F. Aurelii Brandolini Augustiniani cognomento Lippi De ratione scribendi libri tres, in quibus vir ille doctissimus plura etiam, quæ a veteribus de arte dicendi tradita sunt, vel omissa, breviter, ac dilucide complexux est. ... Accessit ejusdem Lippi

발행: 1735년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

luti nostrae donantem cernimus. Si cI mentiam in eo, & animi magnitudinem postulamus : eum pro inimici S orantem , latronique ignoscentem videmus. Quaccmque denique virtus , quaecumque animi persectio aut reperiri in homine, aut desiderari potest, ejus in Christi Passone clarissimum nobis exemplum ostenditur. Quae quidem omnia si ego oratione prosequi vel-Ιem , nullus esset dicendi finis omnino . Sed quoniam ego apud sapientissimum , Pontificem, Senatumque doctissimum ver-ha facio: quem docere ex hoc loco nec possum, nec debeo 3 ut demandatum mihi munuS quoquo modo expleam , ex infinita illa virtutum multitudine, quas hodie nobis in Passione Salvator discendas, imitandasque proposuit, quatuor tantum, quae ad cognO 1cendum dignissimae , M ad imitandum aptissimae mihi visae sunt, commemorabo: summam ejus justitiam, charitatem singu- Iarem, inauditam humilitatem, patientiam incredibilem , vereque divinam . Neque etiam has ipsas universas explicabo 3 non enim omnia aut ego dieere, aut tu BEATISSIME PATER audire unquam postes : sed

ex singulis paucissima tantum , & quae Opti ma , &commodissima videbuntur, perstingam . Tu, tua sapientia , ex his, quae dicam , cetera facile deprehendes .

362쪽

DE PAssIONE DOΜINI . 3 a IAc de justitia quidem dicere cogitanti , illud praefari libet, me de Christi virtutibus, non quidem absolutissime, ut par esset, quasi de Divinis nam id quidem , nemini mortalium arbitror posse contingere) sed quasi de humanis, leviter, atque

humano more locuturum. Atque in hac quidem virtute cum multa praeclara, atque

admirabilia sint s quae in divinam laudem, referri queant: illud in primis, & max, mum , & maxima admiratione dignum occurrit: quod Deus hominem a se creatum , in sua potestate constitutum, sibi a suo nequissimo servo versutiis, dolisque subtractum, violenterque detentum, quum ex ejus manibus eripere jure suo & deberet, di posset s redimere tamen ingenti precio maluit. Quid enim, ut verum fateamur, juris in conditum paulo ante hominem

diabolus habebat Immo quum ipse &ab eodem Deo paulo ante conditus, & ejuμdem Domini, vellet, nollet, servus esset, quid in illum habere juris poterat ρ At pec CaVerat , inquit, homo, & seipsum diabolicae ditioni subdiderat. Primum ego hoc a te requiro , diabole tecum enim mihi modo res est quis tibi hoc juris in hominem dederat, ut eum dolis praeriperes s' circumvenires ρ falleres an Hienum eum

363쪽

322 ORATIO

servum potestas s' an te quoque servum , &ejusdem Domini servum esse non memineras p Debebat certe te id satis, abundeque docere, casus tuus. Quod si es ejusdem Domini servus, eique etiam tuo scelere invisus, atque odiosus eras, quae tibi in alieno regno potestas quod tibi in alienum , servum, immo in tuae servitutis socium, adhuc innocentem , suoque Domino parere cupientem, jus erat Z sed permittamus tibi, ut eum invidia, & malignitate tentares: neque unde tu cecidisses, ibi consistere , hominem patereris. Fateamur peccasse hominem , R supplicium meruisse e quis, obsecro, eum tibi puniendum , cruciandumque tradiderat λ quis te ejus delicti vindicem , & carnificem fecerat s8 Nonne igitur Deus servum suum , in suo regno , a suo servo, per invidiam circumventum, diuque detentum , jure optimo ex ejus manibus eripere poterat ' immo vero, etiam debebat e Quod quidem si fecisset, quis posset

aut de eo jure conqueri, aut eum injustum appellare Noluit tamen jus suum in suos , ut poterat, exercere justissimus Deus: sed ossicii plurimum apud se remanere placuit:& quem sibi suo jure vindicare poterat,

eum redimere precio persoluto maluit. Quam vero mirabiliter, quam decenter, quam cumulate redemit 8 Ita ut, ne que

364쪽

DE PAssio NE DOMINI . 323que hominum , neque Angelorum qui λquam, non dico explicare , aut scire, sed ne cogitare quidem tantam divini consilii altitudinem unquam potuerit. Debebat homo pro seipso satis iaceres sed non poterat: poterat Deus, sed non debebat. Hic alte de summum consilium , inscrutabile sacramentum, incomprehensibilem divinae Providentiae rationem : conjunxit utramque naturam Deus ineffabili illo, ac divino ne-Σusatque ita conjunxit, ut quod est omnium mirabilium maxime mirabile , una in ambabus persona consisteret s & quod impossibile videbatur, unus, atqne idem pro universo humano genere satisfacere N. deberet , & posset. Quid, quod eisdem rationibus , quibus delicium admissum fuerat, ne qua justitiae pars deesset, satisfecit Primus enim parens inobedientia, atque elatione deliquerat , Christus obedientia, atque humilitate expiavit: ibi mulier perditioni insetium s hic mulier initium redemptioni dedit : illa peccato divinas execratione Si haec innocentia divinas pollicitationes, sive ut vulgo dicere solemus benedictiones meruit : illa serpentis voce decepta est 3 haec Angeli voce concepit: illa denique virum nocentem secti s haec Filium peperit innocentem . Adam porro comedendo pecca

vit , Cliristus jejunando peccata delevit:

X a ille

365쪽

3a ORATIO ille per Iethiserum interdictae arboris lignum a serpente superatus est , hic per salutare sibi oblatae Crucis lignum, serpentem acerrimum humani generis hoste ,

superavit. Quid plura st ille sibi, & polle

ris sua morte mortem attulit s hic & mortuos , & morituros Omnes, unica sua morte liberavit; atque ita liberavit, ut aeter nam omnibus vitam , beatitudinemque conserret. Quid obsecro, in hac redemptione justius ab ipso etiam Diabolo aut peti, aut desiderari posset uid si ipse pro tribunali sederet, aliud vel ab homine, Vel a Deo ipso postulare auderet Verum haec nobis, BEATISSi ME PATER , prosecit nobis, inquam, haec est collata justitia: nos, quum haec ageret, Salvator adspiciebat: nOS eru diebat: nos ad suam imitandam justitiam Provocabat. Quum enim ipse talem se in redimendo humano genere, etiam adversus hostem, ac servum suum diabolum , eXbiberet 3 qualis tu , ceterique Pastores, in hoc grege servando, atque alendo , este debeatis, praescribebat. Sed de justitia satis est dictum. Venio nunc ad Charitatem , qua ipse non modo mortales; ut in virtutibus aliis, sed quod incredibile dictu est, & ipsam charitatem superavit. Quanuis enim eam hominibus , ipso suo adventu, ita ostendisset,

, ut

366쪽

ut nulla major ei veniendi caussa videretur extitisse s quan vis eam in universo vitae cursu ita omnibus declarasset , ut nemo ejus expers, atque immunis esset s eam tamen hodierno die, tantis, tamque illustri bus argumentis patefecit, ut quae antea fecerat, omnia nulla fuisse possies existimare. Quale enim obsecro, aut quantae cha

ritatis fuit, quod in suprema illa mystica coena Corpus, & Sanguinem suum , novo

quodam . & infallibili instituto, discipulis

omnibus impertiviis' atque ita impertivit, ut ad posteros quoque omnes, incredibilis illa suae divinitatis diffusio, & communica tio propagaretur ξ Magnum quidem fuerat, magnaeque bonitatis , & charitatis argu

mentum , hominem sibi similem creare , creato universa subjicere: majus s captum, Venumdatumque redimere: maximums ejus gratia mortem subire. Se vem singulis t tum quotidie tractandum , vescendum, im molandumque tradere, quo tandem chari tatis gradu statuam e quantae magnitudinis e medicam' Desunt, BEATissi ME PATER, tan tae rei explicandae accomodata vocabula 2

desunt ad ea excogitanda humani vires ingenii : vincitur sermo rei magnitudine equicquid de ea vel dici lingua , vel mente comprehendi potest, multo re ipsa minus, atque inserius est. Quanquam autem in-.

367쪽

hac virtute, multa praeclara, atque admirabilia sunt: quae ego tum quia tibi nota esse arbitror , tum quia ad cetera propero , ne te diutius detineam , consulto relinquo: illud tamen silentio praeterire non possum, quod Salvator proditorem suum, quem Scantea noverat, & aliis indicaverat, ut a scelere revocaret, eodem, quo ceterOS suae divinitatis munere impertivit: moxque ad secum militibus, ut osculo proderet, Venientem , non modo non est aversatus, sed blandis quoque vocibus appellavit, & benigna fronte suscepit. O novam, inauditamque charitatem : o ingentem humanae salutis ardorem: quis hoc factum unquam post hominum memoriam aut audivit, aut

legit ὶ quis fieri ab homine poste existimavit e Proditurum sciebat, & convivam esse patiebatur: invisum se illi noverat s & ei te ultro ingerebat: videbat prodentem , &amicum appellabat. Tu vero , iniquissime, ac perfidissime Iuda, tam multis , tam clam

ris ejus in te amoris sionis, argumentisque perspectis , quo tandem animo rem tantam a 2 gredi, tantum scelus concipere, tam impium facinus audere , tam dirum nefa S per petrare potuistis Num tui ossicii, cum haec

faceres, memor eras Z num tuae vitae, salutique prospiciebas num ejus in te benev lantiae, meritorumque memineras Sed ,

368쪽

DE PAssIONE DOMINI . 327 ut tunc illo Collegio, ita nunc hoc Pontifice, hoc Senatu indignus es. Redeo igitur ad Salvatorem: cujus quidem dum singulas ab eo res hodierno die gestas contemplor, nihil invenio , in quo non ejus charitas singularis eluceat. Quaeritur a militibus, de seipsum indicat: inventus iterum quaeritur ,& iterum quaerentes se docet: prostratos erigit: incitat trepidantes : capientes homtatur: curat vulneratos: discipulos a sui defensione prohibet. Ductus vero ad PO tificem , & labentem Petrum confirmat ,&verberantem Ministrum coarguit s & quis ipse sit, intrepide confitetur. Quae quidem Omnia ab uno, eodemque charitatis sonte procurrunt s ab incredibili nostri liberandi ardore proficiscuntur. Sed singula prosequi

oratione non possum: extrema tamen illa , quae in Cruce positus gessit, tacere non Valeo. Pendebat in Cruce, manibus, pedi-husque confixis , omnium naturarum conditor , omnium seculorum Princeps, mnium mortalium salus : utrinque latro.

nibus stipatus erat. Hinc eum Scribae, di Pharisaei maledictis, & conviciis insectabantur: hinc vulgus ei dira imprecabatur: inde milites ei certatim illudebant. Inter baec ludibria, inter hos cruciatus, quae VOX ejus audiebatur sitio. Quae, inquam, Vox

369쪽

3a 8 ORATIO nesciunt, quid faciunt. Quid sibi, obsecro,

istae voces volunt e quid hi clamores, BEA- Tissi ME PATER , significant' In Cruce pendet a & de siti cogitat: vix animam tenet s& potum assectat s de morte certissimus est,& vitam sustentare desiderat. Profecto non hoc sitit, non hoc assectat, non hoc desiderat . Quid igitur sitis , fons inexhauste, qtsi Te universam omnium sitim, tua illa perenni, & in vitam aeternam scaturiente lympha , in perpetuum extinctui um es pollicitus Nostram profecto salutem sitis:

nostram redemptionem assectas: nostram is

reconciliationem incredibili ardore desideras. Altera vero vox illa, quae veniam hostibus implorat, quantae, obsecro, charitatis est e Magnum est profecto, inimicum non odisse: multo majus, amare : quid , bene

ficiis prosequis Hoc qui faciat, non ego hunc summis viris comparo. sed simillimum Deo judico. Postremo vero, dulcise sima illa Matris ,& Discipuli commendatio, quam vehementem, quam castum in utrumque amorem indicat exhalabat animam , & Matris, ac Discipuli curam non remittebat: seipsum non curabat, & de suis sollicitus erat. O inauditam pietatem : Ocharitatem incredibilem, vereque divina O rem omnibus filiis, omnibus amicis imitandam . Nullum ossicii geuus Salvator no-

370쪽

DE PAggio NE DOMINI . 329ster in quemquam praetermisit r nullum iii

omnes persectae charitatis indicium non exhibuit: adeo ut alteri e latronibus VC-niam postulanti, in extremo spiritu positus, heatitudinem largiretur. Quid hoc majuS'quid admirabilius cogitari poteste ut eum , qui vitam in sceleribus consumpsisset, ibique ad ejus ignominiam esset collocatus, orantem exaudiret se commendantem susciperet veniam postulantem, non modo venia, sed gloria quoque, & immortalitate dignum judicaret Haec Salvatoris nostri charitas est, BEATissi ME PATER, haec ejus institutio, nobis, non modo plurimis, & clarissimis, ut vides , exemplis , sed praeceptis quoque frequentissimis, atque arctissimis, commendata. Hanc nos, si Christi memores , si imitatores, si denique Christiani esse volumus, & inter nos fidelissime retinere, Rusque ad inimicos extendere, ac propa gare debemus. Sequitur Humilitas, virtutum omnium praestantissima, Christianis hominibus marexime propria , veteribus pene ignota. Eam enim Christus non modo vivens, ac mo riens & servavit, & docuit, verum etiam nascens ex Materno utero secum attulit. Ante omnia enim divinae naturae sublimitatem , usque ad humanae iacis abjectionem

depressisses quautae, obsecro, humilitatis fuit

SEARCH

MENU NAVIGATION