장음표시 사용
181쪽
decorum imo totum fuit diuina sapientia cisecis formatum, pulcerrime circumcisum, Ie ni sime ac peciose ime operatum. Nempe sicut humanitatem propter eius personalem cum Deo unionem decuit omni perfectione naturae gratiae in termino excellentiae praefulgere ita ipsuis Genitticis personam, post nigeniti sui humanitatem, oportebat in omnibus lic ornari. Quoniam post hypostvticam cum Deo coniunctionem, non et aliatam Vicina, utinio Matris Dei cum Deo Fiatio. Nihil hic scilicet est, quod ad colorem pertinet Quid igitur3 quo spectat illud 'mciosissime Quid autem Z Vult Dionysius
omni perfectione naturae excelluisse. Quinimo Tullius huiusmodi rerum curiosus indagator, cum di iplice pulcritudinem designas set de officiis primo, venustatem quae muli rum est,ri dignitatem quae virorum est,ne ab hac quidem colorem abesse voluit. Vnderi filium alloquens, Formae, inquit, dignitas coloris bonitate tuenda est, color exercitationibrucorporis. Quis non audit, nisi cui aures Mer- eurio anathema sunt quis non intelligat, quis non fateatur, pulcritudinem D. Virgini praecellentissimam ab his tribui Theologorum proceribus, eam inquam, quae ex mem brorum symmetria,& colorum modulatione naturae artificio concinnatan cum utriusque
diserte meminerint non nulli, alterum tollat
182쪽
nemo,sed clare assignet Virgini, si quis in meridie vel lucerna saltem est videre non abnuat veritatem .Edant velinum aliquem,cuius hac de re vel minimum cespitauit opinio, aut in lubrico sententia vacillauit. O quam improbum nunc os est temeritati omnia a dere, hoc unum est sapere garrire, effutire, quod nullus priscorum ausus est; hoc est ingeni lumen affundere scientijs. Quantoperi culo, quanto discrimine, quam imminenti pernicie, docent tot nuper clades reip. Christialaae, dum, quod calida mente cuditur decretum, a maiorum scitis alienum, sui ostentandi caussa, alios refellendi importunitate, acuitur sensim inreligionis stragem omnibus heu quoties deplorandam. Nihil tamen actum est, di ores, demonstrationibus contra nos insurgunt. Magnum telum demon- stratio est,tibalista catapulta neruosa Ad quod excipiendum dum me Aeparodaoc velim intelligatis, iustam me quidem causiarci,& praeiudicijs iam olim certillimis stabilitam,
non meam me tamen caussam agere, sed om
nium retro Theologorum. Quare,si quidvi' cisti animosius dictum , memineritis pro quibus,contra quos dichium. Quamuis ne mi
nem hic vulnerare cupio, nec nominare quidem pro veritate contra errorem pugno. Vc ritati fauetis omnes errori nemo. Et vero tan
dem, si quid in nobis est hominis reliquum,
183쪽
I72 DISCEPTATIO QUODLIBETICA id omne euocetur, ex ipsius cordis penetralibus atque intimis animae latebiis, adytisque mentis: res agitur non contemnenda Rara
est inter homines scientia, vix ulla satis firmiter constituta opini, id aetatis viximus, in quo demonstrationum felix prouentus est: sperandum, edepol, breui omnia doctrinarum disciplinarumque cubilia reseranda, e iam abditissima. Quod sine religioso carmine effari nefas esset. Quod felix Taustum, fortuis natumque sit sapientiae studiosis, haec est demonstratio, ea lege, qua optima: Pulcritudo, quam pretiant homines,colorris est atque formae decentia: Qui triticeum colorem fuscedine sparsim homini diceret pulcerrimum,virginum nulli fidem faceret: Interea Matris Dei triticeus suit siue sub-Rscus, ut meminerum Nicephorus, Epiphannius. alij. Quare quis recte colligat ea pulcritudine fuisse praestantissimam , quam communiter
Nemo vestrum exspectar,Auditores, ut ad Aristotelis rubricam oculo velut uno hanc δemostrationem directam esse commonstre: nec mihi tantum superest otij: nec oleum tu quatet operam perdere. Propolitionibus ta
men sacrosanctarum gum perduellibus, ad rationis subsellia diem dicere, qui prohibetὶ
184쪽
Intereas haec principatum obtinet Qui triti-ceum colorem fuscedine sparsum homini duceret esse pulcerrimum,virginu in nulli fidem faceret. De Lyceio ad gyn ceium iam commigrare cogimur. Fateor, Auditores, nihil me defuso colonosse; aetas mihi inter viros tranLacta est. Quin&ipsius Diogenis dolium incolere malim, quam Achillis apud Lycome dem, aut Herculis apud Omphalem pensum
trahere Virgini Matri a primis addictus annis fui,virginum alteri nulli nunquam in matronarum senatum introductus stim, sensa non exploraui, sententias non exquisiui, cum naelo mihi Heliogabalo contuberniu quid haec aut illa dicat mulier, seu virgo, seu meretrix, quae in unam omnes satyrum suffragia conserant,tanti duxi semper, quanti est fungus putidus nunquam enim prouocatione ad virgines certandum existimaui Liceat mihi ergo scire,quid Alberius censeat, quid Antoninus,
quid Vionysius, quid Theologorum princi
pes iquid vero liqc aut illa de triuio, de macello,de tonstrina, ubi barbatae tondentur mulieres,quid inquam ad colum fabulctur&fusum nescire liceat. Verum haee extra chorum sint. Quid tam insolens, tam peruersum prae posterumque dici aut excogitari potest quam viros illos, quos iam antea honoris caussa nominaui,aut non legisse Nicephorudi Epiph nium, aut de triticeo colore quod dicerent,
185쪽
non intellexisse, aut cum legerint, cum intel lexerint,dolo malo per vaframeta& sacrilega
mendacia D. Virgini pr stantissimum illeuisse colore, que na spongia delet et qualiscunq; de cunis nupervi fasciis Theologus. Quid opus alios in huius controuersiae societate vocaret Ipsum,ipsummetNicephoruvi Epiph nium ad iudicium excitemus. Egregiam pro lactis eorum in scribendo solertiam, si Mariae pulcritudinem descripturos se professi, se
mam quidem colorem exhibeant, nec a liud praeter formam&colorenti, sed hunc foechim,&qui furnum oleat& caminum quin potius, cum venustissimam ea confirmenti
venustatis alia nulla proferant argumenta quam membrorum architecturam,ri speciei dignitatem; id concludamus necesse est, nisi eos inunire&furere d1cere malimus, id inquam, concludamus,criticeum colorem eum
intelligi, qui omnium est laudatissimus. Quis non videt, niti cui mentis luminibus ossicit exaggerata fallis substructionibus doctrinae sitie&sagacitatis opinatio, quis, inquam,non videt, lignc ad Palladis glomum dirigi argu mentatione Nicephorusvi Epiphanius cum pulcritudinem omnibus praecellentiorem Mariae QEsu a coloris dignitate depraedicat, 3τοχροον ergo, quidquid pereu intelligitur, id eximium quiddam est ac diuinum. At credo conspicilla nobis offerent, atque in re
186쪽
DE I/VLCRITUDINE B. Μ. VIRG. 73prie sentem ire iubebunt, ut coram certiamus
quis sit triticeiis color. Quasi vcro unus ideque omni foret tritico Vidcmus quoddam flauescere, fuscari aliud videmus non raro, quod pallet, quod albet verecunda mixtum purpura, sed vegete, sed vivide, ut pictam eam non dicas rubedinem, sed suo sanguine micare adque etiam cum radiorum quadam venustate distiteri non possis Turpe est pro re ipsa fucum quaerere. Penicillo id operae incumbit candorem de niue languidum roseo cerussare fuco:animae est ita miscere,ut diuortium non speres in suauissimo hoc connubio, &hoc naturae lusu oculos iritare in admirationem Bella ea profecto, bella foret, quae velutexanimum ex ebore fictum simulacrum minio spargeretur aut cocco. O pupam dignam puellar mlararijsis altaribust Demus vero, placeat in iuuenculis ille candor rubore sparsus molliter, quis eum ferat in matronis Sunt aetatum gradum nec a ratione ab . horret lilia veluti rosas virginis tenellum corpus pro Verno tempestatis, aetatis quasi flore imbuisse delicatius; at in viragine adultiori maturescere hic debuit color neque magis vernaculi alio eum verbo exprimi potuisse reor, quam ατοχροί Quam quidem vocem si intelligerent ij, qui se omnia putant intelligere,nunquam Graeci semper Graeculi, non tricarentur importunius, nec Nicepho
187쪽
i76 DIsCEpTATI Q UODLIBET ICArum aut Epiphanium scripsisse contenderent triticeo aut lubfusco colore Demus enim triticeum colorem viros non indoctos eum arbitrari, qui subsescias est nusquam tamen Nicephorus nusquam Epiphanius alium,
quam nτίχροον, id est triticeu, describit. Norunt hoc, quicunque vel l limine Graeciam salutarunt. Haec pro pietate in maiores nostros,& illos sacrae velut historiae parentes dicenda videntur. Conferte nunc ea cum aduersariorum commentis: Triticeus,inquiunt, talor foedus est. Est certe,si quam vos de vulgo philosophi speciem deformatis, ea sola sit amplectenda. Quid vero rum quid vultisὶ D.Virginis colorem foedum titisse imo foedissimum LVidetis, quibus Virginem comparetisὶ quibus eam componatio quo ipsain proiiciatis3 Infra omnes mortales. PraecIarior enim Ethiopum color est,qu m ille quem vos fingitis triticeum. At Vero,ne omnino deui
' te videamini, aliquid lueis adspergitis. Hanc Ego quidem non tollo; sed quaero quorsum adspergitis Vt in meridiana luce melius foeditas Φideatur& rideatur Veriam enimvero hon decet, aiunt illi, Virginein caelo dignam meretricia specie deformari Haereo, Auditores,&vel prima huius vocis syllaba Batti ad- instar lapidesco. Quid agimus per Deum im mortalem,quid agimus Ergone meretrices sunt, quotquot sermo suntὶωsolae sagae,&
188쪽
veneficae,& striges pudentes erunt, castae, integrae, dignaeque puluinaribus sanctissimi numinis quaeque rapiantur ad aram Vestae ZHemini seram te, Susanna, Maerumnosam frustra tibi Daniel subitidio titit:iterum a palum vocaris, ut lapidum grandine calamitosissime
perpluare. Noli negare te meretricem esse; pulcra es,& memorabili decore praedita ni nil ultra argumentorum,nihil testium quaerim tur: omnium id unum adinstar est. Ne tu frustra integritatis famam ad posterorum memoriam venditas, Iudith scortum us,&idem
tecum in prostibulum compingitur Rachel, Abigail, Esther. Quotquot denique pulcraestin timeretrices sunt. Haec patiemini, Auditorcs haec ea suntta haec sunt Philosophi eo digna supercilio. quae quidem quantuin reductiori significationis sacrario nefandorum contineant mysteriorum enuntiare vix ausim; nec tempus paritur diutius vestra abutar beneuolentia Agite ergo, siquid in se forma gratiosum habeat; si quod turpe est, idem non hominibus solum inuisum, sed Deo quodammodo reiectaneum censeatur, qui a suis altaribus non facerdotes tantum amouit, quibus non omnibus ab lotura articulis corporis co-
formatio sedi victimas quidem mutilas legitimum esse sacrificium declarauit si donum Dei pulcritudo est, si virtutis argumentum; si omnium Theologorum sententia D.
189쪽
i DisCEPTA Tto EUODLIBETICA Virgini exornandae hoc inter reliqua velut monilia Deus largitusui nihil sit, cureodem spoliemus Matrem nobis iucudissimam,plurima vero exacuant,ad conseruanda,quipos sidet, ornastenta, malia aliunde exaggeranda; ne patiamini per cuniculos irrepere nescio quos , , quali allaturi essent aliquid
noui, quod iam ante omnium consensu obtinebat Maria, diripere: exuere eam: spoliare iis, quibus parentem nemo suam exutam spoliatamque aequo ferat animo Permittant illi
coloris ac sermae decentiam inuiolatam illibatamque, quam tot laboribus Patres Theologique omnes hucusque vendicarunt:xurn siquid adiicere velint, nemo repugnabit,pla tu potius & laudibus prosequemur virosis gnos,& bene de Virgine metitos, qui auctis imperij limitibus,eius velut pomoeria prodia
xerint.Foeda, foeda est opinio,quae foedam ar-suit Dei matrem, Dei sponsam: foeda aduersariorum est sententia, quae mantello inuo, uitur Eooesto, ut illi putant, ut ego existimo
adeo tenui&lacero, ut fraudes transpareant&doli. Nihil certe magis mihi ridiculum videtur, quam toties eos de statu deiectos frontem tamen os praebere, lenibus quasi niti,& trunco corpore luctari contraVirgine. Quorum e numero ii quis in hac spectatissima corona reperiatur, quem tamen reperiri non reor,etiam atque etiam rogo,cogitate ac medi-
190쪽
meditate uti prospiciat, quid hac praesertam
tempestate, qua Tartareus ille draco virulento ac coenoso suo vomitu honorem Virginis,
quoquo potest modo labefactare conatur,
quid hac, inquam tepestate Christi fidem ac religionem professis agendum, quid moliendum quo cogitatio adspirare, quo eluctari debet omnis industila. Nihil profecto vel
leui usurpandum sermone iudicabit, sed nec tolerandum quidem non dico, quod Mariae deroget, sed quod vel minimum derogare videatur Alibi contentionibus ad ingenisoste-tationem subtilius acriusque micantibus, at que animosius scintillantibus arena adornetur lila laudem ea non habet exercitatio, ne que excusationem quidem habet.Nunc ad te mea se conuertit oratio, b Maria, teque sibi testem vocat nullum alicuius odio pugnaciter eritissum argumentum. Nihil hic habeat sibi umbratilis illa& pe puerilis contentio. Seria,seriares est,quae Virginem spectat.Seria res agitur serioque profiteor, hanc me potius vitam esse proiecturum, quarn ab his diuersum unquam aliquid in animum admissurum.
Ita constet fides Romana:ita faueas, caesorum
terrarumque Regina, mihi Aniuerso hi uc iuuenum virorumque coetui clarissim, ita prosis aeternum omnibus.