Fr. Thomae Mariae Mamachii ... Originum et antiquitatum christianarum libri 20. Tomus primusquinti pars 1.

발행: 1750년

분량: 563페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

Io ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

ptoribus modo in plures, modo in pauciores partes fuit. Tribui autem hoc tempore solet in partes tres , quarum unam ad Caspium mare Tartari, alteram , quae media est, Calmucci . tertiam , quae ad mare . quod Orientale vocant, pertinet,

Mungali incolunt. Hi ab Apostolo Thoma in Christianorum

doctrina instituti fuisse seruntur. Timotheus, qui ab an. 77 T. ad annum 8ao. Patriarcha Nestorianorum fuit, Tabres ais nos, Gelas, Dailamitas, aliosque populos, qui omnem ad mare

ruerunt i a lueem , non a Domini canis talum , sed etiam ab aliis scripta, atque ab eorum quoque nonnii' lis , qui dicerentur vel minus esse animo propenso in Soeietatem , vel etiam iaspecti Jan senismi . Atque in primis numerant Narberrum de Bar is Duco C ucernum, au.i a. edi dit Memor. Mitu. , neces. νιs reo alis Mis. delue Ind. Orient. Duob. υσι. in inais crari. x 4 . Luca Duos. υoI. in quarto In m premis non eos modo. qtii Morat. Praes. JUMiraν. Marat. JesuiIών ediderunt, sed e lect . rem etiam Dei Aneedotes μν ι' et M d. ia reissiondans la Cham, cuius eoilectionis primum seqq. voL pubi eari coeperunt Paris an. i' a Qui plutea Seriptores hulos nodi rerum desierat. Is eonsulat Raphaelem Savona rotam Cl. Regul.

462쪽

CHRISTIANARUM. LIBER II. 4I I

Hircanum , seu Calpium regionem obtinebant, Christianis sacris imbui curavit. Nam Subchaliesum insignem ea aetate Beth-Abensem Monachum syriace. arabice , persiceque doctum Episcopum consecravit, atque ad eas regiones Evangelium incolis explicatum misit. Is Subchali esus cum ad extremos usque Orientis fines pervenissiet, peragrassetque omnem sere Tartariain, Chatuam , atque Sinas lustrasset, multosque ad unius , verique Dei cultum adduxisset , & presbyteros constituisset , qui coetus moderarentur , templa

que haud pauca extruxisset , iterque in Assyriam instituisset.

ut Timotheum conveniret, eumque rerum omnium, quas gesserat faceret certiorem, a barbaris captus. extremoque

supplicio affectus est. Id ut est Timotheo nunciatum , propterea quod vereretur , ne, relictis Christianis curae neophytorum . rursum in Ethnicam superstitionem laberentur , Rardarum,ct Dialiabamum Coenobitas item Beth-Abenses Episcopos ordinavit, eisque socios Monachos quindecim adjunxit, jussitque ut in eas regiones, quas Subchalielas obierat . proficiscerentur , remque Christianam diligenter curare pergerent. In Tartariam cum venissent, duosque Praesules impares tam magno, gravique oneri ferendo esse animadvertissent. de aliis Episcopis instituendis cogitarunt, idque jam voluntate Timothei fecerunt. Igitur e Monachis, de quibus dictum mox est , Thomam , Occhatim , Semum , Ephramum , Simeonem , Ana- niam , ct Davidem Episcopos crearunt, & primum quidem in

Indiam, postremum in Sinam, ceteros alio, ut esse opportunum existimabant, miserunt. Iaballatiamus multis laboribus perfunctus . cum semel, atque iterum ad Timotheum reis vertiiset , tandem senex decessit, sed ubinam sedem ante ipse, Kardagusque constituerint, non constat. Timotheo vita functo, quid actum deinceps ad annum millesimum in Tartaria fuerit, a nullo est scriptorum , cui magna adjungenda sit auctoritas, memoriae commendatum. Initio autem secuti x r. cum Princeps ille Tartarorum,quem Presbterum Rhaunem nostri appellabant, religioni verae nomen dedisset, sic est in ea regione auctus numerus Chri itianorum , ut magna ejus Ecclesiae apud Europae etiam

incolas celebritas , & fama esset. Nam etsi fuerunt, qui dice-F f f a rent

463쪽

I 2 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

rent, non in Asia, sed in Africa Presbterum Iohannem imperium obtinere, & non Regem modo esse, sed etiam Sacerdotio fungi, tamen lapsi errore manifesto fuerunt, ut qui de rebus incognitis , levissimis dueti conjecturis judicium tulerint. At secu-IOXvo. ineunte, cum diligentius esset quaesitum, comper

tum est, nullum ei principi in Ethiopia imperium suisse. Id quod Balthasar Telle et ius si , & Alphon siis Mendesius sa) Lu

sitani, neglectis iis, quae prodita ante ab suis civibus fuerant, multis argumentis ostenderunt, auctoresque deinde plerisque suerunt, ut eis assentirentur . Atque haec ipsa fuit antiquiorum striptorum , qui a XII. ad XIV. seculum floruerunt , sententia . Nam Otto Frisingensis 3), Martinus Polonus. Albericus ς), Vincentius Bellovacensis 6ὶ, Marinus Sanatus 7 , Iacobus de Vitriaco 8), Marcus Paulus Venetus 9ὶ, aliique sic existimarunt, qui Rhannem Presbterum in Asia, quae speetabat ad orientem sole in , regnasse, polique a Zingi schano

Tartarorum rege devietum . & regno, ac vita privatum suisse. summa Consensione scripserunt. Non moror autem Eusebium Renaud otium virum alioqui eruditissimum, & orientalium rerum , litterarumque peritum flo), qui Lusitanorum XI v. seculi, quae jam fuerat explosa , non sequutus solum , sed etiam propugnare est aggressus opinionem . Nam quod ait, illustristribus nos documentis, quibus dirimi hoc controversiae genus possit, carere, salsum est. Diligentillimi enim itinerum scriptores , quos Moshemius sa I numerat in eo libro . qui de Histo

464쪽

CHRISTIANARUM. LIBERII. DHistoria Ecclesiasti ea Tartarorum inscribitur, in eisque Iohannes de Plano Carpini I). & Guillelmus Rubruquius sa) di

sertis verbis Presbyterum Iohannem in Asia imperasse , idque se multis argumentis deprehendisse testati sunt: Atque ut d Ioco , ita etiam de nomine ortae inter scriptores dissensiones fuerunt. aliis quidem eum sacerdotem fuisse negantibus. aliis vero contra Mentibus . Itaque Iobus Ludolphus 3ὶ Prester-Chan . hoc est adoratorum Chan in fuisse a suis appellatum censuit, ut indicaretur, eum fuisse Principem Christianorum . Alii vero secuto xi. ab Nestorianis adductum ad Chrr-stiana sacra Regem, qui Tartaris regionem, quae ad Orientem vergit, estque Siris contigua, incolentibus imperaret. appellatumque Iohannem , atque Presbyterum defendunt, fatenturque ignorare se, fuerit ne revera, an non fuerit Sacerdos ab Nestorianis Episcopis ordinatus, quamquam id nomen , titulique genus polieris ejus regis suisse attributum ad

Sed missis nunc iis, quae sunt de nomine, quid de Christianis Tartaris scriptum ab Abul pharagio, ceterisque Syris

Historicis fuerit, videamus. Is igitur Abul pharagius Regem Keli tensium Tartarorum anno I. seculix I. prodigio suisse ad Christum una cum ducentis fere millibus suorum converissum narrat sq) . Sunt qui credant, hunc primum omnium fuisse, qui nostris Presbyteri Iohannis nomine innotuerit 6 .

Anno Io46. magnus Tartarorum numerus ad Imaum montem

duce Nasaratho pervenit, indeque Chasgaram processit. Hunc Nasarathum Assem anus esse Presbyterum Iohannem Keritensium suspicatur ) . Seculox M. Iohannes Presbyter , quem tertium dicere possumus Persarum, Medorumque Regem, fratres bello est persequutus, iisque victis, Ecbatanam sedem Iegni

465쪽

Ι ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

regni eorum expugnavit. His rebus gellis laborantibus in Pa- loel lina Christianis subsidio venire statuit, ob eamque rem ad Tigrim fluvium castra posuit. exercitumque transducere tentavit; sed ab suis revocatus, quod forsitan res haud tutae essent domi. a suscepto consilio desistendum , & redeundum in patriam putavit Iὶ . Postremus eorum Regum, qui Presbyteri Iohannes sunt appellati, is fuit, quem ab Zingi schano bello superatum , intersectumque suisse demonstratum est a) . nuicerat T rulus , sive Gyrelius nomen , ad quem , ut est imperium adeptus, Imperator Sinarum Legatos, ut ei gratularentur. misit, utque ipsum mn Chanum, vel mun-cianum ,

hoc est , Imperatorem , seu Magnum Chanum appellarent, jussit 3ὶ . Ad hunc ipsum ab Alexandro III. Pontifice Maximo litterae sunt datae, Legatique mi is, qui in Orthodoxa religione Tartaros, ipsumque Principem initituerent M . Quis autem ejus legationis exitus fuerit, non constat. Zingi lchanus rege Iohanne . ejusque filio sugatis, atque occisis, ejusdem Iohannis filiam duxit, apud quam Monachus Rabbant a plurimum valuisse dicitur auctoritate is). Nam is cum allutus imprimis esset, multaque conjectando praedicere soleret, quae sepe , ita ut ipse prospexerat, eveniebant, non Reginam mO- , do sibi devinxit, sed etiam Tartaros permovit, ut eum singulari in honore haberent, utque hominem divinitus datum venerarentur 6).

Etsi in Presbyterum Iohannem , ejusque filium , qui haeres

ei imperii futurus erat, Zingi schanus animadvertit, non tamen omnem ejus familiam delendam existimavit. Igitur anno Circiter Iaro. , cum Paulus Venetus Tartariam lustraret.

comperit in ea regione , in qua Presbyter Iohannes principatum obtinuisset, Regem viguisse, qui ex eodem Iohanne du

xisse

466쪽

CHRISTIANARUM. LIBER II. 41 s

xisse originem diceretur I) . Immo vero in Provinciis Ten- duch , India , & Chat a Reges Un-Chanos natos, magnoque Tartarorum Imperatori subjectos ad annum I 3oo. imperasse memoriae traditum est sa) . Interea Zingi schanus etsi neque Muhamedanus, neque

idolorum cultor , neque Christianus erat, tamen omnibus, ut in suo regno manerent, integrum esse patiebatur. Eo mortuo , filius Ugad Mus potitus imperio est, qui fratres Zagata-jum Transaeana , si ve auaralnabara . Taul Mum Chorasanε, Zuzium Alania , Rulsa, atque Bustaria , quas Pater in potestatem redegerat, praesecit. Zagatajus, qui institutus a nescio quibus fuerat, Christianae religioni nomen dedisse perhibebatur . quod Samarkandae in Iohannis Baptistae honorem Basilicam extrui, & Christiano ritu consecrari, atque dedicari secisset. Ipse Ugad us Chanus, etsi nostris sacris , institutisque non erat imbutus, nihilosecius Christianis, iisque imprimis .

qui Nestorium consectabantur, potestatem in Tartaria consistendi . coetusque congregandi dabat. Medio fere secuto xvi. Innocentius IV. Pont. Max. propterea quod Tartaros in Europam invasisse , magnamque Ungaris, Polonis, Silesiis, Moravisque attulisse videret partem incommodorum,de Legatis ad Chanum , primosque Tartaricae civitatis mittendis cogitavit,

ut si fieri quidem posset, ejus regionis incolas ad Christianam

religionem amplectendam impellerent. Igitur Dominicanos quatuor, Franciscanosque aliquot delegit, qui eam legationem obirent. Domini canis Aselino, Alberico . Alexandro , di Simoni de Sancto aeuintino , ut Armeniam peterent, indeque in Persidem venirent, posteaque in Tartariam proficiscerentur,& Duci exercitus.. quem primum offendissent, exponerent squamobrem tam longum iter susceperint, quidque Ponti seκ ab Tartaris vellet, jussit. At Franciscanis ut Bohemiam , Si lesiam , Poloniam lustrarent mandavit, quidque ratio apud

tam barbaram gentem valeret. experirentur. Anno I 247. ut in

Persidem pervenerunt Dominicani , & ad BGothnoi Ducis castra accesserunt, purpuratos aliquot eum interpretibus nacti lanis

467쪽

I 6 ORIGINUM pT ANTIQUITATUM

sunt, qui cujates essent, & quamobrem venirent percunt in rentur . Cum Ascelinus respondisset esse legatum Pontificis se. cujus quidem Pontificis praecipua dignitas, & auctoritas apud omnes Christianos esset, illi quod anteponi ab legatis Chamo Pontificem intellexissent: quae ista est confidentia , sumserunt, ut Pontifice omnium neminem putetis esse praestantiorem p An Chamum ille ignorat Deo esse prognatum , & Principibus vi

ris uti Bajothnvio , & Batuo , quorum quotidie nomen ubique terrarum celebretur 3 At nostri hoc scire Pontificem dixerunt, Tartarorum nimis saevam , atque crudelem nationem

esse . Implesse illos omnia caedium . Missos proinde se a Pontifice esse, ut id contendant, idque laborent, ut Tartari mites . mansuetique reddantur. Multis verbis ultro, citroque habitis, huc tandem Barbari devenerunt, ut legatis adire Principem dicerent licere , si ter genua flectere , eumque ut Dei filium colere vellent, sin minus haud licere. Coorta tum inter eos altercatio est, aliis quidem hoc cultus genus civile esse Mentibus. aliis contra vehementer negantibus, propterea quod Tartari assirmassent, adorari vel ut Dei filium Principem . oportere . Vicit tandem Ascelinus , purpuratisque responsum ab legatis est. impetrari a Christianis numquam posse , ut praeter Iesum Christum . qui est revera , alium quemquam tam

quam Deo natum venerarentur. Quae res, ut nunciata Ba-

jothnvio est, ita hominem commovit, ut nisi deterritus ab suis

fuisset, gravissimum de Ascelino , sociisque supplicium sumsisset. Interim purpuratis ut ad legatos redeant, jubet, quaerantque ex illis, quem cultum Duci adhibere constituissent. His, cum revertissent, secissentque, quod justi fuerant, responsum a nostris est', nudo capite se, ac paullulum inclinato convenire salutatum B Othnvium posse, aliter non posse. Non placuit conditio Barbaris. Itaque legatos dimiserant. Hoc addiderunt: Si adire ad Chamum, ejusque majestatis testes esse averent . id eis a Principe concedi . Ascelinus , sociique non ad Chamum , sed ad primum , quem invenissent, ducem exercitus Tartarorum missos se a Pontifice responderunt; quamobrem, si BGothnrio litteras ab se in Asiam delatas reddedere purpurati vellent, id legatis gratum futurum , sin recu- .

sarenta

468쪽

sarent, ad Pontificem redituros, eique renunciaturos nihil

ab Tartaris sperari posse, quod utile esse populo Christiano videatur . Bajothninus acceptis Innocentii litteris , superbe . ut mos est barbarorum , rescripsit, Epistolamque legatis dedit . qui re insecta Lugdunum reverterunt . Minores cum

Johanne de Plano Carpini, qui sedatis olim Sancti Francisci fuerat, in Bohemiam cum pervenissent, a Rege comiter excepti . missique deinde ad Boleslaum Silesiae ducem suerunt , qui Dux continuo curavit, ut ad Lantisciae Principem Conradum deducerentur . Erat tunc hospes Conradimasilicus, qui cum de ea ussa adventus legatorum cognosset,

eos rerum omnium , quae apud Tartaros agerentur, certiores

secit, eoque genere pellium , vestiumque esse opus dixit, quibus ea natio magnopere delectaretur . His intellectis , legati distractis rebus , quas in Lanti sciam importaverant, cominparatisque iis , quas acceperant usui suturas , Κioviam , quae metropolis est Russiae , di ab Tartaris tenebatur, petunt, indeque equos Tartaricos nacti, ad Imperatorem proficiscuntur. Jam Ugadajus decesserat,eoque tempore, quo in sedem Imperii Franciscant pervenerunt, Κ vhus filius regnare coeperat, manaveratque in vulgus fama , quae serret, eum aliquando Christianis sacris esse initiandum . propterea quod sacellum ante ejus tentorium extructum esset, in quo rem divinam qui ritu Graecorum sacerent, Imperatoris pecunia alerentur . Igitur legati benigne a Kajuho excepti, litteras Pontificis dederunt . Ubi ille verti in sermonem Tartari cum curavit , ac legit, epistolam ad Innocentium scripsit humanitatis, atque comitatis plenam , ex qua legati conjecerant fore, ut brevi, quam ab ipsis intellexerat, doctrinam amplecteretur . Quamquam autem incertum est. induetus ne ille umquam fue .rit , nec ne , ut Christianam religionem coleret, tamen hoc constat, non suisse nostrorum hostem, ut qui non matre modo, sed etiam praesectis, ministrisque Christianis uteretur . Nunciatum interea Pontifici fuit, magnum esse in regione numerum Nestorianorum , & Jacobitarum , ad quorum Patriarchas , si oratores doctos, bonisque moribus praeditos misi Gset, Romanaeque Ecclesiae conciliasset, persacile fore , ut

469쪽

IS ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

Tartari quoque a nostris institutis minime abhorrerent . Minsit igitur suerunt, qui re bene gesta, litteras ex Patriarchis ad Innocentium attulerunt, quibus eos Orthodoxos esse , primatumque sedis Apollolicae confiteri significabatur . Paullo post Andream de Longi umello Dominicanum S. Ludovicus Rex e Cypro Insula in Tartariam ad Erchaltayum Ducem exercitus, quem Christianum esse intellexerat, legavit. Sed is cum de Echaltayo nihil certi comperis Iet, & Reginam Charmim . quae imperium mariti loco nam ΚMukus paullo ante

decesserat) obtinebat, allocutus, nihil, aut parum prosecisset, Ptolemaida ad Regem revertit, unaque Cum sociis narravit, Principem, nescio cujus tribus Tartarorum,prodigio permotum accessisse ad Christianam religionem , multisque fuisse

auctorem, ut suum exemplum imitarentur. Κ vhoan. Ia 49.

successit Mangus Zingi DChani, e Thaulajo filio nepos. Hunc Rex Armeniorum hortatus est, ut Chris ianus fieret. Imperator qui avia usus fuerat Christiana assensus facile suisse Armenio dicitur. Quo sere tempore Sartachus etiam Bathi filius,qui Bathus natus ex Zuzo, de quo alio loco diximus,erat,mysteriis nostris initiatus suisse serebatur . Ad hunc Sartachum Pontifex Maximus litteras scripsit, quibus ei gratulatus est, quod Christo Servatori nomen dedisset. Interim Mangu-Chanus exercitibus Hala hum , & Coplajum praesecit, quorum neuter hostis Christianorum erat. Immo vero Hala-Cus ut audivit, Christum es Dei filium , idque jam tot argumentis essici cognovit, sequutus esse dicebatur partes Christianorum .Mangu-Chano mortuo Co-plajus imperio potitus est. Ad quem cum frater Halahus esset prosectus,Guibogam Saracenum in Syria cum exercitu reliquit, cique imperavit, ut Terram Sanctam occuparet, & Chri lii sectatoribus restitueret. Sed quoniam Sidonii quidam cives in Saracenos concitati, impetum in eorum villas secerant, & Gui- gae nepotem , quod restitisset, occiderant, ita in Syria res nostrorum hominum perturbatae sunt ut missi inde ad Europae Principes fuerint, qui auxilium implorarent , testarenturque nisi prece . commendatione , opibus subsidio venissent, Christianum nomen in iis regionibus periturum . Sed Halahus matris Sarkutanae Beghi, quae Christum colebat, rogatu . RC

470쪽

CHRISTIANARUM . LIBER II. G I9

monit: s adductus. suis imperavit, ut ne qua usquam molestia nolito, assicerent. Ac sunt etiam , qui ipsum Imperatorem noliris sacris, disciplinaeque fuisse addictum serant. Post Hala hum . Haba ha filius imperium suscepit, qui cum Mariam Palaeologam Michaelis Augusti filiam spuriam haberet in matrimonio , amicus erat Christianorum . Quinetiam nuncios ad Gregorium X. Pontificem Maximum Lugdunum ubi Concilium celebrabatur , misit, qui dicerent, Imperatori Tartarorum esse in animo, pulsis Saracenis, qui poticbantur, Palaestinam in potet atem redigere; itaque Christianos Principes Gregorius hortaretur, ut ei subsidio venirent. Anno Ia 74. cum Lugdunum pervenissent , legatorum unus periit , alter cum duobus Tartaris nobilibus mysteriis nostris initiatus est, multisque donis auctus, litteras a Pontifice, quas ad Imperato rem deserret, accepit , quibus ille pollicebatur . fore, ut ante. quam coaeti exercitus suissent, legati a Gregorio ad Abaham mitterentur . Triennio post rursum Tartarus de re eadem viros nobiles in Europam legavit, quibus Iohannes vicesimus primus Pontifex mandavit, ut Gallias, Britanniamque peterent, Regeiaque earum nationum ad rem Christianam in Palaestina curandam incendere studerent. Erant hi legati natione Georgiani. qui Christiani tunc aetatis Tartaris parebant. Interim Johannes an. 1277. decessit. Nicolaus IlI., qui post Pontificatum obtinuit, aliquos e familia Franciscanorum delegit . eisque praecepit , ut in Tartariam sese ad Abaham , & Coplajum Imperatores conferrent, darentque operam , ut Tartari, quorum jam aliquos ab aliis item Franciscanis ad Christum suisse adductos constabat, omnes a superstitione revoCarentur . Hi ergo cum magnos progressus seCissent , a Pontifice petierunt. ut Episcopum ei populo daret. Id enim commodum Chi istianae Reipublicae futurum . Igitur Nicolaus Epit copo Firmano Apostolicae Sed is legato in mandatis dedit, ut virum doctum, vii ru- teque singulari ornatum inveniret,eumque consecraret Episcopum Tartarorum. Abahae an .Ia 8a. vita suncto Tangodorus frater successit, qui primum quidem res nostras magnopere juvit, deinde Muhamedanus est factus, itaque saeviit in Christianos, ut eos aut Hurare Christum, aut abire exulatum , aut interire G g g a - cois

SEARCH

MENU NAVIGATION