamdiu proprio Ordinario videbitur ex

pedire , sit sui pensus.

170쪽

C. non liseat de

1 o CONCI L. TRID.

Batim beneficium rei a. Episcopus familiarem suum non subditum ordinare

non possit, nisi per trieno tum secum fuerit com- moratus s & beneficium. quacumque fraude cessante, ita tim re ipsa illi conferat, consuetudine quacumque, etIam immemorabili, in contrarium non obstante.

. Captit x. Di vis inferiores praelati tonsuram, vel minores Ordines ne conferant , nisi Reguaribus sibi subditis tnee ipsi, aut Capitula ρuscumque drmissorias concedant, graυiori in Decretum peccantibus poena statuta. A Bbatibus , ac aliis quibuscumque , quantum viς. exemptis . non liceat in posterum , intra fines alicuius Dioecesis consistentibus, etiamsi nullius Dice-ce sis , vel exempti esse dicantur . cuiquam , qui regularis subditus sibi non sit , Tonsuram , vel minores ordines conferre ; nec ipsi Abbates , & alii exempti, aut Collegia , vel Capitula quaecumque , etiam Ecclesarum Cathedralium , litteras dimissoria aliquibus Clericis sarcularibus, ut ab aliis ordinentur, concedant : sed horum omnium ordinatio , servatis omnibus , quae in huius sacrosanctae Synodi decretis continentur, ad Episcopos, intra quorum Dioecesis fines existant. pertineat et non obstantibus quibuscumque privilegiis , prascriptionibus , aut consuetudinibus, etiam immemorabilibus . Poenam quoque impositam

iis, qui contra huius S. Synodi sub Paulo III. decretum a Capitulo Episcopali , Sede vacante , litteras dimissorias impetrant, ad illos , qui easdem' litteras non a Capitulo, sed ab aliis quibusvis, in iurisdictione Episcopi loco Capituli . Sede vacante , succedentibus, obtinerent , mandat extendi . Concedentes autem dimissorias contra formam decreti , ab

SEARCH

MENU NAVIGATION