Pauli Iouii Nouocomensis Vitae duodecim vicecomitum Mediolani principum. Ex bibliotheca regia

발행: 1549년

분량: 211페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

gnitatis sede, usus fuisset, ab eo demum qui & gentilis esset, amicissimus putaretur, deseri, eludi peni tus hostiliterque traduci. Sed in Othone ea vis con stantiae virilis, exactaeque prudeli consederat, asper

rimarum rerum Vis, S prouectae iam aetatis cursu co- firmata,vt tum maxime sperare inciperet,quum caeteri exules animum despondere videretur. In summa enim egregia educationis parte reponebat, non fragi animo in aduersis, putare fortunam vivida virtute inferiorem, eamque contemnere uti penitus instabilem:atque ideo quum auersa tam diu esset, non multo post in complexu commutata libidine reditura. In

eo animi habitu quia aliquandiu ad Bugella substitio

set intentusq; in Omne rerum nouarum motus, ali

qua efferendi sese, renouadi belli occasione circunspectaret Gregorius Aretii decessisse nuntiatur. Nec mora ad eam fama Patritia gens undiq; ex infelicitate belli dissipata, ad Othonem coiti. in comune consulitur:& quum duce militari atque opulento, qui afflictas res atque humi prostratas erigeret, maximeo' pus esset,Gothostedus Langustus deligitur. Hic erat natalium atque opum claritate apud Ticinenses facile princeps, gloriae atque imperii auidus,& quo maxime placebat, Turriano nomini apprime insensus. Nemo enim e Cisalpina Gallia non suspectabat a pi opes, uti in immensum adauctas, coitinctasque A pulo Regi Romano item Pontifici, quόdque finitimos terrere poterat, noui etiam Caesaris amicitia atque praesidio confirmatas Bergo mum enim,Crema,

Comi, Laudemque Pompeiam Turriani certo iure potestate redegerant: interque Ticinum Abdua

42쪽

ac in propinqua Rheticis Alpibus Volturena valle expugnatis excisis Nobilium arcibus cuncta subegerant. Itaque angustus amplissimis atritiorum pollicitationibus oneratus eum enim Mediolani Praetorem cum militari imperio, opimisque stipediis designabant)wsuo fatali iudicio inductus,se partiu ducem futurum profitetur euocat undique veteranoS, ω Laumellino agro loricatas cohortes sagittaridoque item ex Liguria mercede Conducit ante omnia equitatui studet, ut Germanoru turmis resistat Paucis diebus in eo apparatu consumptis,4 sublatis signis ad Verbanum lacum proficiscitur. Nullum suit in ea praefectura oppidum, quod non statim aperirer

portas. Erat enim in eo tractu Vicecomitum familia admodum potens S illusoris, iam erat cunctis inuisa Turrianoru acerbitas, qui superiore bello praeda caede aduersariorum non contenti, etiam in ipsa tecta 5 segetes igne saeuierant . Itaq; Aronais Angleria statim recipiuntur: Otho ipse cum valida manu in Sepriensem regionem irrumpit. Ea intercincta Ticino atque Olona amnibus ad Verbanum usque vi

cis ac oppidis florens extenditur ab oppidoque Se prio nomen ducit. Hoc Othoniani facile expugnat, eo capto late undique excursiones fiunt, magnus que timor finitimis pagis incutitur. Tum vero a pus a foederatis sociisque ciuitatibus auxilia parare: equos militares mutuo acceptos ae domestico stabulo fidis sortibus amicis distribuere: urbanam legionem ad Carrocci tutelam ea seueritate describere. Vt octo Tribus tot enim erant urbis portae suffragio suo totiden quos maxime putaret acres impigros sin-

43쪽

gularu cohortium Tribunos pronuntiarent, Tribuni eligerent Ceturiones hi Vero eos qui pari delectu De i curias sacramet rogatas, mulcta imposita ad vexillul vocarent. His celeriter administratis, Castanu filiumcu Germanoru turmis praemittit, qui effuso uvagati hosti protinus occurrat ac cofestim urbe cu Carroc- cio paludatus egreditur, cura scilicet urbanarum reruFrancisco fratri demandata. Is diligenter urbe nouo praesidio munivit:suspectos relegauit dubiis obsides imperauit circunscripsit etiam metu poena nonnullos qui spiritu, gratia, opibusq; valebant. Interim Napus cum graui peditum agmine Angleria ire per

gens, quartis castris ad Guasseram amnem peruenit. Labitur is ex proximis vallibus in Uerbanum, saxo

passim impeditόque alueo,& quu imbribus intume scit, minime vadabili. Iam Gothostedus cognito hostium aduetu, in aduersa ripa aciem direxerat, proue- citisque equo ut cuncta oculis perlustraret, ineundi praelii occasionem expectabat, eo animo ut hostes vadum petris atque virgultis impeditum ingredientes adoriretur. Non dubitauit Cassonus, qui tribus serme stadiis subsequentem cum pedestribus copiis patrem anteibat,Germanos per se pugnandi auidos cohortari atque incitare, ut contra hostes confertis turmis prouolarent. Erat in prima fronte praemio excitus a Cassono Antius Lauser Germanorum dux,armis crimstisque conspicuus:huc insolenter traiecto alueo an te alios pugna cientem Lagustus ipse pari alacritate concitato equo inuasit hastaq; transfixit. Quo strato x gustani clamore sublato victoria ingeminant, tu multuarioque procursu in Germanos deseruntur. Fit

44쪽

acre certamen in vado, quanquam tum humili admodum profluente. Balistari Ligures in densatos hostes sagittas excutiunt, equites peditesque miscentur. Erat iam de Germanis magna ex parte vulneratis parta victoria, quu Langustus terrefacto equo in tenace aluei voraginem abreptus, ab hostibus capitur, nec mora Germani comutata fortuna conglobantur Langustanis amisso duce animus cocidit. Appropinquat Napus, totaque mole copiaruimpressione facit. Fundutur Othoniani uiribus atque animis impares: insequitur fugientes reces equitatus magna caedes editur. Nobiliu ala Theobaldo Vicecomite acriter depugnate, aliquadiu restitit, ct dum se in aequiore locum

subducere properat, circunueta a Cassono caedituranea receptus iniquitate Theobaldus ipse, tu eo viginti duo Patritii capiuntur. Feriunt Napussilii virtute laetante, prae gaudio lachrymas tenere nequiuisse: quando ea victoria unius horae Ometo parta , a

gno timori semini' periculis, praeduris laboribu fine attulisset Franciscus Turrianus qui Mediolani ipso plebis Tribunatu superbus,&populi, libertatis

defensor appellari volebat, quum rei feliciter gestae nuntiu accepisset, essetq; rogatus sententia de capti uis crudelissime rescripsit,asserens cuncta simul Hydrae capita ense recide da, ne renata rursus venenum effundat. Contra Cassonus generoso colitio invicto ria, nobili virtute parta, clementiae laudem quaerens, ne suppliciu de Patritiis iure belli captis sumeretur, obnixe deprecari. Sed Napus iampridem ex Emberrae saeuitia extra acie patritio sanguine crueiatus, lauda ta sed elusa filii lenitate, in duriorem partem inclina-

45쪽

OTHO. 37

uit deposcentibus praesertim Germanis truci curia fremitu, ut in vindictam interfecti corumuticis, o thostedus necaretur. Nec multo post Uusit lege capitali ageretur, dira Voce pronuntiauit atque ita ad Galaratum oppidum duo, viginti insignes Patri lii,&ante alios Lagustus Dux ipse& Theobaldus nefariorum hominu more, securi percutiutur: quod inuidiam adauxit, ceruicibus tantorti procerum adplaustri temonem ludibrio quoda appositis, atque ibi repetito saepe ictu saetiissime detruncatis. Erat Theo baldus Andreoccio Othonis fratre genitus,sua Virtute, specie corporis, sed multo magis felici prole clarissimus. Reliquit enim Matthaeu filium , qui postea ob virtutem Magni cognomen adeptus , imperium ab Othone acceptum cum admirabili laude posteris propagauit. Id execrabile facinus non lege militari, sed immani patratum rabie nobilissimos quosquet inter primos anguschae familiae ioceres, aduersus Turrianos vehementissime concitauit adeo ut non toto plane exacto triennii spatio parem omnino clade Turrianis funesta admodum illata calamitate re penderint. Otho incestus, uti domestico publico que ictus vulnere e Seprio in Vercelleiam refugit - grum diu immeritam Theobaldi necem lachrymis

prosequutus.Toto autem tempore nunquam animo sese demittes sed hilari vultu acceptae cladis moero rem semper occultans, graui oratione Patritiis oste debat deos immortales nefario Turrianorum scelel re permotos occasionen te novandi feliciterque co-

sciendi belli procul dubio praebituros. Nec multi me se effluxere, quum ad excitandos animos initiu prael C. iii.

46쪽

buit populus Comensis, acerbitate Praetoris ad arma concitatus Is erat Accursus Cutica, vir ingenio rapaci, factioso, quod a liberis hominibus ferri no poterat, agresti quada ferocia superbo. Eum sibi in Praetura suffecerat Napus, idque facile impetrarat pro amicissimo homine, Tatritiis maxime infenso in hoc etia Comenses pari obsequio remuneratus, quupariter Corradinum Laui rarium Uitanarum partiuprincipem, Mediolanensi Praetura eodem tepore perornasset. In hunc aliare ac insolenter ius dicentem,

qtium forte iuueni e Ruscona familia ad tribunal liberius loquuto, manus iniiceret, populus impetum fecit, fugatumque&in praetorio obsessum cepit. Post id factum Decuriones ad Napum se ipsete, ut si A cursium incolume& dimissum vellet, ipsis honesta

permutatione Simon Locainas remitteretur. Hunc

ciuili bello captum,Tumani ad ignominia& crucia tu, clathrata in cavea, ferae bestiae more concluserat, septimumqtie iam annum tetro squalore foeda illuvie deformem ac miserum adseruabant. Erat Simo e Muralia familia Comi admodum nobili, quae originem a Locarno Verbani lacus oppido deducebat: ob id a Corio erutaq; scriptoribus Locarnas appellatus:vir ingentis profectHanimi,&procera robustique corporis, ac alterutra fortuna sua clarus, sed iniuriae vindicta maxime illusitis.Visitur hodie lapideucius sepulchrum superstante eques ri imagine,ad vestibulu Abundiana Basilicae. PorrόNapus amicissimi

hominis periculo permotus, Simone cauea eduxit, uti co tracto morbo, non multo pόst aliqua vitae aut aeris intemperie moriturunmprobante plurimu Fra

47쪽

cisto. praedicante Simonem suo asti viam aliqua-

do reperturum, qua diuturni carceris contumeliam ulcisceretur. Caeterum ea conditione Simon est edu-istus ut solenni sacramento iuraret nunquam se aduersus Turrianos arma latur u Sed eius iurisiurandi fidem, uti summa expressam necessitate, non multis

inde diebus penitus elus ta&qui inhumani cruciatus memoriam animo minime depooendam existimaret, grauibus apud veteres amicos habitis cosiliis, ad Othonem est profectus. Eius viri aduentu erexit sese in nouam spem Oilao coluereque subinde Patritiae et is reliquiae: nam hominem per se diuitiis S clientelis validu efferatόq; animo studii sui vires omnes ad oppugnandos Turrianos effundente, magna exulumultitudo sequebatur. Apparebat enim Comeses Simon authorei Patritiorum partes esse transituros,

quando iani a Turrianis singulari eius beneficio rebellassent. Dum arma equi militesque paratur apud Vercellas, Otho per speculatores didicit, castrum Semptium, de quo toties pugnatum fuerat, exiguo praesi di, ni illa prope cura custodiri. Nam toties deuictis profligatisque hostibus, Turriani uti in nullo metu,

alendi praesidiarii militis sumptum custodes ipsi

excubiarum diligentiam facile remiserant. Itaquenlaturandum ratus Otho, Ticinum traiicit, delatris que intempesta nocte ad portas, Si oppidum, arcem cepit Paucis inde diebus aucto exercitu, totam camregionem peruagatus, finitimis Mediolano vicis, singularern, uti ex improuis hoste, trepidationem intulit. Ad eius rei gestae nuntium Napus cum sua vete Urbana legione, Cassonoque filio cermanorum

Calii

48쪽

alis urbe egreditur' caeteras auxiliares copias subsequi iubet. Is dolore simul atque ira angebatur, quod hostes toties superat caesique aded insoleter sese efferrent, nec superioris cladis exemplo extrema supplicia formidarent:sed in Othonem toto animo erat in te tus, quem si aliquo aduersae pugnae casu Fortuna desereret, eo semel oppresso Patritio facile debellari delerique posse iudicabat. Appropinquante Napo, summa S ea quidem opportuna belli ratione Othoniani ad signa reuertuntur iuxta oppidum Seprium castra muniunt: murum oppidi atque item arce praesidio firmant, eo consilio ut freti Sepriensium com-naeatu, aut vallo praeferocis hostis impetum fiu- strentur. Quum aliquot diebus minutis praeliis lacessendo, leuem armaturam exercuissent, Napus e proximis casti is ad oppugnandam arcem scalasimachinas protulit, instructaque legione, inquitatu in praesidiis collocato, moenibus successit, ratus se potiturum arce:aut si Otho serendae opis causa, castris grederetur,aequo in loco iusta acie certaturum. Quualiquot horis utrinqlle acerrime certatu esset admurum, cominutisque scalisi multis vulneribus acceptis, Turriani decidentium lapidi tignorumque po-dera vix sustinerent,visa est Othoni occasio rei bene

gerendae: comunicatoque consilio cunctisque approbantibus oppido, castris in hostes erupit lato impetu, ut pulsas, perturbatis primis tota Mediolanensium legio in fugam verteretur: eaque vis repetini timoris apud fetas sauci6sque, Si de arcis expugnatione desperantes fuit, ut neque Napus, neque assentis conturbato a fugietibus equitatu, opem susis per-

49쪽

territis afferre potuerint. In ea fuga Otho clementiae nomen quaerens,Orabat suos, a sanguine ciuiu i perarent. Sed haud facile continere secenareque eoru ferocia poterat, qui amicos propinquosque suos crudeliter extra aciem interfectos ulcisciti operabant.

conseruauit tamen multos. Nam nisi maturius receptui cecinisset, quu nox instaret, usque ad castra see dae fugae de trepidationis plena,iratorum Patritiorum gladii cum magna hos tu caede peruenissent Agnouere Mediolanenses lenitatem Antistitis sui. Sed Napus eius fugae ignominia animo minime ferens, biperterritos confirmauit, cohortate Cassono ut amisi sum decus celeritate atq; audacia sarciretur, praecepit praefectis ut corpora atq; animos ad pugna pararent:

statuisse enim intra paucas horas hostem inopinantem, Dab recenti rerum successu incautum adoriri. Ita ea nocte insomnis Napus inalbescete caelo ad hostes contendit, tanta celeritate, ut Othoniani vix arma induere equosque fraenare potuerint. Dimicatuest aliquandiu ad vallum,irrumpente undique hoste, repugnantibus satis constanter, qui pro custodia

castrorum in armis excubabant. Sed reliquas cohortes aegre sustinentes, nec satis conglobatas, ex transeuerso Germani densatis cuneis sacile perruperiit Quo conspecto eliquus peditatus,atque item equites es' sus castris, ex oppido, protinus in fugam se coiecere . Ita prope sine vulnere perrupta direpta castra: plurimi apti:caesi pauci,adeis eius fugae foedo eventu, ut non facile appareret,quibusnam Fortuna humanis

coeptis illudens in spatio septem horarum plus dede-ςQris,aut militaris laudis attulisset Otho premente

50쪽

undique hoste inter tela volantia periculo lapsus, cumagna parte equitatus ex fuga Comum peruenit. Eii Comenses neque intra urbem recipere, neque ut diu in suburbanis aedificiis subsisteret, pati voluerunt,ne Turcianus victor, quo iam plane defecerant, admoto exercitu per causam persequendi hostis, ipsorum

agros evastaret. Praebuere tamen benigne&largiter comeatum,atque item sarcinaria iumenta, S peritos itinerum duces. Quoium fides opera usus Otho ad

septimu lapideiuragum castellu primὀ petiit, atque inde profectus superatoiugani lacu, ad Zornigium

tubalpinum pagum contendit. In eo loco adinodum tuto&sylvestri aliquot dierum quiete recreatus, ad amicos iteras dedit, ut de sua salute recepitique cemtiores redderentur. Sed no multo post inopia, ege- sate compulsus,deflexit ad Canobium, insigne, opulentum in i pa Verbani oppidum. Ibi Otho admi-iabili facundia sua opportune usus, oppidanos claudeles prinad portas,&mo bidui tantum moram fesso agmini concedentes, adeό apposite eliciterque per mulsit, ut repraesentata hostium suorum crudelitate, in amicitiam foedusque pertraxerit. Nec multo pὀst

coluere rursus Patritii exules ferme omnes. Nam ubi

fama perlatii est Othonem benigne amiceque receptum Canobi constitisse quisque vel ineria iis vel semitati lus ex fugai ab hostium castris, ad eum contendebat mam Turriani captiuos, contenti spoliis, statim dimiserat, ne qui selicitate in parada vidi oria prae stitissenti humanitate vinci viderentur. Affult&Simon I Ocarnas inusitato tramitum flexu ex fuga seruatus:agitatumque subinde est de renouando bello;

SEARCH

MENU NAVIGATION