Pauli Iouii Nouocomensis Vitae duodecim vicecomitum Mediolani principum. Ex bibliotheca regia

발행: 1549년

분량: 211페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

PAVLVS IOVIUS EPISCOPUS Nucerinus Galliae Delphino

S. P. D.

V V M ad Niceam in spem exoptatae pacis adductus, Carolo fratri tuo Vicecomitu originesin principatus initia, breui commetario me perscripturunt promisissem, nihil inde mihi antiquius fuit, quam ut id quod suscepera, mature perficerem. Arbitrabar enim non multo post futurum, ut is sum mae spei adolescens, cum optimo iure suo, tum praeclara Caesaris Augusti liberalitate Cisalpinae Galliae imperio potiretur Quamobrem non modὀ mihi honestum, sed illi etiam maxime decorum atque iucundum fore prouidebam, si talorum Principum res gestae in arctum volumen referrentur. Nam eos belli ca laude,& magnificentia operum, splendore vitae cum claris imis Graecorum Romanorum compa rari posse, sine controuersia iudicamus. Ab hac ti-que nobilissima stirpe, maternum genus Regiae Vale'siorum domui insertu deducitis, unde haec Mediolanensis regni haereditas aditur, tot cruentis iactata litibus, nec ullis unquam immitis Fortuna terroribus intermissa. Regnauere autem ex hac illustri familia duodecim Principes cetum septuaginta annis. Tot enim sunt ab Othone ad Philippum, in quo Principum progenies desecit,quum is sine legitima pro te decesserit. Caeterum consecto libro, qu offeren di huius muneris votum, nouus ex violatis induciis A. ii.

12쪽

renati belli tumultus aliquandiu sesellisset, tandem id totum Carolus ipse atroci fato nobis ereptus interrupit, grauiore quide nostro luctu, quὀd iuuenis spe clata virtute florentissimus , in ipso partae pacis limine conciderit. Id igitur quod ei debebam, tibi rerum omniuhaeredi, integra fide persoluo. Tu vero sapienter generoseque feceris, ac plane regi , si eo animo

librum euolues, ut repudiatis vitiis, summos tantum

virtutum flores decerpas. Id porro tibi haud difficile fuerit, qui paternae laudis aemulus, ac mitae constan tiae praeclarus imitatori, ita diuersas miro tempera mento in unum virtutes misces, ut iam Gallia minime dubitet, quin si duobus longe maximis Regibu maior atqtae felicior euasuriis. Vale. Romae IIII. ΚaLAprilis M. D. XLVII.

13쪽

PAVLI IO VII NOVO COMEN -

si in Vita duodecim Vicecomitum Mediolani Principum Praefatio. ET V sTATEM nobilissimae Vicecomitum semiliae qui ambitiosius a praealta Romanoru Caesarum origi

ne, Longobardisq; regibus

deducto stemmate, repete' re contedunt, fabulosas pene initiis inuoluere videntur. Nos autem recentiora illustrioraque,uti ab omnibus recepta, sequemur: c5tentique erimus insigni memoria Heriprandi Gal- uani nepotis, qui eximia cum laude rei militaris, ciuilisque prudentiae, Mediolani principem locum te nuerunt.Incidit Galuanius in id tempus quo Mediolanum a Fesserico AEnobarbo deletu est, vir summa rerum gestarum gloria. quod in satis suit, insigni

calamitate memorabilis Captus enim, de ad trium' phum in Germaniam ductus fuisse traditur sed non multo post carceris catenas fregit, ingentique animi virtute non semel caesis Barbaris, ultus iniurias,patria restituit. Fuit hic ut Annales serunt Othonis nepos, eius qui ab insigni pietate magnitudineque animi, canente illo pernobili classico excitus, ad sacru bellum in Syriam contendit, communicatis scilicet consitus atque opibus cuculterino Montisserrat regulo, qtu' proceritate corporis Longa spatha vocabatur. Voluntariorum enim equitum ac peditum delectae no- A. iii.

14쪽

bilitatis viginti milia ad Boemundum a Brundusio transfretantem adduxere, ne Itali vel studio religionis, vel bellica laude Gallis inferiores esse viderentur. Caeterum Otho iam duobus asperrimis ad Nicaei atque Orontem praeliis spectatae virtutis famam consequutus, oppugnate demum Hierosolymas Gothisee

do gloriosa totius exercitus acclamatione coronam promeruit, quum Volucem Saracenorum duce medio in campo ad singulare certa me, fortissimu cluen

que ex Christiana acie prouocantem, ipse unus ante alios, nihil eius m naanis barbari ferocia, vel terribili insignium armorum specie permotus,sortiter atque Uiciter deuicit, retulitque de confossi hostis galea o pimum plenumque immortali gloria spolium, auri- tam scilicet vipera inexplicatis spiris minaciter xc

no cassidis erectam, puerum passis manibus deuorantem quod unum auspicatae Virtutis argumetum,

non modo gentilitiae laudis gestamen fuit, sed, posteris id insigne audaci e usurpantibus, imperia,& opes, nate gloria portendit Fuere qui existiment Volucem ex stirpe Alexandri Magni progenitum, tulisse pro insigni viperam, ex Olympiadis fabula puerum parturientem, quddet dracone se compressam fuisse Iouis imagine praedicaret.

15쪽

Vera effigies Othonis Archiepiscopi ad Angleriam spectatur in eo testudinato conclaui, quod est in arce ubi victoriam de Turrianis ad Decimum prae lio superatis depicta cum elogiis Latinis videmus. A. iiii.

16쪽

8MEDIO L. PRINC. T H O. Obilissimi Principatus undamenta feliciter Otho iecit, berti filius , qui

ab Asiatico Othone proauo nomen ac ceperat Natus est Inuorio in pago ad Verbanum lacum, magnis quidem natalibus , sed patrimonio tenui S tum ade afflictis totius familiae fortunis, ut quatuor tantum itane ignobilium vicoru ditione propinqui Proceres maiorum suorum nomen tueretur. Hi fuere, Inuorium, Massinum,Vergantum,&Olegium:sed undos etiam peramplos Mediolani extra portam Iouiam a Sullano Vicecomite emptos constat. Frequentibus enim Barbarorum irruptionibus 4 ciuili praesertim bello, cuncta apud Insubres conturbata prostrataque erant, ut non mirum sit, tantas opes in publica calamitate corruisse. Sunt qui ex genitura, propter admirabiles siderii concursus imperiti ei a Mathematicis praenuntiatum fuisse asseuerent Vertim ipse repudiatis prorsus Astrologis, id unum pro insigni ostento iocabundus accepit, quod Vicecomite Placentino, Mediolani Praetore qui tum erat supremae potestatis magistratus)ωOthone Caesare imperante, in luce esset editus. Enituit satis mature in adolescente ingenium alacre, praealtu,ardens, quod mirabile erat, graui prudelia

temperatum accesserat corporis atque oris dignitas maxime excellens statura enim erat excelsa, nexu neruorum longe firmissisma:pectore autem lato atque extanti, radiosis praegrandibusque oculis. eloquentia verό illustri, exquisitisque literis,quu Oporteret,ad

17쪽

iucunditatem exornata, adeo ut quum omnibus magnopere placeret, etiam sibi meliore fortuna dignus Videretur . Itaque ardente ciuili bello Gallia Cisalpina dona egressus, Roma se contulit ad Octavianum Vbaldinum Cardinalem, authoritate atqtie opibus florentem: a quo benigne susceptus, adscribitur familiae inter honestissimos. Nec multo Hst, quu in ea domo aliquadiu virtutis eximiae, perurbanaeque comitatis,&naturae nequaquam fallacis vel insidiosae testimonia passim reliquisset, Octauiano praealta semper agitati, in otio pariter atque negotio comes esse coepit adeo

ut munera legationum obeuntem, trans Alpes accitu, inter praecipuos sequeretur: hisque maxime temporibus extra ordinem necessaria domesticae discipli nae officia, caeteris languentibus aut Occupatis, diligenter adimpleret, abnuenti semperi coacto similis, ne

ambitione potius, quam obsequio, amicorum munia suscipere videretur. Literas enim scite atque expedite exarabat, dictabat elegater, in omniq; occasione Ceconomicarum rerum, cuncta ad pietate, ad decus Vtemperantiam reuocabat Quibus maxime rebus, ita appetente Cardinalis ingenio, certissima laus pararetur,

honesta quidem sibi in primis ad promerendam ampliorem gratia, sidemum ipsa Cardinali decora Stitilis, ad petitionem summi Pontificatus contedenti. In unam enim eam curam amplissimos Senatores haud dissimulanter incumber Vt aulae artium peritus, facile intelligebat. His moribus iam abude claro,&pro spera vigenti fama, Leo Peregus Mediolanensis Antistes in exilio apud Legnanun mortuus nuntiatur. Hunc Martinus Turrianus tanquam patronum du-

18쪽

io MEDIO L. PRINC

cemque nobilitatis urbe pepulerat, quum ipse antea populi causam aduersus Patritio suscepisset, perturbataque Republica,statum popularem, caesis disiecissique nobilibus induxisset Oderat Octavianus Turria nos tanqua nobilitatis hostes erat enim e vetusta ac illustri apud Etruscos baldinorum familia: priuati quoque odii causae intercedebant, parum quidem

honestae sed ob id validiores. Nam ei Martinus paucis ante annis notam nefariae cupiditatis inusserat,

quum forte in Galliam iter habentem , hospitioque susceptum, in teplo Diui Ambrosii ne carbunculum mirabili fulgore rara magnitudine conspicuum edonariis auferret, armatus prohibuisset. Dicebat enim Cardinalis cupide inspiciendo tractandoq, eam gemmam, omnino digna videri quae ad ornamentum sacroru solennium, in summa Pontificis Maximi tiarac5spiceretur. Hic est ille baldinus praealto ambitiosoque ingenio &magnis opibus potes Danthis poetae carminibus nec ambiguo quidem probro celebratus. Itaque ad excidium Turrianae domus,4 ad condendum invicecomitum familia principatum, fatali euentu, Otho Mediolanesium Archiepiscopus declaratur. amplissima enim potestate, iure, munereque legationis Octavianus fungebatur adque approbauit Urbanus P6tifex, vel ob id quὀd duos foeda dissensio ne Mediolani defuncto Leoni suffectos audiebat, Raina undium scilicetTurnanum, Martini patruelis potentia armisque potius quam liberis suffragiis prouectum, Franciscum Septariensem, que Virtutis com mendatione populus tribiisque omnes in inuidiam Martini, veluti iam impotenter Vsuperbe dominan-

19쪽

ti extulerant Favebat Othoni urbanus, ut maiestatis Pontificia iura tueretur. Itaque eum rite consecratum insignitumque mitra klituo pas orati, ad sacerdotii munus obeundum in Cisalpina Galliam dimittit eo etiam cupidius, quὀd Turrianis infensus erat. Nam forte per id tepus magno Othonis commodo Vbertus Pallavicinus Turrianaru copiarum dux Placentinorum agros Pontifici ditionis populabundus afflixerat. Erepserant Turriani paucis ante annis ad sena mam potentiam, ab initio in Republica popula

rem auram optimis artibus aucupantes. PosTemo autem dominandi libidine accensi, totius publici consilii formam, Praetoris arbitria,&suffragiorum denique

omnium iura libertatemqtae sustulerant. Fuere illis

magnae opes in Saxina valle, quae est ad Lariu lacum creverantque plurimum haereditate Tacii Reguli qui geminos e Belgica Gallia profugos Turrianos fratres militaris indolis sibi generos adsciuerat,ac adoptarat in filios. Ab his progenitum ferunt superiorem Martinu cognomine Gigante, qui post egregiae virtutis facinora, ad Antiochia multis in praeliis edita, a Sara cenis captus, miserabili supplicio affectus fuisse traditur. Huius nepos fuit Paganus,vir excellenti virtute prudentiaque qui multa cum laude liberalitatis pietatis Mediolanenses a Federico secundo Caesare ad cohortis nouae oppidum, cruento praelio profligatos, ad se recepit, incredibilique benignitate. omni humana ope adiutos fouit, domumque dimisit. Sed hi non multo pὀst optime de se merito gratiam retulere, dei dato ei Praeturae magistratu, ipseque cum uniuer

ia familia ciuitate donato Paganus ita gessit magi-

20쪽

MEDIOL PRINC.

stratum,Vt nemo temperantia,aequitate, atque Indu

stria potior videretur, nisi populi ac infimae plebis defensorein se professus, paulo acerbius Patritios, tanquam superbe ac petulanter minores ordines diuexare solitos, patria exturbandos suscepisset. Hunc fato functum is ad Clarae vallis templum funere publico

elatu, omnes ordines diu luxerut,honestaruntq; marmoreo sepulchro, insculptis carminibus, cum titulo

magnifice atque feliciter administratae Reipub Pagano successit Martinus frater, vir ingenio perspicaci erecto ad laudem ac imperii gloriae maxime cupido caeterum, quae ad id opportunae erant artes, multa ciuili clemetias lenitate teperato. Hunc populus defensore suum, patrisque patre appellauit Paulum enim Soresina, Leonemque Peregum urbis Archiepi

scopii, Patritioru duces expulerat, bonis exuerat, exi

lioque multarat, contuderatque ade nobilitatis animos, ut Respublica numeros infimorum hominum consilio, in speciem libertatis, non obscure autem ad unum ipsius arbitrium regeretur. Eo modo Nobilitate in ordine redactoa,& grassante plebe in Patritium sanguinem, Pontifex Romanus affectam laceratamque ciuitatem miseratus, Rauennatem Antistite Me diolanum misit, qui usus officio Christianae pietatis. caedes tolleret, odia mitigaret, statismque perturbatae urbis componeret . Is capita factionum ablegauit, ante alios Martinum. Sed is no multo post euocatus studio veteruamicoru hostibusque ad Diui Dionysii teplum tumultuario certamine profligatis, in urbem est receptus. Exinde Martinus usurpato imperio, cuncta regere, plebis' praecipue commoda tueri, no-

SEARCH

MENU NAVIGATION