장음표시 사용
21쪽
yx 'inse, trib. Apostolicae Sedis Legatis, agnoscens cum B. Ja- η -- - Apostolio quod omne datum optimum , & omne donumi persectum desulsum eli, descendens a Patre luminumi, qui iis, qui postulant a se sapientiam ,. dat omnibus a fit uenter, &non improperat eis; &s-Ps.I. Ω mul sciens ,. quod initium sapientiae est timor Domini ; statuit se & decrevit, omnes, & singulos Christi- fideles. ,. ia civitate Tridentina congregatos, exhortandos esse,. prout exhortantur, ut se a malis , & peccatis haAenus commi mis emendare ,. ac de caetero in Eeel. i. 4 timore Domini ambulare , & desideria carnis non perficere, orationibus instare,. saepius confiteri, Euchari-r stiae sacramentum sume re, Ecclesias frequentare, Prae cepta denique Dominica , quantum quisque poterit , adimplere, nec non quotidie pro pace prineipum Christianorum, & unitate Ecclesae pri Uatim orare velintrEpiscopos vero , & quoscumque alios in Orsine sacer dotali consti tutos , oecumenicum Concilium in ea civitate concelebrantes , ut assidue in Dei laudibus incumbere , hostias, laudes, & preces offerre, sacrificium . iis . .. Μissae quolibet saltem die taminico, in quo Deus lu-atu. 31. cem condidit, & a mortuis resurrexit , ac Spiritum si dictum in Distipulos infundit , peragere satagant , Laetentes, sicut idem Spiritus sancius per Apollo Iumi praecipit, obsecrationes, orationes, postulationes, gra tiaram actiones pro SL D. N. Papa, pro Imperatore, Pr Regibus, & caeteriς, qui in sublimitate constituti sunt,& pro omnibus hominibus, ut quietam, & tranquillam vitam agamus, pace fruamur, & fidei incrementum videamus. Praeterea hortatur, ut ieiunent saltem ibi 'i'. singulis sextis seriis in memoriam Passionis Domini. a. c. eiu- & eleemosynas pauperibus erogent; in Ecclesia autem
riz. 1 4. eathedrali imgulis quintis seriis eelebretur Missa det: - : i Spiritu Sancto cum Litaniis , & aliis orationibus ad hoc
. Iri s I . institutis; in aliis vero Ecclesiis eadem die dicantur I ., ad minus Litaniae , & Orationes ; tempore autem , vandra In quo sacra peraguntur, collocutiones. & confabulatio-zic nes non fiant: sed ore, & animo celebranti assislatur. .. Et quoniam oporter, Episcopos esse irreprehensibiles. En t q. labrios,cat Os, domui suae bene praepositos,hortatur etiam,c... ρῶ. ut ante omnia quilibet in mensa servet sobrietatem . ti - 2 moderationemque ciborum .' deinde, cum in eo loco
22쪽
s EssIO SECUNDA . bysaepe otiosi sermones oriri soleant, ut in ipsorum Episi h li: o
coporum mensis divinarum Scripturarum lectio admi- Pasceatur; familiares vero suos unusquisque instruat, erudiat, ne stat rixosi, vinosi , impudici, cupidi, ela- bus deii, blasphemi, ti voluptatum amatores: vitia demum suis giant, & virtutes amplectantiu , &investitu , & cultu, ' 'i' .& omnibus actionibus honestatem praesese tant , sicut '' 'decet ministros ministeriorum Dei. Ad haec , cum huius sacrosancti Concilii praecipua cura, solicitudo, &intentio sit, ut propulsatis haeresum tenebris, quae per .um
tot annos operuerunt terram, Catholicae veritatis lux, :n. ea .uc
Iesu Christo, qui vera lux est, annuente, can8or, pu- ' 'ritasque resulgeat: & ea, quae resormatione eoent, Te- formentur : ipsa Synosus hortatur omnes Catholicos hic congregatos, & congregandos, atque eos Praesertim, qui sacrarum litterarum peritiam habent, ut sedula meditatione diligenter secum ipsi cogitent, quibus potissimum viis , & modis ipsius Synodi intentio 'l' dirigi, & optatum effectum sortiri poisit,quo maturius ,&consultius damnari damnanda, & probanda probari que
ant: ut per totum orbem omnes uno ore, & eadem fidei confessione glorificent Deum , & Patrem Domini Nostri Iesu Christi . .
In sententiis vero dicendis, iuxta Toletani Conci- Ccine. T lii thatutum, in loco benedictionis considentibus D mini sacerdotibus, nullus debeat aut immodestis vo- con αις. cibus perstrepere , aut tumultibus perturbare , nullis etiam falsis, vanisve , aut obstinatis disceptationibus contendere: sed,quidquid dicatur ,sic mitissima verborum Prolat jone temperetur, ut nec audientes offendantur, nec
recti iudicii acies perturbato animo inflectatur. Insuper ipsa S. Synodus statuit, ac decrevit, quod, s sorte contigerit, aliquos debito in loco non sedere,& sententia, etiam sub verbo, Placet, Proserre, Congregationibus interesse , & alios quoscunque actus se. Cere , Concilio durante, nulli propterea praejudicium generetur, nullique novum ius acquiraturia Deinde ιn Ela fuit fatum Sessio ad diemIovis qua rum mensis Febr. proxime venturi .
23쪽
Cone. R ma. sub Irin c. I. Conei l.
baptizandos , eum seq. de consecr. d.
Celebrata die 4. mensis Februarii is u. Decrettim de Ssmbolo Fidei.
IN nomine sancti, o indiυiduae Trinitatis, Patris ,s Filii , s Spiritus sancti.
Haec sacrosancta cecum enica , R. generalis Tridentina Synodus in Spiritu sancto legitime congregata , in ea praesidentibus eisdem tribus Apostolicae Sedis Le
gatis, magnitudinem rerum tractandarum considerans, praesertim earum, quae duobus illis capitibus de extirpandis haeresibus, N. moribus resormandis, continentur; quorum causa praecipue est congregata ,' agnoscens autem
cum Apostolo , non est e sibi colluctationem adversus carnem , & sanguinem , sed adversus spirituales nequitias in coelestibus , cum eodem omnes , & singulos in primis hortatur, ut consortentur in Domino , &in potentia virtutis ejus, in omnibus sumentes sculum fidei, in quo pol snt omnia tela nequiis mi ignea extin fuere, atque galeam spei salutis accipiant, cum gladio piritus, quod est verbum Dei. Itaque ut haec pia e
jus solicitudo principium , & progretium suum per Dei
gratiam habeat: ante omnia statuit, & decrevit, praemittendam ella Confessionem fidei , Patrum exempla in hoc secuta , qui sacratioribus Conciliis hoc scutum contra omnes haereses in principio suarum actionum apponere consuevere: quo solo aliquando & infideles ad fidem traxerunt, haereticos expugnarunt , &fideles confirmarunt. Quare Symbolum fidei, quo sancta Romana Ecclesia utitur , tanquam principium illud, in quo omnes , qui fidem Christi profitentur , necessaria conveniunt; ac fundamentum firmum , &unicum, contra quod portae inseri nunquam praevalebunt, totidem verbis, quibus in omnibus Ecclesiis legitur, exprimendum esse censuit; quod quidem eiusmodi est Credo in unum Deum , Patrem omnipotentem , fa-Horem cali , & terrae, vis bilium omnium , & iuvisibilium; & in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum , & ex Patre natum ante omnia saecnia: - Deum
24쪽
Deum de Deo, lumen de lumine.Deum verum de Con'.CoDeo vero; genitum non factum conlubitantialem Patri, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homine; , η' & propter nostram salutem descentit de caelis . Et incarnatus est de Spiritu Sancto , ex Maria Virgine . &-,' homo sanus eli. Crucifixus etiam pro nobis sub Pon- Synod. tio Pilato, passas, & sepultus eli. Et resurrexit ter- ia' ilicitia die secundum Scripturas. Et ascendit in caelum , p i*ς telet at dexteram Patris: & iterum venturus e it cum gloria iusicare vivos , & mortuos, cujus regni non erit finis. Et in Spiritum knctum Dominum, & vivificantem, qui ex Patre, Filioque procedite qui cum Patre & Fnio simul adoratur , & conglorificatur , qui locutus est per Prophetas: & unam sanctam Catholicam , & Apostolicam Ecclesiam: Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum, & expectoresurrectionem nwrtuorum & vitam venturi saeculi. Amen.
Indictio futurae Se sonis. EAdem sacrosancta cecum enica, & generalis Triis dentina Synodus, in Spiritu sancto legitime congregata, in ea praesidentibus eisdem tribus Apost. Sedis Legatis, intelligens , multos Praelatos ex diversis partibus accinctos esse itineri, nonnullos etiam in via esse, quo huc veniant, cogitansque, omnia ab ipsa sacra Syacido decernenda eo majoris apud omnes existimationis,& honoris videri posse , quo majori fuerint , & pleniori Patram consilio, & praesentia sane ita, & corroborata. statuit, & decrevit , suturam Sessionem post prassentem celebrandam esse die Jovis, quae subsequetur Dominicam , Laetare, proxime suturam : Interim ta men non differri discuisionem , & examinationem eorum.
quae ipsi Synodo discutienda, & examinanda videbuntur. sESSIO IV. . Celebrata die S. mensis Aprilis.
Decretum de Ca*onisis Scripturis.
SAcrosancta , oecumenica , & generalis Tridentim Synotus, tu. Spiritu sancto lagitime congregata A 3 praeli-
25쪽
prmsidentibus in ea eisdem tribus Apostolicae Sedis Legatis . hoc sibi perpetuo ante oculus proponens , ut ΗJer. H. iublatis erroribus puritas ipsa Evangelii in Ecclesia λ ίt i; ' conservetur et quod promi sis m ante per Prophetas in Scri-ὸ A. br Pluris sinctis , Dominus noster Iesus Christus, Dei Filiuρ, proprio ore primum promulgavit , deinde per suos A polii, , holos , tanquam fontem omnis &salutaris veritatis, &ea . in' nota morum disciplinae, omni creaturae praedicari iussit, perspiciensque hane veritatem , & disciplinarn contineri in libris scriptis. & sne lcripto traditionibus; quae ip- ,. n. sus Christi ore ab Apollolis acceptae, aut ab ipsis Aposto- ,. Cω. lis, Spiritu sancto dictante , quasi per manus traditae, IV-ὶ: ad nos usque pervenerunt , orthodoxyrum Patrum exempla secuta, omnes libros tam veteris, quam novi Te-Ma.de eeia flamenti, cum utriusque unus Deus sit auctor, nec-Hh- Missi non traditiones ipsas, tum ad fidem, tum ad mores Pertinentes, tanquam vel Ore tenus a Christo , vel a
Spiritu sancto dictatas, & continua successione in Ec-- clesia Catholica conservatas, pari pietatis affectu, ac ' .i :l: I reverentia suscipit, & veneratur . Sacrorum vero li- ; I iri brorum Indicem huic decreto adscribendum censuit , ς' η ne cui dubitatio suboriri possit, quinam sint , qui ab ipsa Synodo suscipiuntuν: Sunt vero infra scripti r Te Cone. si amenti veteris, quinque Moysi , id est Genesis, Exo-
' dus, Leὐiticus, Numeri, Deuteronomium;losue Iudicum, Cone. Rhuth; quatuor Regum; duo Paralipomenon; Esdrae pri- ., ' mus, & secundus, qui dicitur Nehemias ; Tobias ,
,. In dith, Hester, Iob , Psalterium Davidi cum centum Cone. Flo1 quinquaginta Psalmorum , Parabolae , Ecclesiastes, Can- - β' tieum Canticorum, Sapientia, Ecclesiasticus, Isaias, Jeremias eum Baruch, Ezechiel, Daniel; duodecim Prophetae minores, idest Osea, Ioel, Amos, Abdias, Ionas, Michaeas, Nahum, Habacuch, Sophonias, AgSaeus, Zacharias, Malachias ; duo Machabaeorum , primus, N. secundus. Testamenti novi , quatuor Euangelia , secundum Matthaeum, Marcum , Lucam , & Ioannem.'Actus Apostolorum a Luca Euangelista conscripti rquatuordecim Epistolae Pauli Apostoli , scilicet ad Romanos , duae ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesos, ad Philippenses , ad Colossenses , duae ad Thessalonicenses,duae ad Timotheum,ad Titum, ad Philemonem,
ad Hebraeos : Petri Apostoli duae ; Ioannis Apostoli
26쪽
υες : Iacobi Apostoli una ς Iudae Apostoli una P& Αpocalypsis Joannis Apolloli Si quis autem librus ipsos
integros cum omnibus suis partibus , prout in Eeclesia Cath. legi consueverant, Ain veteri vulgata Latina editione habentum, pro Sacris, & Canonicis non sus-xeperit , & traditiones predictas sciens, & prudens contemplerit; anathema sit. Omnes itaque inteIlIgant , quo ordine, & via, ipsa Synodus , vost iactum fidei confestionis fundamentum, sit progressura, & quibus potissimum testimantis , ac presidiis in confirmandis dogmatibus, di instaurandis in Ecclesamoribus,st usura. Decretum in editione , s usu facimrum
INsuper eadem sacrosancta synodus considerans, non parum utilitatis accedere posse Ecclesiae Dei , si ex omnibus Latinis editionibus, quae circumferuntur, sa. crorum librorum, qugnam pro authentica habenda sit, innotescat; stamit, & declarat, ut haec ipsa vetus ,& vulsata editio, quae longo tot saeculorum usu in ipsa Ecclesia probata est, in publicis le 'ionibus, disputationibus, Praedicationibus ,& expositionibus pro authentica in
habeatur: & ut nemo illam Tejicere quovis praetextu audeat, vel praesumat.
Praeterea, ad coercenda petulantia ingenia, decernit, ut nemo suae prudentiae innixus, in rebus fidei , & ἰ, morum, ad aedificationem doctrinae Christianae perti-- ,,'nentium , saeram Scripturam ad suos sensus contorquens eram. Contra eum sensum , quem tenuit, & tenet Sancta ,2 G II Mater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu, &in- M. Epise. terpretatione Scripturarum sanctarum, aut etiam contra unanimem consensum Patrum, ipsam Scripturam sacram interpretari audeat, etiamsi huiusmodi interpre- cd 2..tationes nullo unquam tempore in lucem edendae s 2 crent. Qui contra venerint, per Ordinarios declarentur, ii iii., ,.& poenis a iure statutis puniantur. Sed & impressoribus modum in hac parte , ut par est, imponere volens, qui jam sine modo, hoc est . r. et . . putantes sibi licere, qudquid libet, sine licentia Stipeta tu, riorum Eeclesiasticorum ipsos sacrae scripturae libros, desuper illis annotationes , & expositiones quorumlibet
27쪽
indifferenter saepe tacito, saepe etiam ementito praeIriti , quod gravius est , sine nomine auctoris imprimunt ; alibi etiam impressos libros hujusmodi temere venales habent: decernit, & statuit, ut posthac sacra Scriptura, potissimum vero haec ipsa vetus, & vnlgata editio quam emendati ssime imprimatur , nullique liceat imprimere , vel imprimi facere quosvis libros de rebus sacris sine nomine auctoris , neque illos in
futurum vetalere, aut etiam apud se retinere,nisi primumo examinati, probatique fuerint ab Ordinario, sub poena s. r. anathematis , & pecuniae in Canone Concilii novissimi in b...' Lateranensis apposita : &si regulares fuerint, ultra ex lic. ''S minationem , & probationem hujusmodi, licentiam qu
que a suis superioribus impetrare teneantur, recognitis per eos libris, juxta sarmam suarum ordinationum. Qui autem scripto eos communicant , vel evulgant , lnisi antea examinati, probatique fuerint, eisdem poenis
subjaceant, quibus impressores. Et qui eos habuerint, vel legerint, nisi prodiderint auctores , pro auctoribus habea tur . Ipsa vero hujusmodi librorum proba- , tio in scriptis detur , atque ideo in fronte libri vel scripti, vel impressit authentice appareat; idque totum, hoc est, & probatio, & examen gratis fiat, ut probanda probentur . & reprobentur improbanda . Post
haec , temeritatem illam reprimere volens , qua ad profana quaeque convertuntur , & torquentur verba ,
M sententiae Sacrae Scripturae . ad scurrilia scilicet , . fabulosa , vana, adulationes, detractiones, superstitiones impias, & diabolicas incantationes, divinationes, sortes, libellos etiam famosos, mandat, & praecipit , ad tollendam hujusmodi irreverentiam ,& contemptum, ne de caetero quisquam quomodolibet verba Scripturaestem ad haec , & similia audeat usurpare , ut omnes hujus seneris homines , temeratores violatores verbi
Dei, juris, & arbitrii poenis per Episcopas coerceantur. Inditio futurae Sessionis. Item hare sacrosancta Synodus saluit, R decernit; 'proximam suturam Sessionem tenendam, & celebrandam esse seria quinta post sacratissimum festum proximum Pentecostes.
28쪽
Celebrata die i . Mensis Junii . MDXLVI.
Decretum Ae peccato originali.
UT fides nostra Catholi ea, sine qua impossibile est
placere Deo, purgatis erroribus in sua sinceri' 1 Es, , ,..tate integra, & illibata pe maneat; & ne populus Chri- Cone. Maiasianus omni vento doctrinae cireumferatur : cum Seris SV pens ille antiquus, humani generis perpetuus hostis , inter plurima mala , quibus Ecclesia Dei nis nostris tem - . . poribus perturbatur, etiam de peccato originali, eius- .isiis is . . que remedio non solum nova, sed ψeaera etiam dissidia excitaverit sacrosancta, oecum enica , & generalis Trid. Synodus, in Spiritu sancto legitime congregata, praesidentibus in ea eisdem tribus Apostolicae Sedis Legatis, iam ad revocandos errantes , & nutantes confirmandos accedere volens, Sacrarum Scripturarum , &Sanctorum Patrum , ac probatissimorum Conciliorum
te illinonia, & ipsius Eccle fise iudicium, &consensum Caelestin πsecuta, haec de ipso peccato originali statuit, fatetur, 'U' ' Ῥac declarat. Si quis non confitetur, primum hominem Adam , cum mandatum Dei in . paradiso fuisset transgrestas , satim sanctitatem, & iustitiam , in qua constitutus o . fuerat, amisisse , incurrisseque per offensam prς varica- '' tionis hujusmodi iram, & indignationem Dei, atque ideo mortem, quam antea illi commina Ius fuerat Deus , & corij. cum morte captiuitatem sub eius potestate, qui mortis Alausit. deinde habuit imperium, hoc est Diaboli, totumque Adam per illam praevaricationis offensam , secundum corpus, & animam in deterius commutatum se illa ;anathema sit. Si quis Adae praevaricationem sibi soli, & non eius R,m. s. propagini asserit nocuisse; & acceptam a Deo sanctitatem, & justitiam, quam perdidit, sibi soli, &non Arauge. e. bobis etiam perdidisse, aut inquinatum illum per ino-nedientiae peccatum, mortem, & paenas corporis tan- paen .disi a. tum in omne genus humanum transfudisse, non autem G. . I
& peccatum, quod mors est animae, anathema sit: cum Ira'.
29쪽
Rrim. .ile contradicat Apol Olo dicenti . per unum hominem pe . 'eph. Latum intra uri in mundum, & per peccatum mors, tam-x & ita in omnes homines morς pertransiit , in quo o
. :..'. quis hoc Adae peccatum , quo8 origine unum est M iς ' ' ' pro paratione, non imitatione transfusum omnibus, di ideit unicuique proptium, vel per humanae naturae vi-ν xdepen. res, vel per aliud remedium asserit, tolli, quam per meritum unius mediatoris Domini nostri Jesu Chri ili, j. nos. Deo te conciliavit in sanguine suo , factus no-' '' bis iustitia, sinctificatio, & re/emptio: aut negat ipsum Chri iti Iesu meritum per Baptismi sacramentum in Arma Ecclesiae rite collatum, tam adultis, quam parvulis applicari, anathema sit 3 quia non est aliud nomen sub coelo datum hominibus , in quo oporteat D. i. .hri, salvos fieri. Unfle illa vox t Eede agnus Deir Ecce qui tollit peccata mundi. Et illa o Quicumque bar oti. . ' ptietati esti , Christum induistis. 2', ἡ Si quis parvulos recentes ab uteris matrum baptizan placuit de ἡOs negat , etiam si fuerint a baptietatis patentibus ἡῖ .. ' orti; aut dicit in remissionem quidem peccatorum eos 2ς en ς- bapti Zari, sed nihil ex Adam trahere originalis pecca- Τνiri . ,. ii , quod regenerationis lavaero necesse sit expiari alvi tam aeternam consequendam: unfle fit consequens , a Venet m ut in eis serma Baptismatis in remissionem peccato --. rum non vera , fed falsa intelligatur ἰ anathema sit e Setc. e, non aliter intelligendum est id , snod dixit Rom. de . Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in ζώId. Ah munaam , & per peecatum mors , & ita in omnes
.&e.' te homines. mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt:
isti nisi quemaὸ modum Ecclesia Catholica ubique diffusad 4. semper intellexit. propter hane enim regulam fiJei, ex traditione Apostolorum, etiam parvuli qui nihil pec-zVA. eatorum in semetipsis adhuc committere potuerunt , seer. di. ideo in remissionem peccatorum veraciter baptizantur, eum se. d. ut in eis regeneratione mundetur, quod seneratione 1T', κ, contraxerunt. Nisi enim quiς renatus fuerit ex aqua,
et . euin & Spiritu sancto, non potest introite in regnum Dei. . N. δ'' Si quis per Iesu Christi Domini nostri gratiam, quae
Rom. 6 di is Baptismate consertur, reatum originalis peccati re- de eodeer. mitti negat ἔ aut etiam asserit non tolli totum id h. n. .. . quod VeIam , & Propriam peccati rationem habet; sta
30쪽
illud dicit tantum radi , aut non imputari, anathema' sit . In renatis enim nihil odie Deus ; quia nihil est damnationis iis, qui vere consepulti sunt cum Christo per Baptisma in mortem y qui non secundum car- Coloae 1. nem ambulant, sed veterem hominem exuentes, & P: is novum, qui secundum Deum creatus est , influentes, leno i . innocentes, immaculati, puri, innoxii, ae Deo dilecti 'qeffecti sunt, haeredes quidem Dei,cohaeredes autem Chri in Galar. .e. stulta ut nihil prorsus eos ab ingressu caeli rem Oretur. Manere autem in baptiZatis concupiscentiam , vellam item, haec sancta Synodus fatetur, &sentit, quae ilal e. et cum ad agonem relicta sit, nocere non consentienti bus , sed viriliter per Cesisti Iesu gratiam repugnan-- . tibus non valet: quin imo qui legitime certaverit, co-Coio cronabitur. Hanc concupiscentiam, quam aliquando Apo 'adstolus peccatum appellat, S. Synodus declarat, Ecclesiam eupicient. catholicam nunquam intellexisse peccatum appellari. ς x
quod vere , & proprie in renatis peccatum sit , sed quia ex peccato est, & ad peccatum inclinat . Si quis
autem contrarium senserit, anathema sit . ,
Declarat tamen haec ipsa S. Synodus, non esse suae intentionis comprehendere in hoc decreto, ubi de pec r. i. αcato originali agitur, beatam,& immaculatam Virg. ct. e. TMariam, Dei genitricem , sed observandas esse constit. sel. ree. Xysti Papae IU. sub poenis in eis Constitui. contentis, quas innovat . Decretum ae reformatrone. De instituenas lactione Sacrae Scripturae. Cap. I.
EAdem sacrosancta Synodus , piis summorum Pontificum , & probatorum Conciliorum constituti nibus inhqrens, easque amplectens, & illis adiiciens, ne caelestis ille sacrorum librorum thesaurus, quem spiritus sanctus summa liberalitate hominibus tradidit , neglectus iaeeat ; statuit, & decrevit, quia in illis EeMesis, in quibus praebenda, autpraestimonium, seu aliud quovis nomine nuncupatum stipendium pro lectoribus sacrae Theologiae deputatum reperitur, Episcopi, Archiepiscopi, Ptimates , & alii locorum ordinarii, eos, qui praebendam , aut praestimonium, seu stipendium huiusmodi obtinent, ad ipsius sacrae Scripturae expositionem, & interpretationem per seipsos, si idonei fuerint,