F. Aurelii Brandolini Augustiniani cognomento Lippi De ratione scribendi libri tres, in quibus vir ille doctissimus plura etiam, quæ a veteribus de arte dicendi tradita sunt, vel omissa, breviter, ac dilucide complexux est. ... Accessit ejusdem Lippi

발행: 1735년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

33O ORATIO fuit quis potest hoc verbis prosequi quis

mente, aut cogitatione concipere ' Venturus porro ad homines homo , virginem

quidem , sed humilem, seni pauperi desponsam Matrem deligit. Nascitur Rex

omnium seculorum non in Regia aliqua, vel civitate, vel domo , sed in numili, obscuroque oppidulo 3 in sordido , atque immundo jumentorum stabulo. Excipitur non ab ingenti servorum multitudine, in auro& purpura, sed a sola Matre , in faeno, vilique palliolo . Omitto infantiam ejus, &pueritiam in fuga , exilio, & trepidatione transactam. Taceo adolescentiam parentum inopiae, imperioque subjectam . Non explico reliquam vitam, in summa paupertate , sine servis, sine domo , sine pecunia , nunc in navi, nunc in solitudine, tum in ter piscatores, tum inter publicanos, R infames homines, magna ex parte traductam. Praetereo de industria labores, contumelias , jurgia, ludibria, & innumerabilia pene vitae pericula : quae mortalibuS erudiendis perpessiis est . Passionem enim nunc

ejus, non vitam narro : neque Volo te,

Beatissime Pater , nostra diutius Oratione detinere: venio ad ea, quae nostrae institutionis propria sunt. Moriturus Dei Filius pro mortalium omnium salute, non humillimum, obscurissimumque oppidulum, ut

372쪽

n ascens , sed illustrissimam totius Judaeae civitatem , in medio pene terrarum constitutam; toto orbe notissimam, clarissimamque delegit: ut quos ejus ortus latuerat, obitus saltem non laleret. Num suam, suorumque, quum id faceret, infamiam timuit immo vero appetiit. Num de eorum quos ad se converterat, fide, aut constantia, dubitavit' immo, ita demum confirmari arbitratus est . Quo vero pacto Hierosolymam moriturus intravit c quasi ad triumphum, non ad mortem accederet. Intuere, quaeso , BEATissi ME PATER , atque oculis

subjice triumphantis Salvatoris ingressum . Insidet non albis quadrigis, auro, purpu rave constratis, sed vilissimae asinae brevi discipulorum pallio velatae . Praecedunt

eum non senatorius, atque equester ordo , imperatorem collaudans , sed innocens puerorum turba Hosanna clamantium . Subsequitur non armatus exercitus , sed

imbellis mulierum , discipulorumque mul titudo . Hic est nostri Imperatoris ingresesiis: haec pompa triumphantis . Quid Ccena illa Paschalis ' quam parca e quam mo derata' quam humilis e quid illa post Co

nam pedum lotio e quantam nunc etiam saudientibus admirationem affert Z surgit acoena Deus occultus , homo manifestus et

humilitate, dc majestate pari: deponit pal

lium:

373쪽

ORATIO

lium: linteo praecingitur: aquam poscite ad singulorum se discipulorum pedes submittit : lavat singulos diligenter, inter

quos etiam a proditore non abstinet. Oinauditam omnibus seculis humilitatem : ovirtutem mortalibus antea prorsus ignotam: orem admirandam omnibus, paucis

imitabilem. Quis hoc regum e quis principum e immo , quis mortalium omnium ante id tempus aut facere, aut cogitare unquam potuit 8 Exprimere animus verbis admirationem tantam non potest: non potest tantam humilitatem lingua mortalis explicare. Sed dum in his haereo, quasi haec maxima sint, majora non video . Quid enim lotos discipulorum pedes commem ro Vide, quae si , BEATISSl ME PATER , eum se ad osculum usque proditoris inclinantem : vide, eum se hostibus capiendum, ligandum , irridendumque ultro permitten-rem : vis vIdere quam ultro ' Prostratos

ab eo unica voce tot armatos milites, at que ab eodem erecto S, confirmatosque considera. Vide , inquam, quam su b mi ste , pontifici maximo , sacerdotibusque respondeat quam humiliter cum praetore colloquatur quam serviliter inter milites commoretur ' Quae quidem omnia, ne te morer, Consulto praetereo . Illud , quod humilitatis caput est, praeterire nulIO mo do

374쪽

do possum : quam abjectum, quam ignominiosum, quam vile pro mortalibus mortis genns elegerit s' Crux olim fugitivis tantum, & servis, aut furibus, & latronibus parabatur: at hanc potissimum humani generis Redemptor, omnis humilitatis auctor, ne quisquam eam in posterum horreret , assiimpsit s atque ita astum psit, ut nullum in ea probrum, nullam ignominiam, nullum dedecoris, aut ludibrii genus declinaret . Pendebat sublimis in altissima Cruce, Dei Filius , coeli, terraeque Parens, ac Dominus omnium seculorum, ac

gentium Rex , & Princeps sempiternus :Pendebat, inquam, inceleberrimo terra rum emporio, in clarissima Iudaeae civitate, in editissimo Calvariae vertice, ubi de damnatis supplicium sumi mos erat. Pendebat vero , inter duos latrones constitutus, spectante Matre, suisque omnibus ,

spectante ingenti judaeorum , ceterarum que gentium , quae eo convenerant, multitudine . Ne quid vero ad ignominiae cumulum, humilitatisque deesset, misi me solemni totius anni die imminente, laruciam gi voluit. Quid , obsecro, humilius 'quid ignominiosius excogitari potuit Ut nos & ab aeterna servitute liberaret s 8c Deo subjectos, nostrae salutis gratia, redderet i servilem, atque abjectam mortem

375쪽

libertatis auctor subire non dubitavit Τ Omira, o incredibilis Salvatoris mansuetudo: O Divina , ineffabilisqtie henignitas,

ut ex servis liberos, ac beatos faceret, Deus,

R servus, & miser effici non dubitavit . Haec est illa humilitas , quam ipse nobis ii

Evangelio tam tape commendat, quam suo exemplo tantopere discendam nobis, imitandamque proponit. Haec est , quae dc Deum e Coelo advexit in terram, & hOmiDem e terra in coelum evectura est. Sed de humilitate satis. Huic conjuncta Patientia est, quae una ex iis , quas proposuimus, virtutibus reliqua est. De qua quidem, quoniam multa jam, quum de humilitate ageremus, sunt

dicta, Sc ego ad finem propero video enim

me jampridem abuti benignitate tua, B EA TlSSi ME PATER , quaedam, quae ejus virtutis propria sunt, paucis absolvam. Nam , ut Omittam, quam multa in tota vita omnis generis incommoda , probra , pericula , &quam patienter Salvator pertuleritaqualem se , quum a militibus caperetur, quum ad sacerdotum Principem duceretur, quum ab

illo interrogaretur, exhibuit ρ quam multis eum contumeliis, jurgiis, ludibriis , ab inimica , atque invida , & odium explere cupiente multitudine affectum fuisse existimas Videre videor crudelissimos ho-

376쪽

DE DAssIONE DOΜINI. 33Smines , omnem feritatis, atque in maevim, in unum certatim effundentes. Alii Cuim eum rapere: alii post tergum ligare manus : alii vultum colaphis caedere: alii pectus , ac renes verberare : hi hominem sputis foedare: illi jurgiis, ac maledictis insectari: ipse tamen omnia patientissime perferre, ac pati. Pro nefas, ubi mansuetudo ubi ratio p ubi lex , ubi ordo naturae ZCapitur invisibilis, tenetur impalpabilis, ibgatur incomprehensibilis, trahitur immutabilis : & qui nullam vim sentire potest , ab omnibus passim verberatur, conspuitur,

caeditur: tamen nullam in quemquam vocem emittit: immo omnia non modo patientissime nostra caussa, veru metiam li-henti 1sime tolerat. Uerum haec parva ad

modum , & exigua sunt. Quid, quum praetorianis militibus traditus, atque in praeto rium ductus est Θ quam multa, bone Deus , quam indigna , quam nefaria perpessus est e

Propone tibi ante oculos, obsecro, BEATlS TISSi ME PATER, Deum ipsum,mundi Auctorem, totius naturae Parentem , hominum Creatorem, Salvatorem, Redemptorem , ab iis ipsis , quos creaverat, quo S redem plurus venerat, captum, vinctum, accusatum, damnatum , irrisum, consputum, verberatum : propone tibi, inquam , Regem seculorum , coeli , terraeque Principem,

377쪽

336 ORATIO

futurorum bonorum Pontificem , tabernaculum non manu factum, inter sceleratissimos milites constitutum, spinis cor natum, coccino indutum, ab aliis per ludibrium regem salutatum , ab aliis pulsatum arundine , ab aliis omni malediciorum genere lacessitum, omnibus denique injuriis , contumeliisque expositum , Omnia ta men aequissime, ac mansuetissime tolerantem . Sed parum dico, quum Deum ab hominibus haec omnia perpessum esse dico . Non est tantis injuriis expleta crudelitas: non est impietas satiata : immo nonnisi hausto demum divino Sanguiue satiari potest . Nudatur ergo decorum Christi Corpus f dc membra etiam Angelis verenda coram 1celeratissimis hominibus deteguntur. Ligatur ad col umnam mansuetillimus Agnussatque a validissimis, crudelissimisque mili- Iibus diu , omni ex parte, virgis durissimis cceditur. Pro dolor, caedebatur virgis in medio Hierosolymae foro a sceleratissimis hominibus, innumerabili spectante multitudine , Salvator Mundi: & tamen nulla, inter crepitus , doloremque plagarum, ejus omnino vox audiebatur. O invictam pa- Iientiam : o mansuetudinem incredibilem :Ego quidem eam quibus verbis exprimam non reperio. An nondum tua, judaee impie , satiata crudelitas est Ego quidem

haec

378쪽

DE PAssio NE DOΜINI . 337bate sine multis lacrymis referre non possum: tu ea siccis oculis spectare potuisti s ego haec ore pronuntians ingenti pudore assicior: tu, quum ea tuis manibus perpetrares, non erubuisti e Sed quid eos non erubuisse , aut non commotos esse conqueror putinam , utinam iis cruciatibus eorum contenta fuisset impietas : utinam se his crudelitatis finibus eorum saevitia continuisset. Verum, nonnisi visa demum nece, novit feritas insana consistere: nonnisi ad intemnecionem saeviat, potest odium crudele satiari . Quid igitur tibi ultra petendum Equid faciendum restat impietas' Crucifigatur , crucifigatur, inquit. O vox impia et O perversa voluntas: o feritas inexplebilis. Facinus est vincire Deum: scelus, ludibriis assicere: parricidium, virgis caedere e quid dicam, in Crucem tollere ρ Verbum satis dignum, quo tam nefariam rem appellem aBEATISSIME PATER , non reperio. Tollitur igitur in Crucem, plagis innumeris assectus , & cruorem toto corpore manans patientissimus Jesus: manus , pedesque ViX reliquo corpori prae multitudine plagarum haerentes , clavis durissimis consOdiuntur : hiat undique vulneribus et totus doloribus , & cruciatibus deficit: & tamen iis omnibus judaeorum impietas adhuc contenta non est: insultat etiam confixo: m Y le-

379쪽

33 S ORATIO

Iedictis,& amarissimis verbis it Iudit:Alios, inquit, salvos secit, seipsum non potest salvum facere. Lacrymas quum caederetur , paulo ante non tenebamus: quid nunc quum Cruci amxum cernimus, facere tande-s

debemus λ Si haec non ad Pontificem clementissimum , non ad religiosissimum Senatum , non ad Christianos fidelissimos sdenique si non ad homines, sed ad bestias s& ut longius progrediar, si haec non Romae , sed in aliqua deserta solitudine, ad saxa , & scopulos loqui, & deplorare velalem , nonne & muta, & inanimata Omnia, tanta, ac tam indigna rerum atrocitate Commoverentur pQuali igitur nos in Salvatorem nOBrum animo esse debemus Propone tibi Nunc, BEATISSIME PATER ,immensum, clavo Tum manus, ac pedes trajicientium, dolorem : propone pendentis cruciatum : imaginem confixi parumper intuere. Erat inter latrones medius, in altissima Cruce

confixus Dei Filius: hinc a Matre, & a d, scipulis deflebatur: inde a sacerdotibus, iascribis lacerabatur e milites eum potus amaritudine cruciabant: latro vocibus insectabatur: in scriptio ludibrium, doloremque augebat: vulgus de eo varie loquebatur . Inter hos dolores, inter haec tormen ta , quaenam, Obsecro, voces illius erant r

380쪽

Num quemquam accusavit8 num coarguits num ea se inique ferre, num illis iratum

esse ostendit minime. Quid ergo ait PMter ignosce illis et quia nesciunt, quid faciunt. Ο vox summae patientiae, summae clementiae, summae mansuetudinis : quum innocentissimus sis, Tea scelestissimis hominibus , contra jus , fasque omne comprehendi , vinciri, accusari, damnari, codiripi, caedi, atque in Crucem agi, permit

iis . Tu vero haec omnia non modo patientissime toleras, veru metiam , ut ea illis condonentur, assectas. Illi te accusant f tu eos excusas: illi damnant f Tu conaris ah-

solvere: illi execrantur; Tu bene precaris: illi tibi necem inferunt; Tu pro eorum vita Patri supplicas. Quid obsecro , ad hanc mansuetudinem, ad hanc Patientiam addi potest Z immo quibus haec verbis non dico extolli, sed aequari, aut pronuntiari satis queunt 8 Nullus eloquentiae fluvius, nulla vis dicendi , nulla humana VOX , nulla mortalis lingua haec consequi unquam posset. Ubi mare illud eloquentiae Tullianae ubi terrens fluvius Demostheni se Nunc profecto muti essetis ambo , & vestra

lingua torpesceret. Qua vero de caussa tot dolores, tot cruciatus, tam indignam necem, ille, qui tam innocens est Deus, ut pateretur, adductus est Nostra profecto cause

SEARCH

MENU NAVIGATION