F. Aurelii Brandolini Augustiniani cognomento Lippi De ratione scribendi libri tres, in quibus vir ille doctissimus plura etiam, quæ a veteribus de arte dicendi tradita sunt, vel omissa, breviter, ac dilucide complexux est. ... Accessit ejusdem Lippi

발행: 1735년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

sa, nostra inquam caussa, BEATI ISIME PATER, ut haec omnia pateretur, adductus est. Nostra scelera , nostra flagitia eum in Crucem egerunt: n OS Omnium dolorum , Omnium cruciatuum illi auctores sumus: nobis com prehensus, nobis accusatus, nobis damnatus , nobis caesus, nobis denique in Crucem actus est. Quid vero a nobis exigit, BEA- Tissi ME PATER Z nisi id, quod nobis maxime expedit s quod nos ultro illi offerre deberemus: ut sobrie, caste, & pie vivamus: ut fidem, justitiamque servemus: uit ejus dc praecepta fideliter retineamus, & exempla constanter imitemur . Quae quidem Omnia, si volumus, neque nos ipsos valde amamuS,N facillima nobis , & commodissima sunt. Obediamus igitur, BEATissi ME PATER , Deo, nobis tam juste, tam benigne, tam utiliter imperanti, Tam multa pro nobis,& tam patienter tolerantem, quoad postumus, imitemur. Servemus in proXim OS, atque aequales, quam ipse non dubitavit in servum, atque hostem servare justitiam. Charitatem, quam ipse usque ad inimicos

extendit, omnibus Ueram, sinceramque

eXhibeamus. Neque pudeat nos, quum homines simus , hominibus ministrare, quan do etiam Deus ipse hominibus ministravit. Nec Obsecro, pauperes, atque humilis fortunae homines fastidiamus s quum Salvator

ipse

382쪽

fuerit. Remittamus adversariis nostris injurias 3 quum sciamus , illum pro inimicis , atque intersectoribus supplicasse . Quaecumque denique acciderint adversa aequo animo toleremus, quum illum tam multa. tamque indigna, nostra caussa, perpessum esse meminerimus. Quae quidem omnia, si nos, ut debemus, & possumus, praestiterimus s & Christus suae Passionis amplissimam gloriam, & nos nostrae imitationis fructum uberrimum, & cumulatissimum reportabimus.

SEARCH

MENU NAVIGATION