장음표시 사용
231쪽
norum potius , quam legati Patriarchae elIent , idque jam multis, magnisque indiciis demonstrarent, quae latere Moschovitas non posIent, iram in se Principis concitarunt, qui suis imperavit , ne quid in posterum tempus cum Patriarcha Byzantino commercii haberent. Sed quoniam unum aliquem esse oportere intelligebat, qui supremam in Ecclesia obtineret auctoritatem , ceterosque regeret, in ossicioque contineret, ne turbae,
dissensionesque in administratione sacrorum , & religione excitarentur, de conciliandis Sedi Apostolicae Moschis cogitavit. Pantaleon Ligaridius Chius vir magno ingenio,qui in Collegio
Graecorum Romae litteris operam dederat, magnamque sibi eruditionem paraverat, ubi cognovit, Principi , apud quem consilio, fide, auctoritate plurimum valebat, esse in animo conjungi noliris societate religionis, hunc in sententia confirma
bat , utque Romam legatos de re tanta mitteret, hortabatur.
Erat autem Ligaridius suspectus Latinis, propterea quod Roma decedens, atque in patriam reversus, a Schismaticis itetisset, seseque
Moseovἱa un ablegato uomo dotio . e benissimo Cattoli eo Seoae se erudito ne' Collegi di quel- ., la nariotie in Doua , quale olliriva di stabilire una corri spondenaa tra Roma, e questa corte . ., Ma pere hὸ voleva si da se at tuo Re in litoto di Cetae, ehe in lingua Sehia votia non sgni se a. , altro . ehe dominatore supremo , per Ia ibini gliana a , che ha eoi nome di Cesare solo do vulo ., ali imperatore , non gli si volle qui cone edere , onde s ritit A l ablegato da Roma , e ritor no. , a tender conto della sua commissione at Prine ire , che lo mando , ehe per tal eagione to sece,, star molis tempo eat cerato . Ora it det tri Re E maneato , essendo restato erede dei regno ii suo, , salivoI . Con tale Oeeasone s ehbe una noti Lia , che ruo molio eontribuire ali' avan rament is de ita se de , e animate la santita vostra a ripistiar ii traitato , eloe ehe quel principe era di in ,, laus alissimo det Patri area di Costantinopoli , ii quale mandando cola aleuni Vesto vi a raceO- ., gliere limosiae , s scopet se , ehe nee vano la spia at Turco, e peteto gli avea distaceiati , ea, peti h tu a tuoi p , poli it eomme telo eol Pattiar ea , e eo i Greei suaditi det Tureo. Antis, consaeraadu, ehe non pote vano governat si que' suo I venovi seneta qualebe suprema a Molita. ,, avea pensato di uniis eon Roma , che in questo disegno lo trat te neva , e nodriva grande men- , , te Palta , o Pantaleone Ligaridici arbitro di quel Plinei in materia di religione , quale era, , stato alunno dei Collegio Greeo in Roma , e pol saltos consactate Atei vesco uti di Ga Era dat, , Patri area se limati eo . s et a te se morto sospetio alla Congregaetione , sebbene in ivite Ie oc x, casioni avea patiato eon venera xione . e eon rispello della Chieta Romana , esertandis i suois, Greei a uniis eon essa , onde simava sat ebbe stato molio proseuo sargli cortes a . e dimosti as Zione possibile , mentre avea g; a tolli da quei popoli molli abus pertile tostani delio scisma, e,, orribili bes emini e verso la santa sede . Qui si v ede Lentismo esset si perduia una bellissana oe- , casone di stabilire non solo eo trisponden Ea eon quella coite , ma a ne hedi mandarvi un mini ., Bro Apostoli eo . ehe quel Ptitiei pe offerima di mantenere hella medes ma mani et a , ehe su tratina, lato it suo ablegato in Roma ... Per via dei meae simo ablegato s ebbe anche notiria, che dia, la ogiii anao s parte una cata sana di mercanti, ehe per la Tartaria Asati ea traversando tutios, qutii vasto te atto di rae se , vanno alla China , e questa sarebbe stata una delle piis belle aper-
, . ture . ehe mai si potesse dare per traghettare i nostri Missonati in quella grati Provincia , csa per aver notiate noci mal pia a uti di tuita la Tartaria , e deu' Asa set tua trioavi aealtu ab ., haadonata dic.
232쪽
CHRISTIANARUM. LIBERII. Igrseseque ab ejus fictionis Praesule ordiniri Episcopum pan
sus esset. Itaque nostri εommittensum non putabant, ut eius
dictis fides adjungeretur . Atque ita quidem res Moschorim se. cum Innocentius XI. viveret, habebant. Initio hujus seculi Hadriano Patriarcha vita functo , Petrus, qui principatum in re publica obtinebat, quod tales sacrarum praesides nollet. quales ad ea tempora Patriarchae fuerant, qui non solum res Ecclesiasticas, sed civiles etiam interdum administrare conarentur, ut ejus rei periculum deinceps vitaret, tollendos landitus e Moscho vitarum Ecclesia Patriarchas statuit, resque omnes,quae ad clerum pertinerent, ab si) undecim viris Eccletia ilicis dijudicandas sanxit, quibus Metropolita praeesset, cui id esset impositum onus ab Rege . Hoc genus collegii synodum vocari,& Regi esse subjectum praecepit. His rebus perseatis , Petrus iter in Germaniam, Galliam , aliasque regiones instituit, ut qui a rerum in quaque illarum gereretur , qui usus obtinerent , quae artes excolerentur , quidque com noli inde. si invectae in suum regnum suissent, percipere Moschi possent, coognosceret. Cum Parisiis ageret, Sorbonae collegium invisit. Doctores Sorbonici. rati utiles se Chrillianae reipublicae suturos, si cum tanto principe de conciliandis Sedi Apostolicae suis egitasent, libellum ei obtulerunt, quo caussas exponebant, quibus perfacilem esse ejusmodi pacem inire defenderent. Petrus non eum esse respondit se hominem laicum , qui de religione agere aut posset, aut deberet. Ad Episcopos Imperii sui scriberent. Eos namque facturos. quod visum esset opportunum . Dici vix potest quam id acerbe tulerint Protestantes. Johannes Franciscus
Bud deus homo de secta Lutheranorum , qui plane perspiciebat, adductis ad sacra Romanae ficilesiae Moschis , proficere nihil in Moscho la Protestantes posse, librum scripsit, quo conci A a a Iiari
1 stephanum Iavorshi Resinensem . Ad Muromensem Metropolleam et eoaeilio Petrus praelio cit , de Exarehum voeati stigit. ini prasidis vleea tenerent duos instituit, Theodosum Novogo rodensem , di Theophanem Procopoisia P hovsiensem. sed stephano ann IT 2 3. mortu a nullus eius loeci e stitutus est synodi prase,. Exarehi enim partes agebat Novumrodensis a qη in Plena potestate potiretur . Consee Petri epistolai. qua, eam ob caussam seriptas rese t Lequie nius pag. sa. rom. I. Orient. Chri l. Data autem sunt die as. Februarii, δὲ et . Martii, atque et dem . quem dixi. anno consumata . Rursum au. I sa. smiles legea talit, quas edi eosem ipso ann typia filaxonicia secit .
233쪽
liari eos nostris nequire I) conficeret. Sed quum permulta miscuisset, quae longe a veritate distare perspicuum erat, reproba tus non a Ribera Dominicano sa solum , sed a Moschis etiam est, qui impune calumniari Lutheranum minime serendum existimabant. Clemente XI. Pontifice Maximo in eam spem nostri venerunt, ut si Praedicatores in Moschoviam misissent, aliquos saltem induci ad catholicam religionem colendam posse arbitrarentur . Itaque datum Augustino Pipiae ordinis Praedic. Magistro a Pontifice negotium fuit, ut aliquos deligeret, quos& doctos, & bene moratos esse sciret, ut recte instituti in eas regiones promulgandae veritatis causea mitterentur. Sed nescio quo casu contigerit, ut deterriti noliri sint, quo minus in suscepto consilio manerent. Nunc etsi Catholicis nonnullis in Moschovia versari licet, tamen Moschi Graecorum ritus 3 , &schisma sequuntur, quin Constantinopolitano Patriarchae pareant . 4ὶ Quo autem tempore introducti in Provinciam Zichiam, quae pars Sarmatice ad Pontum Euxinum erat, Christia-
x Resertur Iibellus Doctorum sorbanteorum a Budderi in eo mactatu . quem inseripsit ,, Ee- ,, et a Roma a eum Ruthenua irree tali abitra . seu seriptum asiluat Doctorum Sorbonies.
M riam . maaese expensiam . . anima orsonatas alius rum . sed quod dieit modeste ex- ventum . tam est verum, quam est verum illud , reeonciliati Romanae Eeelesiae Ruthenam non posse . Nam s Ruthent Polonis subditi Romana Eeclesa eonsentiunt, non vidho, cur consentire ne queant Rutheni eeteri, qui eosdem ritus , atque eadem instituta sequuntur . De hac re autem di- .am eopiose, sed tempore .a Edidit enim is adversus Lud leuiu eum in Mosehovia ageret librum , quem Moahi probarunt , ae verti in flavicum sermonem volebant. Quae res argumento est . Budaeum multa Moia ethis affinxisse , qua ah totum opinionibus abhorrerent . vide Lequien. rom. . pag. I 8. eq.
3 De Episeopis Moschorum e ser Lequienium ibid.seqq. Riberam AntLA DI. pa . I s. 4 sed qui plura de Ruthenis , qui Mosehi geinde sunt appellati , volet , is consulat L equie
nium I e. di notationes in menolog. Ruthenienm . quod Amstelodami a Laurentiti van det ilem aeceptum, una eum Menologio metrico Graeorum praemisse tom. i. mensis Masi Bouandian νμm pag.Lκ v.seqq. Daniel Pape brochius, Iosephum simonium Assemanum Bibliotheea vati-ganae iustodem primum lib. I. Kalendar. Eeelsa Sciυiιa , - Graeo-Mosesa es. l. seqq. edit. an. I so. qui multos nominat, qui in illustrandis Moschorum rebus laborarunt . E Protestantihus etiam fuerunt , qui de moribus , de religione Moschorum agerent. In his est salo non Neu se baverus in Moschoυ. ad i. Gediarii an. σI4. p. x a. seqq. Iohannes Conradus Danhavverus
234쪽
na religio suerit, non satis liquet. Negari autem nullo modo potest, quin ante quartum Ecclesiae seculum in ea reperirentur,
qui nostris se legibus, sacrisque dedidissent. Nam in oppidis,quae ei provinciae attributa sunt, non modo Theodosii senioris, &Constantini M. I) temporibus, sed etiam aliquamdiu ante Episcopi florebant, qui coetibus Christianorum praeessent. Iberiae
incolae Christo se obstrinxerunt, cum Constantinus teneret imperium Populi Romani. Quum enim barbari impetum in aliquas regiones secissent, in quibus Christiani versabantur,in principem provinciae sa) urbem cum aliis multis mulierem quam dam captivam abduxerunt,quae singulari erga Christum fide, pietateque excellebat, ita ut barbaris etiam admirationi s3 esset. Interim Regis filius adversa valetudine laborare coepit. Eum mater, cum afferri ad mulieres, quae curandi facultate praestare dicerentur dussisset, neque salutem recuperare vidisset,deduci tandem ad captivam praecepit. Quem illa,cum invocatoChristi
nomine sanavisset, magnam sibi apud Ethnicos existimationem paravit. Non diu poli Regina in morbum incidit. Cumque exemplo filii, a qua demum auxilia essent petenda, perspiceret,
mulierem ad sese accivit, sibique sanitatem eadem ratione reis stitui impetravit. Ubi convaluit, quaesivit ex illa , undenam tantam facultatem consequuta esset. Captiva autem, ne puta,
inquit, Regina haec virtute mea fieri solere. Christus enim Dei Filius, quem ego Deum unum agnosco, & agnoscam, dum vivam , is ille est, qui ut mundum condidit, ita vi restituendae cuique sanitati pollet. Quamobrem ipsum colito , atque invocato , si sapis. Rex, qui repente sanatam uXorem acceperat,
visus erat in regiones tres , quarum prior . qua ad oee identem solem spe abat, attingebatque Euxinum Pontum , Coi is , altera ad mare Caspium pertinens ad orientem solem Albani a tertia quae media earum erat. Iberia appellabatur. sed eum Constantinus imperium teneret Populi Ru nani omnis ea regio Iberia dicta est , quae ad Euxinum usque Pontum porrigitur. Q iam b vem socrates i/ι. g. eap. xx. ρυ s x. edat. Cantatrix. Isὰρ.s , inquit , δε αυτοὶ προσομουσι μιν σοι ΕυξM,ον ου σι, . Ibεν. autem ipsi inorunt Euxinum Pontum . 3 vide Rufinum ιιθ. r. ho. eap.x. Scietatem ι.ε. I. cap.xti. pes4 a. edit. Canobris. soaoma
235쪽
percuntatus, quo medico usa esset, ut intellexit captivae id esse virtute faetum. amplissima ei munera misit, ipsamque certiorem fecit, quae vellet ab se facile eam esse consequuturam . Ad haec mulier respondit. non egere pecunia se,neque eam esse, quae auro anteponeret pietatem. Id autem sibi gratum suturum, si quem ipsa venerabatur, eidem Rex Deo cultum adhibere statueret. Itaque munera ad Regem reportari fecit. Miratus ille captivae animum pecuniae minime cupidum, secum cogitabat.quod esset
sibi de religione consilium suscipiendum. Poltridie ejus diei Rex
cum sorte ad venandum egressus esset. & montium juga, saltu Dque, in quos pervaserat, nebula, & obscura caligine obduci vidisset, neque viam, qua domum redire posset, ullam reperitaset, & quo se verteret, quidque consilii caperet, ignoraret ,
suorum numinum opem imploravit. Sed cum nihil ageret, ei captivae mulieris, Deique , quem ipsa nominasset, in mentem venit. Hoc invocato, dissipata continuo caligo est. Laetus, quoatanto periculo liberatus esset, domum revertit, atque ad se mulierem evocat. Quaerit, quis ille sit Deus, quem ipsa coleret. Ubi de conditore mundi, qui rebus universis prospiceret, quique homo esset faetus, ut genus humanum, quot in daemonis potestatem venerat, sanguine suo redimeret, cognovit, non mo i
Christianum se esse dixit, sed etiam sedit operam , ut sui eamdem religionem amplecterentur. Iberos enim, qui suo imperi parebant, ad concionem vocavit, expositisque iis , quae filio , quae uxori, quae sibi contigerant, omnes ut a s Christa n accederent, hortatus est. His jam, ut nostris se sacris allicere it, permotis , captivam de forma templorum, cujusmali esse apud nostros soleret, interrogavit. Inde saxa, materiam. 8c que ad aedem sacram perficiendam requirerentur, in certum quemdam locum asportari,& aedem sacram extrui praecepit. Columnarum unam cum nulla vi erigi posse novi Christi assectae animadvertissent funes enim disrumpebantur ,& machinae quaeque ineptae as eam
Commovendam erant) rem omnem , ut evenerat, Regi nunciarunt. Captiva,quae id aegerrime serebat,noctu ad locum eumdem se contulit, precibusque Deo adhibitis impetravit, ut ipsa per se columna erigeretur, ac suspensa ita basi immineret, ut eam ne contingeret quidem. Mane eodem architectus, atque alii vene
236쪽
CHRISTIANARUM . LIBER II. I9 I
runt, colum iamque supra basim in sublimi pendentem conspicati . incredibili asseeti laetitia sunt, neque inde recedendum putarunt, quoad ipsis inspectantibus columna descenderet. suaque sponte basi imponeretur. Clamor tunc excitatus ab omnibus fuit, universis veram esse Regis, captivaeque mulieris religionem ajentibus, atque una dantibus operam, ut templum quam fieri cito post et, absolveretur. His rebus peractis Rex ad Constantinum Imperatorem legatos cum his sere mandatis misit : quoniam divini Numinis beneficio Christiana sacra probaverat , suosque omnes ad colendam pietatem induxerat, velle se Populi Romani socium in posterum tempus esse . Interea Episcopum , & Clericos ad se mitteret. Curaturum se, ut nihil eis deesset . quod ad rem optime gerendam spectare videreis tur . Haec primordia Christianae religionis in Iberia fuerunt . Nam quos Colchidis,quam nunc Mingreliam vocant,incolae ab
Ani rei se fui ise Christianam ij re igionem edoctos pugnant, nullus usquam vetus auctor scriptum reliquit. Quod si hoc illis
nihilominus detur , fateantur necessees , penitus eam in Iberiapi ullo post fuisse deletam,opusque captivae mulieris opera suisse Conitamini aetate , ut earum regionum habitatores non solum fierent Christiani, sed etiam quis Deus Christianoru m esset,cognoscerent. Sexto seculo iberi nulli sere erant, qui leges Chriasti non esse colendas arbitrarentur. Igitur cum Cabades a Persarum Rex eos vellet ad Persica instituta servanda cogere , Gurgent eorum Principi mandavit,ut ne Solis cultum introducere in Provinciam differret, caveretque . ne Iberi corpora se is pelirent, neu quidquam aliud agerent, quod a Persarum consuetudine discreparet. Gurgenes, qui numquam se commissurum ajebat, ut reus tanti sceleris esset, nuncios ad Iustinum Augustum misit, qui peterent, ut numquam a Romanis Iberi in potestatem Persarum permitterentur . Id vero ab Iustino facile impetrarunt.
Albania Asiana, qua spectat ad occidentem solem , proxima est regioni Iberorum. Ad ortum Caspio mari alluitur , &qua parte ad meridiem pertinet, attingit Atropatenorum fi
237쪽
nes. Duo in ea praecipua oppida fuerunt Albania , & Gabalura . Has veteres nonnulli Scriptores Armeniorum ditioni attribue runt. Alba uiae autem Bartholo inaeum Apostolum decessise , traditum a Sophronio eth, de qua re alio loco I) demonstravimus. Fuerunt etiam , qui dicerent, a Thaddaeo, quem Syri Addaeum vocant, sui in Alba uenisibus Evangelium nunciatum . Sed nescio quo casu evenerit, ut quemadmodum in aliquot aliis regionibus, ita in Albania, extinetis Apostolis, eorumque auditoribus, Cliris ianum nomen una deleretur . Itaque quum diu Albaniae incolae in summa religionis verae ignoratione perstitillent, Con- 1lantini demum aetate , codem scilicet, quo Iberi, tempore , Citristo sese rursum obstrinxerunt. Uli autem institutore Gregorio sunt, quem nepotem Gregorii Armeniorum magistri sui sie
a in serunt. Nunc Albania, 3) quae Cachetia dicitur , ille idem Catholicus curam agit, qui administrat Ecclesias Iberiae vi superioris, addictusque est opinionibus, & superstioni Graecorum haereticorum . Sunt item in Georgia, Mingre liaque Armenii .
a viae eo . i. Ardus e seris pag. 3 36.
a Calanus cap. v. sol. Armenor. t. a. eonoliat. Eeeles Arm. eum Latia. p. s. edit. a. Isso. 3 De Catholi eis Iberi e , & Albania adeundus L equieti ius locis modo indieatis . . De natu Iberi ut , ut erat seculia superiore , eum Innocentius xl. Pontifex Maximus esset. sc seribit Uiban ut certius ι.e. pag. y . , , La Geo igia de ita Ibetia orientale posta tra ii mare can pio , e it ponto Eumno e dixit, in gedin provinete a sat ah ndanti di quello . the appartiene,, at vitto , via e poverisima di danaro per mancaura di trasseo . . . Per vivere i Georgiani ven
., dono i propii si glivoli bene spes, a Tu hi, e Peisiani. Da aleuni anni in qua vi s mandano, , dati a Congrega ione a sat te minini ic appueeitii Italiani, ehe ris edono ia Tinii eapo di, , quella Provincia . dove ha la te de ii principe tributario det Persiano . e vi sono grari quanti- , , ta di Armeni, de quali si sa qualebe eonversone . Del resto i popoli sono tuiti di tito Grecti,, in lingua Georgiana . Vi erano prima de' cappuet Ini, Υeatini, e Agostiniani, ehe per se gueris, , re suggiti , laseia rono in ab han dono quella missione , e sutono Meupate te Chie se , e i ben ,, ehe possede vano i Onde hanno salto piti volte illante i det ti missonat i , ehe s proeliii alia eor- , te gi persa ili sarii restituite det ti benI. ehe potichbero dat gran lbili evo alla missione . La,. Mingrellia ἡ una Provincia montuosa vieitia alia Georgia , che gira in torno a 4so. mi lia . , , non ha e tra ale una , ma solo un Caslesto e hi amato Levant Dadiari, eh e ii nome dei Pt inci- , , pe , che t 'ha sabhrleato ; ma per non avere buunt sondamenti , e in parte diroeeato , esiendo,, latro ii paeae abitato di ease diiset se sat te di te gno , e eo perte di paglia . Ivi non eorre dana δε ro a leuno , ma si compta . e vende colla permuta delle robet sono pero gran ladri tutia que 'prim, , poli , non istimandos vergogina it furto , ma de ii rer a , e industria , e con pene les gerissime ,, e punito dalle torti tergi . sono quelle genti assai ro1ete , e eon tutio che si professicio di lito, , Greco . hantici motis altri errori, e particolat mente non servando Ia forma des battesino , se- , , the sono arrivati a balte et rare t fgli de' piv no hili eol vino . Rissede in Mengtellia ua Patii - , , area scismalleo det to Cattot reo eon aleunt vesco vi, quali sono eletti dat Principe , prenien- ,, doli da Ioro Monaei. chlamati Beri, che non malagiano mai eatne , he nche rei altro viEiosi , , , e ignotanti. Sono in tutio ii pae se sei chie se seismatiche , dove non s e lebra se non te felle
. , principali , e vi s radana ii populo per mansi are ale e robe portate da loro , e salta benedire
238쪽
sed longe minore numero. Qui Pontificis Maximi partes sequantur in Georgiae oppidis quibusdam , vicisque non pauci reperiuntur . In Mingrelia nulli , quod sciam . Nam Theatini , qui sibi onus instituendorum Mingreliorum susceperant, cum esse
quaedam viderent, quae plane ossicerent, quo minus extendere
latius Ecclesiae fines possent, inde sibi excedendum, alioque, ubi
laborum fructum aliquem ferrent, abeundum existimarunt. Abbas della Rocca , qui Constantinopoli diu egerat, nonnullosque sacrorum latinorum hostes, ut finem errandi facerent, religionisque nostrae decretis assentirentur, induxerat, quod
Mingreliorum ingenia cujusmodi essent, quidque Orthodoxis pollicerentur cognosceret, si ulli missi ad eos sapientes, beneque morati presbyteri fuissent, qui illos veritatem docerent prerum, quas possi de bat, sacram Congregationem de Propaganda Fide haeredem dixit, oravitque. ut si quid percepti ex ea pecunia se uetus essent . his uteretur alendis. dum tempus tulisset, ministris Mingreliensibus. In Circassiam supra Euxinum pontum ad Paludem Maeotidem , Georgiae, Mingreliaeque vicinam . etsi missi sunt, qui religionem Catholicam introducant, num tamen pervenerint, aut si jam pervenerunt, quid ibi rerum
, , Congregallione , ehe sebhene sanno poche conversoni , operano inoliti vel balteEEa e i bam- ,, bini . che in caci disperato di salute uengonci loro portati . mentre Aeetido la professione di., megiei sono anai Mn uisti Mehe dat Prine ipe . Adesio restano assai scars di operat , non egenis ,, dovi, eheun sit saeerdote . e peto Ia Congrega Eione ha ordinato at Cenerale . ehe la prωπ',, veda quanto prima , che ne ha propolat ire , quali quanto prima 'ineam mineranna a quella, . volta .- I popoli deua Cireassa sodo poverissmi .... Le toto donne in Costantinopoli sono te a ,, nute per la belle Eza in gran preEro . sono tuiti scismatici , e riconoseono nello spirituale il, , Patriarea suadetro di Memgrellia . e net temporale sono Algeti I a di .ersi Earoni dei Paete . ., Enteat vivi in questa Provineia I PP. Domenieani in tempo di Uthano VIII. et 'eratio gi' istessio,, ehe ritea evano in Cain , e vi neero molli progressi . Adess. ncin vi e pia aleuno ; onde careb ,, be neeessario prendervi qualehe prooegimento . Multa se statu religionis in G/oetia . Asin- Irelia, cin circ. sa Itinerae orum seriptores tradunt, quae longe a veritate distant. Quae eat documentis as saeram Congregationem de Propaganda Fige missis ecimperimus. ite habent . In Georgia multos Gethodoxo, agere , in Mengrelia , de Cireassia nullos . Quamquam is sacra Ciangregatio euret,ut in postremam,quam diximus, rursum ministri,qui religionem exponant, mit tantur . sed de motibus Ihetorum , deque ignotaticine divinarum rerum . in qua versanaues consule Galanum eam. i. eones Iaar. EeeIesa Aranen. eam Rom. pag. t s. de Lequienum tom. L.
239쪽
In Provinciis Illyrici: Epiro Vetere, Epiro Που , Praevalitana, Dacia, Dardania , Dalmatia, Thessalia
SED quoniam de Illyricanis provinciis agere supra aggressi
sumus , non alienum videtur esse s poiteaquam de quibusdam Thraciae regionis provinciis , quae proximae Illyricanis Achajae, Macedoniaeque erant, deque aliis nonnullis , quae Thraciae perinde attribuebantur . dictum est j inititutam orationem persequi, atque ut in Epirum Veterem . atque Novam , in Mediterraneam , & Ripensem Daetas, in Dardaniam, Prae Dalilavam. Thessaliam , Dalmatiam . Pannoniam , Noricosque introducta Christiana religio sit, utque processerie, dicere. si) Igitur Apostolus Paulus in litteris, quas ad Romanos, dum in Achaja verissaretur, scripsit, prodigiis , iisque praesidiis omnibus. quae propria essent veritatis Evangelicae propagatorum. inlatam ab se i nIllyricum etiam suisse Christianam sa) religionem testatur . Est vero auctor Lucas in Aetis Apostolorum, eam Illyrici partem, quae Orientalis est appellata, Paulum peragrasse, multisque incolis regionis persuasisse , ut idolorum superstionem relinquerent, seque totos Christo Servatori 3) dederent. Thessalia provincia qua spectat ad septemtriones Macedonum , a meridie Achivorum. ab occidente sole Epiri veteris finibus, ab oriente vero mare , continetur. Quamobrem cum Paulus in Ach 1, & Macedonia aliquamdiu consistendum sibi esse, enunciandumque Evangelium divinitus intellexerit, idque jam omni ope conatus sit, non is certe fuerit necesse est, qui medios inter utramque provinciam Thessalos praetereundos esse exillimaret. Itaque jam usque a primis temporibus viri magna& vises De Iil ileo v Ide Cellatium Geπν. Antis. lib. 1 I. es. . o. pag. 4 3. rom. I. edit. an. 1 et 3 a. 8e Lequienium tom. III. ον. raras . pag. . seqq. qui quot apud veteres, quamque ria stit regioni. illivs diuisones ostendunt. a D. ad Rom. cap. v. v. s. 3 Acy. Apost. es.xv t. seq. Consule Hieronymum Comment. in Amos prophet. r. III. opp. pag. t r . ea ι. Murianai.