장음표시 사용
21쪽
gitatione consolabor, me aggressum esse rem ossicio, ac pietati consentaneam.
II. In Portu S. Mariae θ) ad oram freti Gaaditani natus est Hieronymus Lagomarsinus Anno MDCXCVIII prid. Kal. Octobris, quae dies est Sancto Hieronymo Sacra, unde illi nomen inditum fuit. Patrem habuit Ludovicum Lago.
marsinum, Matrem Rosam Cuneam, alterum Genuensem, alteram Hispanam. Et familia quidem Lagomarsina Genuae nobilis habetur, cui ad reliqua, quibus distinguitur, ornamenta, Singulare accessit decus ex assinitate eum familia Remonica. Hanc porro assinitatem fateri & agnoscere
minime dedignatus est CLEMENS XIII, cum ei ipse obtulit Iulii Pogian. Epistolas ab se
editas, & animadversionibus illustratas. Transacta eo in Portu infantia una cum Matre Genuam venit, ubi liberaliter educatus, & iis moribus , quibus a piis parentibus prima formari aetas solet, imbutus. Exacta Genuae pueritia politioris institutionis ergo ad Pratense in Etru-νia seminarium s8) missus suit. Florebat tunc Seminarium illud summa frequentia , ct celebritate nobilium atque ingenuorum adolescentium eo ex tota Italia commeantium. Mirifice enim probabatur a Parentibus, de liberorum pietate, ac doctrina sollicitis, severa ejus, & constans
22쪽
di ei plina. Nihil in illo viguit magis, quandiu
in Societatis potestate mansit, nihil habitum est prius, quam ut ejus Convictores , & pietati impense studerent, & serio litteris operam da
ΙΙΙ. Itaque prorsus amotis, quae juvenilem levitatem a rectissimis occupationibus avocare solent, in id unum, cujus gratia missi fuerant, sedulo urgendum incumbebatur . Exulabant artes illae, quae tametsi Equestres appellantur, dicitamen non potest quam sint liberalibus studiis inimicae, quae lenociniis suis improvidos adolescentium animos ad se rapiunt, ut, abjecta prorsus excolendi ingenii, atque animi cura, diligentia omnis in pedum, ac membrorum con formatione impendatur. Hac vigente institutio
ne , fere omnes hujus seminarii Alumni, prσcujusque ingenio ac iacultate, ab eo sic abjerunt, ut litteris non leviter imbuti, & ad pietatem probe exculti ad diversa Reipublicae munera cum dignitate capessenda satis idonei atque instructi haberentur. Ex his bene multi ad nostram societatem accesserunt, in eaque operam egregie collocarunt suam , atque eorum non nul
li etiam insigniter honestarunt, in quibus re censendus in primis est Lagomarsinus . Non ' dissimulabo hoe societatis suisse invidiosum sed de invidia non est laborandum, quatidoqu3
23쪽
dem nullum certius, tametsi adversarii sequio. rem in partem interpretati sint, nullum tamen certius rechae atque optimae institutionis indicium proferri potest. IV . In hoc Seminarium admissus Lago marsunus , ab ipso aditu inter aequales eminere cinis pit, suavitas morum omnium illi conciliavit benevolentiam , excellens ingenium admirationem . Sedulam ad eas, quae tradebantur, artes addiscendas diligentiam attulit, nec minorem pietati adhibuit, & sic , utramque institutionis partem
complexus, utrique egregie , cumulateque satis. fecit . Nec vero non operam Supervacaneam immerito existimatam, atque a plerisque impatientia quadam neglectam in apta, atque eleganti litterarum conformatione sedulo posuit, ut jam tum earumdem apicibus venuste, ac distincte conformandis assueverit. Qua de re praeceptori suo gratiam semper habuit, ut hoc nomine profiteretur se ei debere non parum. Et vero litinterulas ad artis praescriptum sic effingebat, ut eas non tam videretur exarare, quam pingere. Itaque , quae plurima manu sua conscripta
reliquit, perinde inoffensis oculis legi possunt, ac typis edita essent nitidissimis. Hoc minime reticendum, A specimen apponendum idcirco existimavit, ut, quae consecutus turbo
s jus scriptρ disjecit , ac dissipavit, in quoruM
24쪽
landem eumque manus detulerit, hac veluti nota discriminentur & agnoscantur δU. Primis latinae linguae rudimentis celeriter
perceptis , iisque, in quibus plerique haerere
diutius solent , tricis expeditus, & Grammatiis eam satis edoctus, ad Rhethorem audiendum accessit. Hoc tempore ei duo contigerunt, quati sibi ipse mihi assirmavit extitisse admodum Samlutaria. Alterum , quod fervidum adolescentis paullo licentius exultantis ingenium compressit; alterum ,' quod acri Ires ei stimulos ad diligent; orem litteris operam dandam admovit. Accidit enim , ut puerili levitate vi in cratem ferream insinuatum caput, nullo renisu retraher valuerit. Haec res misellum vehementer conturbavit verentem, ne se inde posset amplius ex 'pedire. Et vero sabri ferrarii opera adhiben da fuit, qui, laxata crare, es vinculo solutum liberavit. Quo casu compressa adolescentis levitas est, didicitque se cautius gerere in posterum. Alterum est, quod cum ad Dialecticam. Properare festinantius cuperet, Iitteras ad P. Laurentium Lagomarsinam e Societate Iesu Genuam latinas dedit, ut sibi ejus consensu a Re
thorica ad Dialecticam gradum facere liceat. Quibus litteris, quod negligentius scriptae erant, respondit, sibi videri non esse de progressu ad Superiorem Scholam , sed de regressu ad inla
25쪽
riorem cogitandum. Haec quoque res ingenuum adolescentem non mediocriter perculit, effecitisque, ut alterum Rethoricae annum coactus imis
pendere , studia Humanitatis diligentius colere instituerit. . In his pro aetatis modo valde profecit , ut reliquos condiscipulos pangendis Caris minibus, & scribendis orationibus facile superarit. Hac ingenii praecellentia cum esset, quam morum integritas maxime commendabat, de capessendo vitae genere non ei suit diu multumisque deliberandum . Sensit enim se ad illam hominum Societatem ferri, in qua duo illa eminabant, in quibus ille praestabat. De Societate igitur ineunda consilium coepit, cui si quidem adscriptus esset, id sibi futurum valde salutare non dubitavit. Captum consilium executio. ni mandare facile admodum fuit, illa ipsa, quam dixi, ingenii praecellentia, & morum Integritate viam muniente, δc ei aditum in M.
VI. Romam igitur venit anno Μ DCCXIII. annos natus XV, dc III Kal. Decembris in Societatem admissus in suirinali S. Andreae d mo sy) tirocinium posuit. Quo confecto, ante. quam ad graviora Philosophiae studia progred retur , eadem in domo Rhethoricae iterum operam dedit: provido sane , ac salutari consilio.
Nam praeterquam quod ibi studebatur acerrime , ,
26쪽
& in summa optimorum ingeniorum contentione vigebat aemulatio, quo maturior est aetas, eo solet esse, ut in omnibus artibus, fructus uberior. Commode autem tune, ac peropportune factum est, ut praeceptori ad id munus destinato aegrotanti, dum convaleseret, P. Abdreas
Budriolius s Io) sussiceretur, vir, quamquam diverso in doctrinae genere praestantissimus, is taἀmen , qui de studiis humanitatis, & verissime sentiret, & rectissime judicaret. Hic totum scholae habendae praefinitum tempus, quamdiu vices alienas implevit, in eo consumpsit, ut de uno Cicerone aς de uno Virgilio opinionem,
existimationemque in auditorum suorum animis, quantam maximam posset, commoveret . Itaque collectis, quae de utroque leguntur, luculentis. simis doctissimorum virorum , tum Veterum , tum recentium testimoniis, in id praecipue incubuit , ut auditores suos ad assiduam eorum i ctionem vehementer accenderet. Hoc quo ceristius obtineret, penitusque animis infigeret, acincommodatissimum illud attulit ex Virgilio de Charonte inferorum portitore, qui infinita cir. cumfusus multitudine paludem stygiam transmea.
re cupientium Nunc hunc , nune ace0;t ΠInm ' D reliquos longe submotos arcet arena is
27쪽
Vos quoque s aiebat) innumerabilis librorum ρυνῶ
fa circumsistet ' sed optimo Strati portitoris tisi eonsilio importunam turbam procul arcete, a vois hisque pνopellite. Tendent quodammodo manus , orabνnt, obsecrabunt, obtestabuntur , legi se a mobis enixius sagitabunt. Vos vero ne praeis aures, nolite secti precibus, nolite mmeri tentat ovibus. Adveniet tempus idoneum, quo multa legantur, a quibus supersederi in praesens optimum duco, vobisque futurum salutare confrinmo . Nunc hunc, nunc ulum accipite, Ciceronem
nimirum , Virgilium in manus sumite, hos legite, in hos totam mentis aciem intendite, his
unis praecipuam operam navate, reliquos, si me
auditis, praetermittite. Sic ille. Haec ego ab ipso Lagomarsino accepta mirifice probavi, &cum Vere, ac percommode dicta judicarem, his ipsis in docendo usus sum, in eamque, quam habui De ratione docendi, discendi, 3c vulgavi , Orationem transtuli, quo latius tam salutaris praeceptio pateret, & communi documento diffunderetur. Est enim non tam plena consilii, quam referta utilitatis, & nostris in litteris aliquid proficere volentibus omnino ne
VII. Haec igitur a doctissimo viro prosecta praeceptio Lagomarsini animo penitus insedit, ut dici non possit, quantum ad Tullianam fuerit te.
28쪽
nionem inflammatus. Se totum Ciceronis te. ctioni dedidit, ut unum Ciceronem evolveret, unum in manibus quotidie haberet, ac de uno propemodum Cicerone cogitaret. Aureos ipsius de Oratore libros s II) non solum attente legit
sed manu sua rotos excripsit, memoriaeque manis
davit: ex qua diligentia, Sc assiduitate assecutus est , ut jam . tum latina lingua scribere assueverit elegantissime. Latinas quas tune exaraVite pistolas, ego legi. & styli elegantiam in ado. Iescente demirari satis non potui, easque plane dignas judicavi, quae in lucem emitterentur. Harum epistolarum bene multae ad P. Lagomansi num patruum suum Roma Genuam perscriptae Sunt, quem non dubito, quin de fratris filii singulari in latina lingua progressu fuerit summopere, gavisus. Itaque unam epistolam ad eum. dem, ut supra diximus, negligentius scriptam plurimae diligentis ime. & elegantissime scriptae
Correxerunt , atque emendarunt. Usque adeo
plurimi resert . quem habeas in adolescenistia doctorem . qui te erudiat, & viam . qua doctrinam assequaris doctus ipse sibi common
VIIL Hie ego in reliquis ejus studiis Philosophiae . & Theologiae . omnibus Nocietatis
Alumnis communibus commemorandis, diutius non immorabor. Tantum dieam in his Metiam
29쪽
propter ingenii praestantiam excelluisse, quibus
tamen sic operam dedit, ut numquam humaniorum litterarum studia intermiserit, ad quae sponte sua recurrebat animus, nec ab iis patiebatur avelli. Nec vero longius illa etiam persequar, quae sociis item omnibus communia nihil habent singulare, quod Lectores ad agnoscendum alliis diat, nec historicum ad pcribendum impellat. Quare haec strictim tantum, ac cursim indicabo , notatis , conservatisque temporibus , ne quid, quod ad non intercisam Vitae totius sciariem pertineat, scriptoris sive incuria , sive ignorantia sit praetermissum. IX. Primum igitur Ρhilosophiae studuit, cujus consecto, ut ajunt, curriculo Arretium ad docendam Grammaticam missus est anno ΜDCCXXI. Ea in urbe annos quatuor commoratus hgregie munere suo lanctus singulare admodum ejus, quam jam tum in latina lingua adeptus fuerat, cognitionis specimen edidit, de quo suo loco dicemus. Romam anno MDCCXXV reversus Theologiae addiscendae, quatuor de more annOS impendit. Doctorem habuit P. Bernardum Vargam Hispanum, magni nominis, ut ea serebant
tempora, Theologum, qui subtilis ipse, & acutus subtili, & acuto discipuli ingenio incredibiliter captus, quantum eniti suadendo potuit, illum ab humanioribus studiis abducere, & ad
30쪽
suam adducere saeuitatem aggressus est. Accede.
bat ratio , qua fiebat, ut eum prae ceteris disci. pulis maxime diligeret, & hispana matre natum , ad hispanicas Subtilitates, quae magno tunc in pretio habebantur, conaretur attrahere is Sed nihil prosecit. Altius enim earum, quibus se jam totum ab adolescentia tradiderat, litterarum amor ejus in animo radices egerat, quam ut
facile posset avelli. Quamquam , si illi se facultati dedisset, in ea propter summam ingenii
solertiam, & acumen admodum praestitisset. X. Hoc etiam studium emensus, & tςrtio, qui appellatur probationis anno Florentiae abis soluto, Rhetoricam docturus Arretium iterum
missus est anno Μ DCCXXX. Hie in urbe quieta, & ab omni strepitu remota stabile sibi figere domicilium in animo habuit, & in eo ipse,
quod ei delatum fuerat, munere vitam 'omnem transigere cogitavit. Et vero fixisset, si non. nulla , quae ad operosissimi muneris levamentum postulabat , ei fuisεent moderatorum facultate concessa. Sed moderatoribus nihil immutandum visum est, nihil esse novi constituendum. Α retii cum esset , solemnem quatuor Votorum
professionem edidit postridie Kal. Februarias MDCCXXXII. Ab ea urbe post annos tres discessit, & Rhetoricae tradendae destinatus in Pratense Collegium, in quo fuerat adolescens