장음표시 사용
41쪽
eogitari, ornari , disponi summo sine Ingento ,
ae doctrina potest. Haec autem in enumeratione postrema i tametsi propria oratorum sunt, tamen Cicero cum Grammaticis Vult esse, facit. que communia. Scribere autem accurate, & eleganter, quod a Grammatici munere sejungi nequit , cujus tandem esse in9enii, quam acuti . quam solertis existimabimus λ hlegans enim scriptio non tam e subtili delectu verborum, &apta eorumdem coagmentatione emergit, quam ex multiplici rerum cognitione efflorescit. Cum
enim omnis , inquit Tullius , s de orati lib. 3
sub initium in ex re atque verbis constet oratio , neque verba sedem habere possunt, si rem sub . praxeris , neque res lumen , si verba submoυeris.
Quae duo cum ita conjuncta sint inter se, ut ullo modo nequeant separari, inde efficitur, qui eleganter scribat, eundem docte etiam, & scienter scribere. XX. Verum Lagomarsinus non praestans SO-lum Grammaticus, sed excellens etiam Orator fuit. Quam excellentiam in oratoria facultate, cum nonnulli Lagomarsino immerito ademerint, ea omnino mihi nunc est ab obtrectatorum inis
juria vindicanda. Ut plerique, quod supra animadverti, artis grammaticae ignoratione falluntur , ita plurimi artis oratoriae inscitia halluci. nantur. Difficile est de quaque re, sive arte
42쪽
judicare, cujus intimam cognitionem non habeas . Intima autem cognitio, nisi longae artis ipsius usu , atque assidua pertractatione noneomparatur. Ii igitur, de quibus dico, in eo errant, quod putant unum tantum, non autem multiplex esse orationis genus. Atque hoc quidem non judicio, atque intelligentia, sed senstibus , atque auribus metiuntur, & quidquid insignibus , extantibus, eminentibus figuris oculosserit, & superlatis, ac sonantibus verbis aures pereellit, hoc mirifice probant, hoc suspiciunt hoc unum oratorium arbitrantur . Male ii quidem atque perverse, ut omnino, aut partim docendi sint. Discant igitur, qui non recte de eloquentia sentiunt, & eam solum clamantem, ac vociferantem admirantur ' discant, inquam , non unum eSse orationis genus, sed varium, & diversum , & oratores esse posse dissimiles inter se, qui tamen simili laude dignentur. Orationaturam imitatur, quae varia est, & varietate gaudet. Recte Tullius de Oratore in hanc sententiam: Nan, , m auribus sinquid multa perenpimus , qus etsi nos vocibus delectant, tamen ita sunt varia saepe , ut id, quod proximum audias , jucundissimum esse videatur, oe oculis coia liguntur paene innumerabiles voluptates, quae nosita capiunt, ut unum sensum dissimili genere delectent, oe reliquos sensus voluptates oblectent
43쪽
ximae ruavitatis, quae peritissimus dicendi artifex oratoriae congruenter accommodat, ut sicut natura, ita Oratoria facultas varietate maximoispere delectetur. XXI. Uerum audiamus ipsum diversa orationis genera enumerantem , aliudque ab alio distinguentem. Primum, inquit, est, grande, pr fluens , ac magnificum , alterum tenue , pressum ,& subtile , tertium ex utroque temperatum, medium inter utrumque, quod ex utroque proprium sibi quasi essingit earacterem , laudemque
decerpit. En ejus verba ex ejus oratore deincerpta. Tria sunt omnino genera dicendi, quibusta singulis quidam soruerunt. Nam grandia loqui , ut ita dicam, fuerunt, cum ampla, o
sententiarum varietate, o majestate verborum vehementes, varii, copiosi , graves ad permovendos , oe convertendos animos Astructi, ac par ri ' contra alii tenues, acuti, omnia docentes,
dilucidiora, non ampliora facientes, subitia quadam oe pressa oratione limati ' est autem quidam interjectum orationis genus, medium, o
quasi temperatum, nec acumine posteriorum , nec fulmine utens superiorum. Horum Fingulorum g nerum , quicumque vim in singulis consecuti sunt, magnum in Oratoribus nomen habuerunt.
XXII. Iam si quid his de rebus judicare po
44쪽
Isum, illo medio dicendi genere Lagomarsinus praestitit, ad illudque, quas scripsit Orationes attemperavit. Ac primum, si latinitatem spectes, nihil purius, nihil limatius, liquidius nihil esse potest, ut pene solus hac quidem aetain te latine locutus videatur. In reliquis scriptoribus , si veteres excipias . fere occurrit , quod sive negligentia. sive ignorantia, sive imprudentia peccatum jure reprehendas. Nihil hujusmodi in Lagomarsino. Omnia castigata, omnia ad artis regulas exacta, limata, & polita, ut ne minimo quidem verbo offendat: omnia denique prorsus ad Ciceronianum praescriptum , quo jubemur ita loqui de Orat.lib.3,num. IO.) ut verisbo efferamur ea, quae nemo jura reprebendat ea sic, . casibus, oe temporibus, oe genere, mnumero conservemus, ut ne quid perturbatum,
O discrepans, aut praeposterum sit. Elegantia ero tanta, quanta in ejus orationibus elucet, quas modicus quidem ornatus . sed Tei, ' qua de agitur conveniens satis illustra, atque distinguit . Uerborum autem delectus, exquisitus, apta comprehensio, coagmentatio proram la
XXIIL Nam quid de reliquis praecipuis ora
toris virtutibus dicam Rena, quam tractandam suscipit, apte definit, atque circumscribit, ut in illa oratione, qua nimiam quorumdam Fcie
45쪽
4η . di cupiditatem coercet, Multam, inquit, dan
dam esse litteris , at non multis operam, quo
nihil potuit affirmari verius, nihil efferri conistractius . Μateriam rite disponit, ut aliud ex alio apta consecutione descendat, dispositam congruenter ornet, & satis splendide illustret. Non ille quidem verbis admodum sonantibus, & suis
perlatis , non figuris valde insignibus, & prominentibus utitur ' sed hae , auctore Tullio, Prorsus necessariae non sunt , ut inter Oratores locum habeas, &'non indecore consistas. Argumentatio Vero , quae tota serpere oratione deinbet, 'sic dominatur ut ubique emineat arguis mentis rite conclusis, & quo de agitur suadentibus , atque adeo persuadentibus, ut non ora torem modo, sed Dialecticum possis agnoscere.
XXIV. His oratoriis virtutibus accessit quidam lepos facetiaeque, in quibus insigniter praestitit , & eum natura plurImum adjuvabat. Has porro, usque adeo non respuit eloquentia, ut eas Cicero intra oratorii artificii fines concludat, quibus loco ac tempori accommodatis utatur orator, Orationem perspergat suam , Orationis ipsius austeritatem mitiget, atque emolliat Severitatem. Exemplo sit enarratio illa sane lepida , ac festiva ex ejus habitis ad FlorentinoS pro sebolis publieis Orationibus deprompta, quam narrationem bella, atque arguta ironia conclu-
46쪽
dit, ut Florentinis doctorum sibi invieem inseholis publicis perpetuo succedentium valde in. commodam vicissitudinem objicientibus gratuletur , domesticos doctores , contingere sempiteris nos , doctores nimirum, qui levissima de cauissa cito dissiuant , & certe majoris ostensa, vel tenuissima lucelli spe continuo dilablintur,.
Aliud sit exemplum excerptum ab Oratione, quam habuit Pro Grammaticis Italiae scholis, in qua
post recitatos cujusdam grammatici, vulgo tum recepti, & novitate probati obscurissimos quosis dam , m confragosos versus Ι 8) repente, ac plane tempestive exclamat: uuo ... Vuo Lucumone in& reliqua, quos quidem versus horridos, atque inconditos cum simulata quadam gravitate, dc vocis immutatione pronunciantem, ut concio a divit, totIus concionis consecutus est risus . XXV. Verum Oratoria haec ornamenta , cum admodum extantia non essent, facile hebetem
vulgi aciem fugiebant, fiebatque, ut multo ali. ter, ac merebatur, de ejus orationibus , & tentiret, & loqueretur, usque eo, ut ego illi in
Rhetoris munere suffectus non aequarer modo, sed etiam anteponerer. Iuvenilis quaedam mea in eloquendo si ornandoque exuberaρtia mirum
in modum probabatur, & summis in coelum laudibus efferebatur. Quae, ut in juvenili aetate utcumque serenda esset. coercenda in provectio
47쪽
ra fuit, & castiganda, ne quod erat iuveni Ign
scendum , probro verteretur seni . Ego vero,
qui me nemini unquam praeposui, & cuiquam anteponi semper aegre tuli, aequo animo ferre non poteram tantam tanto viro injuriam irrogari , & juvenem insolentius exultantem anteponi homini gravissimo, & doctissimo. Quamquam hi, de quibus dico, non id quidem malo animo faciebant, sed, ut dixi, artis ignoratione . Lagomarsiniani styli elegantiam , & subtilitatem non assecuti, errabant in eo , quod illum non sui, sed mei similem in dicendo vo .
Iuissent ' ego contra multo rectius non mei, sed ejus esse similem maluissem.
XXVI. Hunc ut errorem vel eriperet, Vel coargueret, modum excogitavit omnino lepidum atque festivum. orationi ab se scriptae, & in studiorum instauratione recitandae Μureti orationem supposuit, quam privato cin conventu de more pronunciavit, eo consilio , ut si suis. set minus probata , id saltem re patefacta obtineret , ut tanto se auctore tueretur. od cedite eventurum apud . se conjectar/t, evenit. Repudiata oratio fuit , & reprehensa tamquam inops, exilis, jejuna, sine succo, Sine nervis, sine ornatu, sine lepore ι ut autem comper tum est, orationem a Μu reto fuissa scriptam , suit sane cur censores verecunda ntur, qui Per.
48쪽
peram adeo, ac perverse de elegantissimo seri. plore judicarant. Praeposteriim hoc censorum suorum judietum Lagomarsini Midem causam sublevavit, non pervicit tamen, ut Sententiam illi mutarent suam, de eoque, ut par erat, rectius sentirent. Solum effectum seu potius ablatum, ut in posterum cautiores in vituperando essent, & quas laudare orationes renuebant, sal. tem ne aperte, ac liberius reprehenderent. De
me autem, ut insenue dic/m qui his rebus interfui , cum Florentiae grammaticam doce. rem , ego propius ad veritatem aceessi ι Sidenim apud me statui, orationem illam mihi exaratam videri Mureti stylo, tenui illo quidem , sed polito in primis & eleganti. Mure tum porro, uni sere Ciceronianae lectio ni dedulus, vix attigeram, stylum tamen notaram, Ora. tionem autem illam omnino non legeram. XXVII. Caeterum Lagomarsinus ' tenebat aritem , & quid suffecta materies posceret, probe norat, & tractandi styli peritus artifex hune
argumento attemperavit, ne furere Fine causa, tragaedias parvis in rebus, ut recte monet Tullius, agere viaeretur. Humilla fere optavit argumenta, in quibus assurgere oratio nec poterat , nee debebat . Quae optavit, stilo con
gruente tractavit, mediocri illo quidem Sc t Dui, sed limato in primis, & eleganti. Quare
49쪽
si unum ex tribus illis , quae supra cum Ciceis rone distinximus , dicendi genus amplexus, in eo se exercuit, si excelluit , non est cur laboret, quid de se imperiti sentiant; quandoquidem in unoquoque illorum excellere summa laus est. Lysias & Isocrates totius antiquitatis judicio dissertissimi oratores habiti sunt, quamquam ἱn secundis subselliis restiterint, nec ad illa grandia, & superlata, quia judiciorum prompria tantummodo. sunt, & fori, unquam aspitarint. Ad Isocrateum quoddam dicendi genus
natura cum maxime serretur Lagomarsinus, illud prae caeteris adamavit, in quo usus est lauis danda prudentia. Alius aliud nactus est ingenium, alius aliam sortitus est habitudinem , neque enim omnia possumus omnes. v idendum igitur, ac pervidendum, quo quemque natura serat, ea duce carpendum iter, nec ab ea temere discedendum.
XXVIII. Ego vero reliquis ejus orationibus illas antefero, quas Florentiae habuit pro Scholis publicis, de quibus dicam, cum Lectorem, quam hoc argumentum tractandum susceperit, docuero . Invaluerat Florentiae liberalibus studiis infesta, ae pestifera admodum opinio, qua fie-λat, ut repudiata publica institutione, privata tantum, & domestica probaretur. Haec opinio, cum ompium sere civium animos oscupasset,
50쪽
publicae scholae derelictae propemodum erant, aedesertae , Jesultarum autem prorsus jacebant. Quae causa fuit, cur Lagomarsinus, tantus doctor cum esset, non eo certe, nam quid hoc dissimulem)ὶ quo meritus fuerat loco habitus est, ut supervacanea eius opera videri potuerit, nisi quod communem Societatis dignitatem tuebatur . Relictus enim a corona, nulla discipulorum frequentia , ac celebritate floruit, L paucos admodum , ut supra dixi, quos institueret, audito in res habuit. Non idcirco tamen muneri suo minus satisfecit, ut ei tribuendum non sit, si ex
ejus ludo , ut quondam ex Isocratis ossicina ii discipuli non prodierint, quos prodire necesse erat, adhibita tanti doctoris institutione, & disciplina. Eodem in urbe fato usi sunt Pompeius Venturius, Alphonsus Nicolaus, Carolus Sancti-nuS, quos Supra nominavi, eximii doMres, &Rhetores praestantissimi, nihil ut de me dicam, cui , cum nullis fuerim cum illis partibus comparandus , illa fortasse solitudo debebatur.
XXIX. Cum igitur haec, quam dixi, opinio
invaluisset, tantam causam a se suscipiendam
existimavit. Et merito quidem. Agebatur enim
mitto scholarum publicarum dignitatem) non
tam pr1vatum, quam commune in re gravissi ma incommodum, ac detrimentum, Nam quae tandem tam florentes Athenae, aut unquam eΣ-