Fr. Thomae Mariae Mamachii ... Originum et antiquitatum christianarum libri 20. Tomus primusquinti pars 1.

발행: 1750년

분량: 563페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Is 6 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

non satis constat. Nam etsi Paulus in eam si) venit, tamen quod brevi intervallo ibidem manserit, constitutam ab eo suisse Rhodiensem Ecclesiam , pro re certa statui nullo modo potest. Eis autem auctor a) Primasius, Rhodiorum aliquos non modo Christianis sacris fuisse initiatos, sed Episcopos etiam secundo seculo habuisse, quorum uni nomen Euphranon esset. Photinus autem in Insula eadem Antistes erat, dum Imperator Diocletianus omnia crudelitatis exempla in nostros edere t 3) decrevit. Constantini aetate Euphrosinus primas in ea Eccletia partes obtinebat , qui Synodo Nicaenae intersuit. Cum Photius novis rebus studere Constantinopoli coepisset, deque Sede Patriarchali Ignatium virum Sanctissimum exturbasset, Michael Rhodiorum Metropolita , Ignatii defensionem suscepit, Photiumque , ut Tatio postularat, sψὶ exagitavit. Sed ejus successores Schisma sunt sequuti Graecorum . Anno I 3o9. Equites Hierosolymitani, quos Hospitalarios vocant, quod aegerrime ferrent, insulam ominnium Cycladum principem Rhodum ab Saracenis teneri , mulistarum navium classem ad eam appulerunt, pulsisque hostibus

Insulae potiti imperio sunt, Episcopumque sibi a Pontifice dari curarunt, qui & origine, & ritu Latinus s) esset. Sed ne Grae

corum animos in se commoverent, committendum non puta

runt, ut eis Antistes Graecus eriperetur. Verum id Equites maXime caverunt, ne quis eam sedem occuparet, qui schismaticorum partes sequeretur. Itaque etsi an . I 36o. nescio quibus

modis Metropolita Rhodiorum Nilus 6 , patria quidem Chius,

at acerrimus Latinorum hostis fuit; tamen xv. seculo Metrophanes, Xv I. vero Elymis, Clemensque ante postremam obsidi nem an . Isa I. & post captum a Turcis oppidum Euthymius

singulari pietate , integraque in Sedem Apostolicam , atque in Equites Hierosol1mitanos fide floruerunt. Lectis ex Insula Equit,a Actori xx I. v. a. a sive Auctor , quem Praedestinatam voeant. Conser Lequies. tem. I. Oν. Irig. 3 si tamen actis Clementis Ancyrani apud Iollandum rom. x I. Ianuaν. ἀκου I. adiun- .enda sit auctoritas.

Di tribam de Nitis. ν vide Lequievium Dan. a. or. Christ. pag.3a . seqq.

202쪽

CHRISTIANARUM . LIBER II. Is

Equitibus, & Euthvmio vita iuncto, data opera a Constantinois politanis Patriarchis est, ut Rhodiis metropolita daretur , qui eorum similis & moribus, & reli pione esset. In Insulis Samo, Coo, Paro, Naxo, Thera , nunc Santemna, Teno , Andro , Meli , Lero , Delo , Carpatho , Tenedo , Siphno , Levino si) quae initia Christianismi fuerint, ne conjectura quidem assequi possum . Nam quod traditum a Luca in Achis Apostolorum eli, Paulum applicuisse aliquando Samum ; die tamen uno, quo ibi consitit sa) , ullos ne religionem Christianam docuerit, discipulosve reliquerit, qui Samios instituerent, cumscriptum a nemine veterum Auctorum sit,assirmare profecto non ausititi . Omnes hasce Insulas Graeci incolunt. In aliquibus Latini quoque ritus homines degunt, quibus a Sacra Congregati ne de Propaganda Fide aut Episcopus, aut ricarius Aposolicus

praefici solet. Naxos Archiepiscopii is est Sedes 3 . CAPUT XV.

In Hellesponto. IN Hellespontum invecta a Paulo Apostolo Christiana religio et t. Atque eum Troade aliquamdiu mansisse, testis est ipse in iis , quas ad Timotheum ) dedit, litteris. Scribit autem in Actis Lucas Evangelistes, se una cum eodem Apostolo Troadem contendisse . Igitur sunt, qui ςὶ Carpum . cujus hospes Paulus fuit, dum in ea urbe agebat, Troadensibus Episcopum datum suspicentur . Odici, Germa , Lampsaci, Abdi , Milet oti , Scepsi. μ) Parii, etsi jam usque ab aetate Pauli aliquos saltem, abjecta superstitione . nostris se institutis, ac legibus obstrinxisse , putem ; quod ne verisimile quidem videatur , ab eo, qui Troade versatus sit, neglecta cetera Hellesponti oppida sume a tamen quibus illae Ecclesiae Episcopis usae sint,a nemine est vete-

. De Episcopia liarum iub iura auleundu, Lequientus

203쪽

Is 8 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

rum litteris commendatum . Post Priesules, aliique doctrina . martyriis, rebusque praeclare gestis, rem Christianam mirifice amplificaverunt I). Sed quarto seculo Hellesponti Ecclesiarum quarumdam Ariani sedes occuparunt, magnasque illis intulerunt calamitates. Deleta haeresi Arianorum, qui potiti iisdem sedibus suerunt, Orthodoxam coluerunt religionem. Sequuti tandem Successores eorum Schisma Graecorum sunt, dc quamvis subacti a Turcis, despere tamen numquam cessarunt.

In Insula Creta, inque Provinciis Achaia ,& Macedonia.

CRetenses primordia Christianismi in Insula ab Apostolo a

Paulo repetunt. Is enim etsi eorum mores perspectos s3ὶ habebat, tamen quod converti permultos ad sanitatem posse Confideret, eo se contulit, cumque Ecclesias constituisset, Titum, cui ob egregiam virtutem plurimum tribuere consueverat, eisdem prie secit, atque ei in mandatis dedit, ut presbyteros ordinaret, qui coetus Christianorum moderarentur . Au- etis deinde Christianorum rebus, Ethnici in eos praecipue, quos majore in celebritate versari intelligerent, saeviendum existimarunt. Quae res quin laeserit, magnopere amplificavit Cretensem Ecclesiam . Diu autem cum pro orthodoxa religione certassent, Cretenses circumventi a Patriarchis Constantinopolitanis , qui seculo XI. ab Apostolica Sede, conflato schismate, omnino defecerant, iis illi quoque erroribus implicati sunt, quibus reliqui sere omnes Graecorum . Tantum vero apud ipsos Opinio praejudicata potuit, ut ne tum quidem , paucis e Xceptis, errare cessarint, cum a Venetis s) subacti,sub Latinorum diti in

1 vide Acta ss. MAI. Andfee, Pauli , ae Dionysia apud Ruinari. pag. 3 34. seqq. edit. Veron a Gnser Epist. Pauli aia ritum eap. a. ubi hae habentur , , Huius rei gratia reliqui te cietasas u 'quae desunt eorrigas . Ae eonstituas per ei .itates pre,byteros. sevt 3e ego disposui tibi βής, 3 consule Apostolum ibid. ubi ,, Dixit quidam ex illis proprius ipsolum Propheta . ., Cretenses seruper mendaces, mala bestiae , ventres pigri. De τἰto Cretensium Apostolo , quem auctor constitutionum Apollolicarum l. v I. ordinatum Episecipum Cretensium seribit , Vlde Bollandum tom. i. Ianua ν. ad d. I v. de Philippo Cortinae , eonsule Bollandiisos adcxi. Apνalis. De aliis MM. oistini rom. II. H. I ia E. I De Epistoria latinia in Insula Creta Vide Lequieuium tom. DI so . mp

204쪽

CHRISTIANARUM . LIBER II. Is s

nem venissent . Igitur quod indigni pratrocinio reipublicae Venetorum essent, quae lenissimo in subditos imperio uti solet, a Turcis capti, durilsima premuntur servitute . In Achajam Piovinciam sive a Petro, sive ab Andrea , sive a Paulo, tamen nullum dubium est, quin priore seculo ab Apo

stolis introducta Christiana religio si) fuerit. Ac fit quidem

Ecclesiae Achajae a Paulo in litteris ad Romanos Commemora

tio . Quod si Acta Martyrii Sancti Andreae numeranda sa) in apocryphis sunt, hoc quidem certe nihil obstat ejusdem Eccle

s e antiquitati. Atque Athenienses a Paulo nonnullos suisse ad Christiana sacra perductos, tellata 3) res est. Ex eorum numero Dionysium Areopagitam suisse constat, quem a Paulo praefectum Atheniensi Ecclesiae serunt. Huic Publium successisse a Martyrologiorum scriptoribus proditum memoriae est . Igitur diu magno est in honore habita Ecclesia Atheniensium. Etsi enim, mortuo Publio, res Christiana in oppido imminui, atque intercidere visa est , propterea quod nostri ad necem se ab hostibus quaeri perspicerent; ideoque vel sacrificarent, vel fuga salutem petendam arbitrarentur ; tamen ubi Quadratus administrare Ecclesiam coepit sunt enim qui eum functum Epist patus munere suisse censeanu non solum eos,qui in urbe manserant,confirmavit, sed etiam lapsos, ut resipiscerent, vi permovit. Atque ad rem eamdem perficiundam plurimum Aristidis Athe niensis Philosophi studia contulerunt. Cum enim furore in nostros, dirisque suppliciis animadvertere Ethnicos videret, Ha- 'driano Imperatori Apologiam pro veritate Christianae religionis sὶ dedit, obsecravitque, ut potestate , auctoritateque sua finem

a Vide Epistolam ad Rcimanos e .av . v I. a Quam*is contra pugnet Natalis Alexander rom. r. μ'. Mel. see. r. Art. v M. pag.ros. dat. Paνifan. ε s. tamen negari non potes . quin acta eadem diligenter consideranti spuria. ideantur

205쪽

I6o ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

finem vexandi innocentes fieri juberet. Iam Quadratus, & Αristides decesserant, cum Dionysius Episcopus est dictus IJ C

rinthiorum . Is quod compertum haberet, quantum laboris, studii, diligentiae Athenienses Antistites in continendis in ossicio bonis, lapsisque reducendis consumsissent, periculumque sortasse esse animadverteret, ne quae ab illis egregie constituta essent, aut indiligentia, aut improbitate cujusquam deinceps conciderent, gravissimis litteris Athenienses Christianos cives hortatus est, ut in fide manerent, eaque studiose, quae illis eranta majoribus, atque a Christo imprimis mandata, opere perficere aj curarent. Interim Athenagoras Philosophus, ut sertur, 3ὶ Atheniensis;quoniam ab Ethnicis in multorum, magnorum que criminum suspicionem Christianos vocari, expoliari bonis omnibus, ac vita denique privari videbat , librum edidit, quem inscripsit Legationem, obtulitque Marco Aurelio, & L. Aurelio Commodo Augustis, quod veritate perspecta , reprimi ab his, qui ingenio valere dicebantur, principatumque in republica obtinebant, impetus inimicorum nominis Christiani posse confideret . Et si vero quis ejus legationis exitus fuerit, non liquet vix enim est Athenagorari ejusque librorum a veteribus facta mentio) tamen nullus est sere ab antiquis Christianis adversus Ethnicos scriptus liber,qui cum ea & gravitate sententiarum,&ordine rerum . & dilucida ratione dicendi comparari posse videatur . Praeterea sunt, qui sM Clementem seculi 1 Il. in eun itis scriptorem doctissimum , cujus extant Paedagogi, & Stroma reon , aliique contra Ethnicos, &Heterodoxos libri, quemque Alexandrinum vocant, propterea quod Diaconus, dc Presbyterfueritia git Ado Viennensis in suo Martvrologio i me apud Atheniense, summo genere eae fur. O, ιn- ,, reν -riquiorum monumenea etarismum Ionetur, ut peritioνes Graiorum a sim l . Im- mci adhue in Bibliotheca C soletorum, qui Frope Athenas in monasterio Midelli habitam . ., ditiam Apolopiam servari, in itineratio Domini Ia culicitere legimus. Quam in rem ut peis is reminantea illis in locis dirigensus inquirant . & si laudata Apologia ibi ha Leti posset, eam ., rustico Beel sa eommodo in lueem produc aut , omnes Antiquitatis Ecesesiastieae liudioli me

, , cum puto Optabunt.

I, Floruit enim Dionysius circa annum iεo. Eius epistolas reeenset Eusebius lib. rv. cap.xti a r. myl. Ecci. . .

a consi se Eusebiitin iιi 3 Ita enim poscit inseriptio , , qua eius I 'istior, i Dastis est . Edidit praeterea Athenagoras

egregium de resurrecitone mortuorum opuΑ , quo solide , graviterque Omnia , quae ab Ethnicis atque Haereticis contra hue tantum Orthodoxa t. ligionis decretum proponi alcuta Iescit. t . 4 conser Epiphanium Bares.xxx a. num. s.

206쪽

CHRISTIANARUM. LIBER II. I 6 I

suerit Alexandrinus, patria fuisse Atheniensem existiment. Anno Circiter 23 o. ae Christianae Cum nunciatum Alexandrinis esset, magnum esse in Ach a numerum haereticorum, iisque jam esset exploratum, neminem tantum doctrina posse,quantum Origenes praestaret, qui tunc suos cives instituebat, huic ut in eam provinciam contenderet, strenueque caussam religionis defenderet, mandarunt. Ille igitur superatis iis, qui secum in Palaestina , aliisque in locis constigere fr) ausi fuerant, Athenas venit; qua in urbe , quum imperata , ut est credibile, secitaset, ad Philosophos accessit florebant namque etiam tum, plus

ruam alibi, Athenis scholae Philosophorum in ut quae illorum eD

ent decreta , quibusque rationibus uterentur, Cognosceret.

Non diu post , cum Maximinus primum , inde Decius, aliique deinceps Imperatores Chri 1 ianos, nisi sacrificassent, interficiendos esse statuissent, non pauci Athenis suerunt, qui incredibili sortitudine supplicia, mortemque pro Christo perserrent. Sublatis tyrannis , restitutaque a Constantino Ecclesiae universae pace , gorere magis magisque in oppido res Christiana coepit. Sed ab Arianis deinde vexata, poli ab Juliano, inde

rursum ab Arianis maximas accepit calamitates . Sed ubi Imperatores Orthodoxi summam reipublicae tenuerunt, Catholici Athenienses latius Ecclesiae fines producere curarunt. Postremo post multas vices, commutationesque rerum, sequuti Schioma Graecorum sa) sunt, etsi deinde a Latinis subacti, Epit copis s3 aliquamdiu usi fuerint, qui veram religionem profiterentur . Denique quod tanto benescio indigni essent, in potestatem Multam edanorum venerunt, totque incommodis sunt a Te isti, ut non modo se in extremam paupertatem , sed oppidum etiam suum multis locis desolatum intueantur .

Quae Athenis, eadem sane Corinthi Christianismi primo Πm. II. X dia

207쪽

162 ORIGINUM ET ANTIQUIΤΑTUM

dia suerunt. Sunt enim a Paulo Corinthii quoque instituti I)..

ao munere functi etiam Apollo, & Petrus suerunt, modo tamen Cephas idem fuerit, atque Petrus, de qua re antiqui, recen tioresque Scriptores vehementer inter se dissident. Hinc cum ortae contentiones in Corinthiorum Ecclesia sui sient, quod alii se Pauli, alii contra Apollo, aut Cephae sectatores esse contenderent,

ejusque rei a Chloes familiaribus Christianis certior Paulus factus esset, gravissimis Corinthios eteris is ipse Apostolus commo

nefecit , ut altercationum inter sese, dissidiorumque finem facerent . Nisi enim dicto audientes suissent, nostent se ab eo aspere deinceps, acerbeque tractatum iri. Eisdem litteris Paulus Corinthiis praecepit, ut incesti reum, qui uxorem patris habebat in

matrimonio, in Sathanae potestatem permitterent sa). Nam cum flagitiosiis ejusmodi non modo non convenire in Ecclesiam . sed

ne cibum quidem sumere licere. Missurum autem se ad eos brevi

t Epis. I. Corinth. eap. t. , , Signiscatum est mihi, Pratrea me I. ab Iis . q. i sunt Chloes, , , quia eontentiones sunt inter vos . Hoc autem die: . quod . nusquisque vestrum dieit . ego qui- , , dem sum Pauli, ego aut evi Apollo , ego vero Cepha . ego autem Christi . Divisus est Christus λ, , Numquid Paulus et uel fixus est pro vis bis Aut in nomine Pauli bapti Eari estis 3 Gratias ago . . Deci meo , quod neminem vestium baptitavi. nisi Crispum . de Casum . ne quis dieat, quod in

,, nomine mea bapti rati estis . Baptizavi autem de ste phana domum . ceterum nestio , si quem, , alium vestrum bapti Eaverim . Non enim misit me Christus hapti Eare , sed evangeli Eare , ,. Ita primitiae Christianismi opera Pauli corinthi suerunt . Nam eap.xv I. ubi etiam Fortunati, de Ae haiei meminit , sic habet , , Nostis domum Stephanae . de Fortunas . Ac Achate i. quoniam sint, , primitiae Aehaiae . di in ministerium sanctorum Oidinaverunt seipsos, ut ae vos subditi stis eluia .. modi. & omni cooperanti . di laboranti . Gaudeo autem in praesentia Stephana . Fortunati . NM Aehat et , quoniam id quod vobis deerat, ipsi supple.erunt. Rese eerunt enim di meum spiti , , tum . 8e vestium , , . Lueas praeterea in Actis Apost. e. xvi ii ... post haee . in πιι, c Pausus .. egressus ab Athenis venit Choriathum . N inveniens quemdam Iudaeum nomine Aquilam. n ,, ticum genere , qui nuper venerat ab Italia , Ee Priscillam uxorem eius ... ace essit ad ecia . ,, Et disputabat in s3nagoga per omne sabbatum interponens nomen Domini Iesu , suadebatque . . Iudaeis , Ee Graecia . Cum venissent autem de Maeedonia silas , de Timotheus , insta hat verba ,, paulus , temticans Iudaeis esse christuin Iesum . Contradie entibus autem ela , Ae blaspheman ,, tihus, excutiens vestimenta sua dixit ad eos , sanguis vester se per caput uestrum Et ini- ,, grana inde , inita et it in domum cuiusdam nomine Titi susti eolentia Deum . evius domus erat, , coniuncta Synagogae . Crispus autem Archisynagogus eredidit domino eum omni domo sua , atri multi corinthiorum audientes eredebant , de bapti Eabantur . Dixit autem Dominus nocte per , . visionem Paulo, noli timere, sed loquere . de ne taeeas . propterea quod ego sum tecum , desa nemo apponetur tibi, ut noceat te i quoniam populus est mihi multus in hae civitate . Sedit ,, autem ibi annum , di sex menses docens aput eos verbum Dei. Callione autem Proeonsule, , Achaiae insurrexeriint uno animo Iudaei in Paulum . de adduxerunt eum ad tribunal die entes . ,, quia contra legem Me persuadet hominibus colere Deum . In ei piente autem Paula aperire os,

.. dixit Gallio ad Iudaeos I s quidem esset iniquum aliquid . aut sae in s ms multi . o viri Iudaei ,

, , recte vos sustinerem , si vero quaestiones sunt de verbo , de nomini hua legis vestra , vos ipsi vi ,, deritia. Iadeu egra horam nolia esse . . . paulus vero eum adhue sustinuisset dies multor , fra isi, tribus vale faciens , navigavit in syriam . . . devenitque Ephesum dic. a Ela r. I. ata Coraneth.

208쪽

CHRISTIANARUM. LIBER II. 16 3

vi Timotheum . Hunc scilicet, ut omnia diligenter, expediteque fierent, tr) curaturum . Nam Apollo, etsi multis verbis ab Apostolo rogatus, ut Corinthum dissidium sedatum proficisceretur , tamen quod alio Evangelii nunciandi caussa disses dere statuisset, iturum se tum demum sa) promisit, cum liberatus majoribus curis fuisset. Hac epiliola perlecta , timere suis rebus Corinthii, contristari, deprecarique facinus, quod ab eis esset 3) perpetratum coeperunt. Igitur ne moerore Confice Tentur , scriptae rursum ad eos , atque ad Christianos ceteros . qui in universa Achcla versabantur, litterae fuerunt, quibus principio rationem exposuit eorum quae fuerant impedimento , quo minus iterum ad eos invisendos sin accederet. Deinde gaudere se dixit, quod contristati essent ad poenitentiam . De reo, quem indicavimus, incesti, sic statuit: prohiberi hominem Ecclesiae communione debere, ut sacti poenitens, reverti ad sanitatem ciemum 6) posset. Laudat Praeterea Corinthios .

quod Titum rebus omnibus 7 juvissent. Quinetiam missos ab se 8) Titum, atque sy) Lucam ad eos scribit, ut de rebus ipsi

Tum , ut par erat, disponerent. Quamobrem sibi Corinthii ea- verent . Nam si Corinthum tertio ipse venisset, deprehendis.setque , eos, qui lapsi fuerant, in improbitate Persistere, non sent si o) se misericordia non usurum. His permoti comminati

X a nibus

nide v. xv. se es xv . a Ihid. ea .a. I. ,. De Apollo antem fratre , vobis notum saetor quoniam multum rogaviri etura . ut veniret ad vos tum fratribus , de utique non fuit voluntas elua , ut nune veniret . Ve-- niet autem, eum et vaetium fuerit.

Epist. 3I. ad G rh. cap.v I . 4 Epas. I. ala Corinsώ. ., Eeelesiae Dei, quae est Corinthi eum omnibus nactis , is qui sunt in universa Achaia ... Hine plane liquet . in Rehala Miversa Christianos Apostolo. Tum tempore viguisse . constitutasque Liae EMIesias . Qua rea eonfirmari magia magisque pom est iis , qua ea'. v. subiungit ,, selo . inqtiit. promptum animum vestruia . pro quo de vobisi, glorior apud Macedones . quoniam, di Achaia parata est ab anno platetito . ia vestra aemulatio,, provocavit plurimos . vide Lequien. eam. a. pag. 73.

209쪽

I6ψ ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

nibus Corinthii desistendum ab improbitate censuerunt. Sed exactis Apostolis, ad ingenium redire , atque in factiones divisi, in eos , qui rebus sacris praeessent, insurgere . hosque indignis modis tractare non dubitarunt. Post ad Romanos litteras dederunt, quibus significabant, quae apud se gesta essent. Saeviebat tum maxime in nostros Domitianus, cum perlatae sit Romam hujusmodi litterae fuerunt. Clementi, qui distentus aliis negotiis erat, non ante respondendi potestas est data, quam ab Ethnicis exagitare nostros desitum esset. Sublato Domitiano rescripsit nomine Ecclesiae suae Clemens, mirari se quid esset, quod antiquissima, & celeberrima Corinthiorum Ecclesia tot

intestinis contentionibus laceraretur. Ferri autem illorum temeritatem non possie, qui cum inquinati multis stagitiis essent,

versari in Eccleua , seditionesque concitare auderent. Patere

nihilominus omnibus, si resipiscant, ad salutem aditum adjungit . Itaque ne differant. Poenitentia tandem aliquando ducantur, presbyterisque in posterum tempus obtemperent , nisi excludi e regno Caesorum velint . Dici vix potest quanta

sit apud Corinthios, his acceptis litteris . animorum commutatio facta . Ac ne rerum , quas ipsae Continerent, obliviscerentur, eas in conventu legi oportere existimarunt. Cujus a quidem

assit. Coutantii . . Propter calamitates , inquit , S eacia adfersos , qui nobis aceiderunt . tia... tres, tardius videmur convertisse animum ad eas res , quae a vobis. dilecti , qudiliis stini. le.. ad alienam. peregrinamque Dei electis seditionem seelestam, ae impiam . quam pavet homines praeipites, ac temerarii in tantum vecoidia inflammarunt, ut venerabile . ae eelehre , 8c ab omnibus dignum amari nomen vestum . magnopere blasphemetur ., . Et paullo post is Hinc ,, at muIatio , de discordia , de se sitio , perseeutio . ac tumultus , hellum . 8e eaptivitas .... Turpia ,, sunt, dilecti, de valde turpia , de christiana conversatione indigna avditi firmissimam , 8 antl- ,, quissimam Corinthiotam Ecelesiam , propter unum , aut alteruin hominem contra presbyter M seditionem movete . Monet praeterea M Ut saetant omnia , quae ad sanctitatem pertinent , . , vitantes Obtrectationem , impuros , ae impudicos complexus, ebrietates . Ee iti Ientias, Ee a - , , minandas cupiditates , detestandum adulterium , eaeerabilem superbiam is . Postremo .. Fixis., oculis , inquit. respletamus in sanguinem christi ... Ausetamus hae eeleriter malum . At domi- ,, no aeeedamus , de plangamus orante x eum , ut propitius factus reconellietur nobis ... Quotquot,. igit et per quemdam adversarii illapsum deliquimus . veniam postulemust . Illi vero . qui se in ,, ditionis. de dissensionis duces . de prine ipes extiterutit. debeat erimmunem spem eontempla -

,, xl .... vos ergo . qui seditionis standamenta iee illis, subditi estote presbyteris, ae in poenitentiamri eorripimini, flectentes genua eordis vestri, diseite subitet . deponentes omnem arrogantiam a ,, ae superbam lingis vestra iactantiam . Melius squidem vobis est in ovili Christi paretos , α,, proba os inveniri , quam altum sapientes . 3e spe illius eiiei . a Apud Eusebium lib. iv. his. e . xxi ra. ,, Hodie Saerum Dominieum diem transegimus a, in quo epistolam vestram legimus . quam quidem dei neeps perpetuo legentes perinde ac prio ., rem illam nobis a clemente scri2tam Epistolam , optimis praeceptis , ac doeumentis ab ada si himaa.

210쪽

dem rei testis est Episcopus Corinthiorum Dionysius in episto-Ia . quam ad Soterem Pontificem scripsit. Atque is Dionrsius

cum singulari saneti talis, doctrinaeque laude floreret, tum operam diligentem dedit non modo in ossicio continendis,recteque instituendis suis; sed etiam monendis alienis, ne se abduci a cultu virtutis paterentur . Itaque eo Antistite recte se omnia in

Ecclesia Corinthi habebant. Quam enim, post fr) Primum San

ctissimum Praesulem, sibi esse commissam vidit, sic esse admini strandam putavit, ut nihil capere detrimenti, sed proficere ma

gis , amplificarique posset. Qui sequuti deinceps sunt, ii quidem Episcopi studia sunt a) imitati superiorum . Hujusmodi

autem magistris usi Corinthii,parati animis erant pro religione sanguinem , vitamque profundere . Quamobrem cum Ethnici Imperatores bellum universae Ecclesiae intulerunt, capti nota pauci Christiani Corinthii fuerunt, ac multis, atrocibusque suppliciis excruciati, martyrii gloriam consequuti sa) sunt. Quorum virtute , ac sanguine confirmati eeteri in fide sunt , pluresque eorum , qui hostes se nostros esse profitebantur , idolorum superstitione abjecta, nostris insti tutis, ac legibus paruerunt. His praesidiis munita, novisque accessionibus aucta . magna sub Imperatoribus Christianis in celebritate Corinthiorum Ecclesia fuit. Sed quo casu permultae aliae Orientis, eodem sane Corinthia abrepta est ad schisma, & haeresim Graecorum. A Francis, Venetisque ann. I 224.. captum svi oppidum est , in eoque

constituti Archiepiscopi sin Latini fuerunt , ut Corinthii

assuescere ritibus nostris. inducique tandem ad decreta Catholicae religionis probanda possent. MA arino IΦς8. , cum Turcae permulta Graeciae oppida expugnassent . Corinthum venerunt, ejectisque Venetis, urbe agroque Potiti sunt. V neti ut primum sibi offerri facuItatem recuperandi Pelopo nes aci regni animadverterunt, classem eo multarum navium appulerunt, atque inter alias, urbem quoque Corinthum in

Potestatem anno I 687. redegerunt, eique anno I 698. Leo-

nardum Baliarinium . quem Chiorum Praesulem fuisse dixi-

SEARCH

MENU NAVIGATION