Josephi Mariani Parthenii De vita et studiis Hieronymi Lagomarsini e Societate Jesu commentarius a Francisco Carrara Bergomate enarrationibus auctus et illustratus et nunc primum novis additis adnotationibus editus a Vincentio Georgio ... Accessit ej

발행: 1801년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Institutus, concessit, valde -prosecto illi Colleis gio futurus salutaris, si in eo diutius perstitis.set. In lectissima enim tot ingenuorum Deoquentia , vi tanta , quanta in eo Vigebat, an iisi morum ad praeclara studia contentione, ea certe

nactus fuisset ingenia, quae tanto doctore proofecissent. Contra atque Florentiae accidit, ubi frigentibus Iesultarum scholis, vix paucos habuit , quos erudiret . XI. A Ρratensi Collegio Florentiam Rhetoe destinatus , eo se contulit anno MDCCXXXIIL. Hac in urbe plures annos Rhetoricam docuit ,& collegas habuit egregios tum oratores, tum Poetas, Pompejum Uenturium , Alphonsum Nicolaum , Carolum Sancti num , qui, manente in

suo munere Lagomarsino, sibi invicem successerunt. Horum ego laudes non persequar, propterea quia editis operibus satis noti sunt, Superque laudati, certe digni extiterunt, qui tanti viri collegae essent, & quos tantus vir colle. gas haberet. Hoc tempore, cum totus esset in evolvendo Cicerone, de suscipienda omnium Ciceronis operum editione consilium coepit, 3c aliquot annorum ab omnibus oneribus vacationem , tantae editionis adornandae causa petiit, &obtinuit. Ego, qui eum Florentiae tunc humaniores, quas vocant litteras docerem, ipsius in

locum ejus suffragio , qui me existimavit ido-

32쪽

neum, qui Sibi succederem, Suffectus sum, quo , in munere annos quinque transegi, quibus exactis Romam evocatus successi Contuccio Conistucci, Rhetori praesta ntissi mo . XII. A meo Romam adventu, haud ita mulis,to post ipse quoque Romam arcessitus est anno MDCCLI. Ut autem arcesseretur, ego quoque,

quoad potui, apud Collegii Romani Rectorem

Dominicum Franchinum Ia) , bonarum artium fautorem , contendi, non.tam , ut hominem mihi amicissimum , carissimumque contubernalem haberem, quam ut tantum . ingenii lumen in Ur. he omnium principe, & in Collegio totius Societatis amplissimo, & maximum ad commune deincus, splendoremque eluceret. Quamquam . alia me etiam ratio impulit, & mihi quidem gravissima, atque a domesthca utilitate petita, nimirum , ut juniores nostri, qui in eodem Col. legio institutionis causa magno numero, & praeclaro ingenio diversabantur, ejus doctrina atque eruditione proficerent. Ne vero omnino immunis esset, quod apud nos parum honestum du cebatur , & propemodum' habebatur illiberale, linguae Graecae, tum externis, tum domesticis auditoribus habendae praesectus est. Hoc modo Lagomarsinus, cum dignitate in Collegio Romano constitutus , quoquam se amplius non movit, eodemque i a munere ad obitum usque

perstititi si unum, alterumve annum e cipias,

33쪽

quo in Collegio Scotorum magno illorum ado. lescentium bono traduxit, quos miro quodam,& latinae , & linguae graecae studio incendit, quod studium , ipso etiam absente, nequaquam deferbuit, sed potius in dies magis incaluit. XIII. His , quae praetermitti omnino sine neis gligentis, vel oscitantis historici nota non poterant , indicatis, jam de studiis potissimum

tanti viri, quae summam ei, dum vixit, existimationem pepererunt, atque extincto nominis immortalitatem conciliarunt , paulo susius, ac liberius scribendum est. Et vero Lagomarsinus,

si eius singularem latinae, & graecae linguae, &italicae notitiam , si in arte oratoria praestan tiam, si multiplicem rerum plurimarum, &maximarum cognitionem , si certum de quaquere, quam examinandam susciperet, subactumque judicium , si enimadversionum suarum Vim, copiam , varietatem , si plurima ingenii, & eruditionis relicta monumenta, si alia hujus generis , quibus abundabat, & commendabatur, de-eora coniunctim reputentur; vir hic certe is fuit, quem cum paucis conseras, multis anteponas , & quorum similes vix singulos, singulae tulerunt aetates. His accessit incredibilis labor, summa in incoeptis constantia, invictum animi robur, optima, ac firma eorporis habitudo, mira quaedam ad quaevis ardua suscipienda alacritas diligentia denique prorsus exquisita, qua

34쪽

una: virtute reliquη virtutes, auctore Tullio, continentur, nihil ut ei propemodum natura fuisse denegatum.videatur sde Orat. lib. 2, num. as . Haec adjumenta ad sua studia attulit L gomarsinus, quibus si vel praestantia ingenia careant, nihil est magnum, quod ab iis expectes , nihil singulare, quod suscipere valeant, nihil quod praestitutum ad exitum optato possint , feliciterque perducere. XIV. Et primo quidem singulari linguarum graecae, & latinae, & vero etiam Italicae scien αtia praestitit. Ac de Latina quidem primum spe, cimen edidit Arretii cum esset, & humaniore litteras doceret, quod quidem est hujusmodi, ut

si quis illud legat seditum fuit Tarvisti annaMDCCXXIII sub nomine Golmarii sig) Pepugies Marsiliani) admiretur summam , tamquα reconditam, atque exqessitam latinae lingvae io, doctore admodum juvene cognitionem .. Apparet

enim scriptores omnes aetatis aureae, non peta

currisse solum, sed attente legisse, & singula, quae praecipua animadversisne digna sunt, diligentissime. adnotasse. Atque hic primus ei ad publicam commendationem in Grammatica sa cultate gradus factus est, quam progressio tanta consecuta fuit, ut latinae linguae omnium aetatis suae habitus fuerit peritissimus. Quare cum aliqua exorta esset grammaticis de rebus controversia aliis aliud, uti fit, sentientibus , & opi .

35쪽

nantibus , ad ipsum tamquam ad Oraculum adiabatur, qui re diligenter examinata, quid sentiret, immo vero quid sentiendum esset, prois trunciabat, quo pronunciato prorSus controverissia tollebatur. Multa hujus generis scripto mandavit . & in ejus adversariis extare debent, dis-eus,a' ab ipso diligenter ac plane definita, sic nulla ut amplius dubitatio esse posset, & quaestio omnis dirempta. Neque vero id mirandum in homine doctissimo, qui, quam habuit lus.

in rebus scientiam, non a rivis, quos plerique consectantur, sed ab ipsis., unde emanat, fonti hus hauserat, atque acceperat. XV. De Latinis hujusmodi controversiis coninsultus saepissime fuit , non a domesticis solum , sed ab externis etiam doctissimis viris & latinae linguae peritissimis. Inter hos merito numerandus est, & quidem inter primos recensendus Iacobus Fuciolatus I ) a Lagomarsino in emendando, locupletandoque latino Lexieo illo suo non mediocriter adjutus . Hoc Facciolaistus ipse aperte professus est in Epistola ad eum nuncupatoria sDesunt nonnulla) in

Gymnasio Patavino anno MDCCXXXVII, &eodem anno Patavii editae, in qua: Hoc quidquid

Seripti huius quo Carrata est usus lagunam imple ri sie posse opinor: in Epistola nuncupatoria Prolus o nis a Facciolato habitae in Patavino Θmnasio Anno

36쪽

quid est, sinquio tua causa edo, tibique dicatum volo, veteri amico , de me , studiisque meis optime merito. Idem in animadversiones eriticas

in magnum Petri Danelii Dictionarium, editas Patavii anno MDCCLIX diserte ei in latinae linguae cognitione principatum desert. Si quis est sinquit) unus hoc tempore, qui de lingua latina judicare potest, is est profecto Lagomarsiis nus . Et revera is unus erat, qui si hoc in studio elaborare separatim voluisset , multo certe locupletius latinum Lexicum, atque emendatius haberemus . Et vero ei quo utebatur, multa manu sua margini adscripsit, multa suffecit, nonnulla praecidit, atque emendavit, non pauca correxit. Vocabulorum significationes aliquas hactenus ignoratas, dc ab se repertas addidit, V cabula quaedam , tamquam nummos, vetere de- tecta nota, ex argenteis fecit aurea. Qua in re si mihi morem gerere voluisset, in eaque annum tantum unum, aut paulo plus impendere non recusasset, ut Facciolatus Calepino, sic Lagomarsinus Facciolato nomen suum sum

eisset.

XVI. Ad graecam vero linguam quod spectat, ei quoque impense studuit; quo factum est, nihil ut illi ad perfectam latinae linguae,

quae summam habet cum graeca assinitatem, scientiam, cognitionemque deesset. Hac de co-

37쪽

gnitione praeclarum ei dedit testimonium votas Maria Riceius frue) in suis, quas appellat Homerisis dissertationibus deditis Florentiae anno MDCCXLI his verbis: Fuit, qui graecis rudi.

mentis cumulavit, ut nuper Hieron mus Lago- marsinus. Multo autem praeclarius Iulius Pon- tedera, vir clarissimus, in opere inscripto: --tiquitatum latinarum, graecarumque enarrationes ,

atque emendationes, edito Patavii anno MDCCXL, quo in opere Hieronymum Lagomarsinum graecis, & latinis litteris non leviter aspersam, ut plerique, qui scire se graece & latine gloriantur , cum utramque linguam ignorent, sed plane imbutum amrmat. Quibus testimoniis addo tertium , quod tametsi a domestico prosectum sit, sua tamen carere auctoritate non debet. Antonius Μaria Lupius, vir graecis, latinisque litteris apprime doctus, cui certe parem in antiquitate indaganda aetas nostra non tulit, iasuo celebri Epitaphio S. Severse Μartyris ab se plane novis ac reconditis adnotationibus illustrato , & edito Panormi anno Μ DCCXXXIU ,

Lagomarsinum latinarum, graecarumque littera-σum scientissimum appellat. .

XVII. Me vero Italicam linguam Is neglexit, sed plurimum etiam in eo studii impendendum judicavit. Uernaculam linguam tenere non tam decorum, quam ignorare turpe duxit .

38쪽

Affirmans Id perinde esse, ac in sua civitate semper hospitem esse, & peregrinum. Quam in sententiam recte, & scienter more suo Tullius in Bruto : Nam ipsum latine loqui est illud quidem in magna laude ponendum, sed non tam sua sponte, quam quod a plerisque neglectum 'non enim tam praeclarum est scire latine , quam turpe nescire, neque tam id mihi oratoris boni,

quam Civis Romani proprium videtur. Italicam igitur linguam diligenter excoluit. Hoc docent plurimae Epistolae italica lingua ab eo scriptae elegantissime, de in primis Vita s. Firmini Abbatis ex familia Benedimna edita Tarvisti anno MDCCXXVI. Ad certiorem vero, uberioremque ejusdem linguae notitiam comparan

dam , nihil omittendum diligentiae, & disquisi

tioris indaginis existimavit. Probatiores Etruscos scriptores attente legit, veteres praesertim, in quibus nativa quaedam elucet simplicitas, & in- eorrupta cernitur integritas. Fontes ipsos, unde purus hujus linguae emanat sermo , Sib adeundos putavit, Esto codices tamquam fidos pristinae integritatis custodes. In privus Bocacii Deca meronis exemplum, cum exemplari vetu- tissimo , ac propemodum authographo, quod inter praecipuos Bibliothecae Laurentianae Codices numeratur , contulit , variantes lectiones e

39쪽

scripsit, marg ni apposvit, ne apicibus quidem

minimis more suo praetermissis.

XUIII. Hactenus de linguarum cognitione ;ac peritia, quam strictim , & summatim attigimus , ut ad graviora progrediamur. Certe in his, quas numeravimus linguis doctissimorum virorum judicio excellens suit, & sua quidem

aetate omnium facile princeps . Hie vero nolim quemquam existimare, eum tantum excellentem fuisse Grammaticum , nec , quod longe praestabilius est, oratoria etiam saeuitate commendatis. simum. Illud ei ab imperitis non raro objectum fuit, qui cum ejus acrem in re grammatica censuram ferre non possent, hoc veluti convicio affectum ab se repellebant, ei probro vertentes, quod summa in laude ponendum erat. Nam si Grammaticus tantum , ut re ipsa summus fuit,

extitisset, singulari 'amen laude dignandus esset. Quo loeo allucinantur plerique ignoratione vocabuli , dum non satis Grammatixum a Ludia magistro plerumque imperito distinguunt, atque discriminant. Audiatur a Cicerone L auctore his de rebus omnium gravissimo, quae sint Grammmatici munera , & quid oneris Grammaticus suscipiat, ediscatur. t Lib. I de Orat. num. 3, assignata generatim Grammat eo pene in finita V,

materia, haac eodeni libro distincte, & sin.

40쪽

gulatim exponit. In Grammaticis sinquit) poeidarum pertractatio, historiarum cognitio , verborumiaterpretatio , Pronunciandi, quidam sonus , in hae Usa denique ratione dicendi, excogitare, ornare ,

ὰisponere , meminisse , agere,' & reliqua quibus orammaticum esse vult probe instructum , atque peritum. Iam vero muneribus, modo indicatis,& Grammatico a Cicerone attributis posse satisfacere nemo profecto est, quin videat, magnum hoc esse quiddam, & multo majus, quam ut vulgo opinantur ii, qui Grammaticum intra unius infimae scholae angustias , tamquam in pistrinum aliquod detrudunt, atque compingunt.

Quare Grammatici ii jure appellantur, qui do ctrina, & plarimarum rerum cognitione praecleellunt, quales varro, Nsgidius, Verrius, Flaccus, Aulus Gellius , & post renatas litteras , Politiani, Manutii, victorii , Muretἱ extite runt, aliique hujus notae praestantissimi ac doactissimi viri. XIX. Fueris kitur, non repugno, Grammatiaeus Letomarsinus , IT) sed is qui tantam personam , quanta a Cicerone Grammaticis imponitur , sustinere poterat, & reipsa cum dignitate sustinuit. Neque enim intima linguarum in telligentia haberi, neque vocabulorum investigari vis, neque potestas teneri, neque oratores να Poetae pertractari, nec denique quidquam e

SEARCH

MENU NAVIGATION