장음표시 사용
481쪽
tergiversandi locus esset , paruit . Congregato Concilio , Mar. Abrahamus proposuit fidei professionem, quae omnium consensu probata est. Pollicitus deinde se , quae constituta ab Synodo essent, diligenter observaturum , ad suos rediit . Etsi autem fidem , quam dederat, & juramento confirmarat , in rebus ceteris fefellit, tamen, quod attinebat ad Ordinationes , sallere nequivit. propterea quod Jesultae duo Syriaceperiti dati illi sociis suissent, qui certe quoniam aderant semper , non tacuissent, si quid ab eo peccari animadvertissent. Haec cum ita se haberent, vereri Ma Abrahamus coepit, ne iram in se concitaret Patriarchae Nestorianorum . Igitur litteras ad eum de Synodo dedit, obsecravitque, sibi ut ignosceret, quod interfuerit; quum insistentibus Lusitanis, qui potentia, auctoritateque plurimum valerent, fieri aliter non potuisset. Propositam vero ab se suisse mei professionem , quae probata suisset summa omnium Patrum consensione . His artihus se Patriarchae, ac Lusitanis satisfacturum arbitrabatur. At que hae ipsae litterae in manus venerunt Lusitanorum . Interim impostor quidam in Malabariam venit , qui Mar-Simeon appellabatur, seseque Episcopum jactabat. Divisis Nestorianis in
saetiones duas, quarum una Mar-Simeoni, altera Mar-Abrahamo parebat, is , quem secundo loco nominavi, dissensionum Pro-Regem Lusitanum certiorem secit. Antistites Lusitani, idemque Pro Rex etsi Mar-Αbrahami mores , subdolamque
agendi rationem exploratam habebant, tamen committendum non putabant, ut ei Simeon anteponeretur , quod tuendas esse illius partes putarent, qui nostris jam rebus quodammodo assuesset, novoque beneficio conciliari Ecclesiae Romanae posse videretur . Simeon suis rebus dissidens, Romam proficiscitur . Sixtus V. Pontifex tune erat Universae Ecclesiae. Is Nestorianum institui in decreti Catholicae religionis praecepit , cavitque , ne ille rem divinam facere auderet . Hujus rei caussa haec fuit. Scripserat Simeon , si verum Gouvea praedicat, ad Patriarcham , se cum ad Malabaros venisset, cognossetque potentia , artibusque Lusitanorum ita esse in ea regione imminutas opes Catholici Nestoriani , ut oppressa jam sectaeise , ac pene deleta videretur , rem gatam Deo , ipsique Diuiliaco by Corale
482쪽
Patr archae haud inutilem iacturum putasse, si nomen sibi, &auctoritatem Episcopi sumsisset.Ejusmodi litteras cum a nostris deprehensae fuissent,Simeoni magnum detrimentum attulerunt. Nam Ulyisponem perductus, apud Franciscanos mansit. Qua ex urbe Epistolas scribere audebat , quae plenae elsent errorum Nestorianorum . Earum aliquae in manus Alexit Meneetesii Archiepiscopi anno Isρς. dum suam Dioecesia lustraret , venerunt . His lectis, Alexius nihil cunctatus, supremum fidei apud Lusitanos Inquisitorem monendum putavit. Inde quid
actum in Simeonem fuerit, non constat. Mar- Abrahamus, quod Simeonem distineri in Lusitania sciret, resque suas confirmatas arbitraretur . obtemperare Synodis recusabat . Id ubi elatum est, anno Is*ς. Clemens VIII. Pont. M. Menezesio mandavit, ut in doctrinam , moresque ejus inquireret.
iodsi lapsum iterum in errorem esse deprehendisset, processum , ut vocant, conscribi curaret, Romamque mitteret. In
terim err2ntem detineret,ejusque loco virum syriace, si inveniri quidem posset, doctum Ecclesiae Malabaricae Nestorianorum praeosceret, qui sullineret vicarii Apostolici dignitatem . Caveret autem, ne quis, nescio Romano Pontifice, Episcopus aliquis eodem mitteretur . Menezesius , quod sibi de Procissis suerat imperatum fecit. Sed cum accepisset, Mar-Abrahamum profugisse Anga malam , quo Lusitanis accedere non licebat.
deserendum pertinacem, atque in errore obfirmatum senem
existimavit. Eo fere tempore Malabari Nestoriani, qui Episcopum imparem oneri serendo esse perspicerent, ad Patriarcham de successore, qui interea subsidio seni esset. scripserunt. Id ut eli Menegesio nunciatum , Ormusensibus Lusi tanis praecepit, ne Syrum quempiam Episcopum , neve Presbyterum in eam regionem penetrare sinerent. Ni dicto audientes essent, scirent se rebus sacris interdicendos . Quamobrem qui missus
a Patriarcha fuerat . cum aditus omnes interclusos. neque viam
esse ullam, qua in Malabariam proficisceretur , redire in patriam decrevit. His rebus gestis, animum Menezesius ad Iacobum , quem Mar-Simeon, de quo paullo ante dictum est . suis Praefecerat, reducendum convertit . Id ut facile consequi Posset, hortatus hominem est ,.ut Mar-Abrahamo sese conjungeret .
483쪽
geret. Ille quod magnam apud suos existimationem sanctitatis, & auctoritatem obtineret, metueretque , ne si Mar-Abrahamo paruisset, minore in pretio haberetur, nihili admonita Praesulis Goensis secit. Dum haec Meneetesius laborabat , Mar-Abrahamum , ejusque Archidiaconum monebat, ut pertinacia desisterent, decretisque Orthodoxae religionis assentirentur. Sed frustra. Anno Is 9 . Menezesio suam Dioecesim perlustranti, redditae sunt a Pro. Rege Matthia Albuquerquio litterae, quibus significabatur. Mar- Abrahamum
Schismaticorum Episcopum decessisse ; idque ab eo non postulari modo , sed etiam flagitari, ut perficeret . quae sibi esse ex usu viderentur . Igitur ille ut Clementi VIII. Pontifici morem gereret, Vicarium Apostolicum, & Episcopatus moderatorem Franciscum Roetium Jesui tam dixit, qui primus deinde e Societate Iesu Antistes in ea Indorum Dioecesi suit. Is quum
syriace, malabariceque doctus esset, statimque apud incolas eorum sermone concionari coepisset, multorum sibi animos devinxit. At Lusitani, qui Archidiaconum singulari virtuotis semper apud cives suos opinione versatum fuisse , exque magna timilia ortum scirent, intelligerentque ab eo , si perductus ad Sacra Catholicorum suisset, maximum Malabarorum
numerum Romanae Ecclesiae conciliaturum ; sin minus, iacturum oratione auctoritateque sua , ut ne ii quidem in sententia manerent, qui Roetium consectarentur; Menegesii consilium reprobandum , aliamque rationem ineundam judicarunt. Igitur Archiepilcopo Goam reverso, quae sibi in mentem venenerant, exposuerunt. Orarunt, ut rem diligenter consideraret, ac ne tantam multitudinem hominum , praecipiti sententia , iret perditum . Menezesius, ut, quod illi dicerent , cognovit utile Christianae reipublicae futurum, litteras ad Archidiaconum dedit, quibus eum Virarium generalem constituebat;
modo professionem mei orthodoxam ederet, & Francisco Ro-Σio , Rectoreque Collegii Ualpicotensis adjutoribus uteretur . Negavit Archidiaconus sibi opus adjutore esse , professionemque mei his conditionibus nullam se,dixit, ejusmodi,qualem Archiepiscopus praescriberet, editurum. Cum nihil proficeret, aliud consilium capiundum Meaeaesiua censuit. Scripsit Archidi
484쪽
cono licere Vicarium esse Generalem Ecclesiae Malabarorum , si tamen Catholicam fidem palam profiteri vellet. Accipere Archidiaconus conditionem simulavit, promisitque se Orthodoxam religionem seria quinta in Coena Domini, qui dies sanctus haberetur, praedicaturum. Nam Episcopum expectabat a Patriarcha Nestorianorum signorabat enim iter esse ab Lusitanis praeclusum in itaque circuitione esse opus arbitrabatur . Sed ubi intellexit, id agere Latinos . idque magnopere studere, ut ne aditus cuiquam Syrorum in Malabariam pateret , illuxiiseque constitutum diem vidit, negavit se promis a
servare velle, ut qui eam religionem , quam a puero colere coepisset, deserendam numquam esse existimaret.
Idem Nestoriani ceteri secerunt. His rebus intellectis, Mene etesius Anga malam petere , & Archidiaconum in ordinem redigere decrevit. Id ubi Georgius inam Archidiacono id erat nomen ) rescivit, dissidere suis rebus coepit. Collegit igitur sese, atque impediendum putavit, quo minus iter Mene-zesius aggrederetur . Cumque simulato esse opus existimaret,
scribere de fidei proseligione, polliceri omnia, modo Iesu itis
nihil secum commune esset, diem ex die ducere . Erant Lusitanorum nonnulli, qui, ad Iesu itas quod attinebat, Georgio concedendum arbitrarentur. Sed Menezesius , qui fraude, doloque malo id fieri a subdolo illo , vastoque Archidiacono suspicabatur praeter Iesu itas enim nullos reperiri existimabat, qui periti syriacae linguae essent, detegereque artes hominis valerent) negavit se a suscepto consilio discessurum . Cum diutius se duci Menezesius, multosque perire cerneret, ne quid ab se peccatum esse videretur, Georgio permisit, ut Valpinum ad Franciscanos sese conferret, eamque fidei formu-Iam , qui sibi proposita suisset, juraret se in posterum tempus defensurum . Ubi ea dies , quam ad rem perficiendam Archiepiscopus constituerat, venit, Georgius alit ad Franciscanos, multisque adflantibus , eam se religionem colere deinceps, tuerique velle assirmavit. cujus formulam Lu-stanice Sacerdos quidam laicus recitaverat. Erat Archidiaconus imperitus sermonis Lusitanorum . Itaque vacare se culpa existimabat, si probari ea ab sese dixisset, quorum nullam Tom. II. I i i haberet
485쪽
haberct notionem . Gratulari, qui aderant, Archidiacono laudare fortunas Ecclesiae Malabarorum , omnia denique bona dicere. At Iesu tar, quos artes Georgii minime latebant, dolo aetura clamabant, confirmabantque fore, ut id brevi, quitum laudabant, confiterentur. Interim Archidiaconus domum revertitur. Cives deinde ad se evocat. Narrat se Lusitanis fidem , religionemque suam Ualpini probasse . Nescire se, quid Sacerdos Europaeus Lulitanice recitaverit. Id unum ab se intellectum , Pontificem Romanum Caput Ecclesiarum esse. Non repugnasse quidem se, quod negari nullo modo possit , esse illum Primatem Latinorum . Harum rerum Cum certior Menezesius factus ab Iesu itis sui siet, constituit iter, quod ante paraverat, non esse in aliud tempus differendum. Igitur cum multa oppida peragrasset, Vaipicolam venit, &in consessu sacris interdixit eos, qui Babyloniorum Patriarcham Pastorem esse Catholicae Ecclesiae assirmarent, & Archidiaconum , suosque , ut subscriberent, permovit. Maiahari Ne floriani. ut e nunciatum id est , ad aedes Archidiaconi concurrerunt , questique de Meneetesio, quod S. Thomae Ecclesiam pervertere conaretur, petierunt a Georgio, ut sibi sa- cultatem injuriam repellendi daret. Haec tametsi cognita Archiepiscopo erant, tamen nequicquam commovebatur. Nam
his, qui periculum , in quod ille sese conjecerat, proponebant, quid timetis p inquit. Caussa Dei est. Ipse eam defendet. Post ipse ' rchiepiscopus reliquas Nestorianorum Ecclelias lustratum migravit, di aliquando cum Archidiacono instituit de
religionis decretis disputationem. Jam Archidiaconus ad suos reverterat, repudiatisque iis, quae gesta a Menegesio fuissent, omnibus, ut Patriarcham Babyloniorum consectarentur, praeceperat;cum hortatu etiam civium
inductus est , ut sacris interdicendos statueret eos, qui Goensi Archipraesuli parere auderent. At Archiepiscopus nihil praetermittebat, quod ad reducendos haereticos pertineret. Nam etsi multa perpessus incommoda fuerat, tamen modo animas erran tium ad veritatis cultum adducere posset, nihil metuendum, nihilque aut incommodi, aut periculi declinandum arbitrabatur . Cum res anno Iς 99. ita sese haberent, redditae Mene-
486쪽
gesto litterae ab Archidiacono fuerunt, quibus significabatur , veniam ab eo peti, optarique maxime , ut noltris societate communionis conjungeretur . Incredibile dictu est . quam hae jucundae , grataeque Archiepiscopo fuerint litterae . Set
quoniam cujusmodi essent ingenia haereticorum plane norat , Cauto esse opus arbitratus, capita quaedam doctrinae Georgio proponenda putavit, quae si probasset, tum tandem omnibus persuasisset, esse illum in Orthodoxis merito numerandum . Igitur usus consilio Theologorum, imprimisque Iesu itarum . quorum fidem, atque eruditionem cognitam habebat, ab Archidiacono postulavit ; primo , ut Nestorii, ejusque Sectatorurn Diodori, atque si) Theodori haereses damnaret; secundo, ut unam esse legem Christi, quam omnes colere debeant, confiteretur; tertio, ut eam fidei professionem ederet, quae missa ad ipsum post Mar-Abrahami interitum suerat; quarto, ut
libros rituales , Ceterosque Nestorianorum proferret, quo vel emendarentur, si ratio quidem posceret, vel exurerentur;quinto, ut Romanum Pontificem omnium omnino Ecclesiarum Patrem,
Pastorem, Magistrum , & Caput esse profiteretur ἔ sexto . ut Babyloniorum Patriarchae anathema diceret; septimo, ut nul ii Episcopo pareret, quem constaret non esse voluntate Ponti seis Maximi in Malabariam missum; octavo, ut Menezesio ceu Delegato Sedis Apostolicae obtemperaret; nono, ut litteras Encyclicas de celebrando Synodo mitteret , cui Presbyteri Nestoriani interessent, iisque omnibus , quae constituta essent, assentirentur ; decimo , ut Archiepiscopo Socium itinerum se
futurum promitteret, quin ullos secum armatos milites duceret.
His ad Archidiaconum datis , ut spatium intercelere potIet, ne quid ab se ille temere actum aliquando caussaretur . et Me neetesius concessit, ut diem sibi ad deliberandum sumeret. Sed
caveret, ne ipsos viginti dies praetergrederetur. Interea Archidiaconus auctori te Cochinensis Regis Detus nam is
Rex cum Lusitanis promitteret, euraturum se , ut Nestoriani nostris partibus sese addicerent, tum maxime Schismaticos, ut in sententia persisterent, exhortabatur in tergiversari ru
a Gau. ea lis. I.-x I a r. fol. s a. r Ne is satis Sequavis, Diodoro . e, Ne oro. At errarunt Theologi. Namque neuter horum Nestolii se ator fuit . linitio ante Nestorium
487쪽
sum coepit. Itaque Menezesius de celebranda Diam peritana Synodo cogitavit, ususque adjutore Roetio Iesu ita viro Syriace imprimis docto . Decreta scribere est aggressus, quae sanciri communi consensione , probarique deberent . Dies Concilio conlii tutus est vicesimus Iunii an . Is 99. Archidiac
nus, ut ne repugnare videretur , Encyclicas ad suos misit, quibus, ut Diam periam accederent, Synodoque interesseat , praecepit . Paucis ante diebus . quam Synodus cogeretur , Goensis Antilles Georgium dc Presbyteros ad se octo evocavit, iisque decreta , quae publicare statuerat, lcgit, ac si quid contra sentirent, eis ut proponerent, potestatem secit. Horum oratione accepta, nonnulla, quae permitti poterant, immutavit; Cetera,quae ad religionis dogmata, ritusque majoris momenti pertinerent, rata haberi, atque immota manere voluit. Ubi ea dies, quam constituerat, venit, prima est habita sessio. Sancitum est, ut nemini eorum , qui adellent, nescio Archiepiscopo, eximere sese, aut abire, antequam absolutum esset concilium , liceret; praescriptaeque preces fuerunt, quas adhibere eo tem pore in celebranda liturgia presbyteri deberent. Cautum prae . terea suit, ut ne quis privatos conventus cogeret. Postero die ventum in eumdem locum . 8c celebrata altera sessio est. Recitavit Goensis Antistes fidei professi item . Eam in posterum religionem retenturos, Archidiaconus, Presbyterique Malabari plerique omnes polliciti sunt, idque jure jurando sanxerunt . Non desuerunt tamen, qui concitato tumultu, rem feliciter coeptam interturbare niterentur . Sedato tumultu legatus Cochinensis ad Meneae sitim venit, quaesivitque e X eo,
ecquid esset ea sessione constitutum . Intellexit Archiepiscopus quorsum haec spectaret oratio. Itaque respondit, cum Nellorianis nihil esse nisi de religione Christiana , ejusque decretis a stum . Quamobrem nunciaret Regi , neque dereptum, neque eum esse se, qui deripi quidpiam de auctoritate regia patiatur. Iam presbyteri, & multi eorum, qui primas in
civitatibus partes obtinebant, ad nostros serio accesserant, remque Catholicam, ita ut par erat, Curabant, quae res magnam Synodo asserebat utilitatem . Proposita tertia , insequentibusque sessionibus novem autem sunt celebratae) recta d e septem
488쪽
Sacramentis sententia, atque probata , pluribusque rebus, quae ad ritus, ac disciplinam Ecclesiasticam pertinerent, constitutis , Ecclesiaque Malabarensi Romanae, ut quidem omnes sibi persuaserant, conjuncta , id est concilium dimissum . Qui nostris partibus studebant inam erant nonnulli,qui se orthodoxos fingerent) singulari carmine labores, quibus erat perfunctus, resque omnes, quas pneclare Menezesius in Synodo gesserat, persequuti sunt, atque illud manare in eas civitates Curarunt, quas ille invisere constituerat , ut cum venisset, a populo collauderetur . Interim Archiepiscopus, quibus rebus poterat, novos Catholicos juvabat, magnisque benevolentiae, ac liberalitatis significationibus dabat operam , ut quam doctrinam auctoritate Sacrorum Bibliorum , veterumque Patrum nixam amplexi erant , indiciis etiam ejusmodi illecli, profiteri peragerent , neque se a quoquam decipi paterentur. Eodem tempore Roetio Iesu itae in mandatis dedit, ut rituales libros Malabarorum Christianorum corrigeret. Qui majore libertate , quam ratio postularat, usus, non modo errores.& Nestorii, atque aliorum, qui suspecti ejusdem haereseos fuissent, nomina delevit, sed etiam e Latinis codicibus haud pauca est mutuatus, liturgiamque dedit e Latina, atque Mais labarica conflatam . Cum Menezesius Ecclesiis Malabaricis recte instituendis studeret, litterae a Clemente instavo Pontifice Maximo anno 16OI. accepit, quibus ei potestas creandi Episcopum Christianorum Sancti Thomae sic enim Malabari Christianis sacris addicti vocabantur) Franciscum Roetium Iesu i tam dabatur. Fuit id Mene etesio gratissimum. Itaque eum ad se continuo accivit, atque Antistitem consecravit Angam alensem . Anno 16os. Pauli Quinti Pontificis Maximi Decreto in Cranganorum oppidum Anga malensis idem Praesul translatus est, & auctus Archiepiscopi dignitate. Is Roetius cum comi ter complecti incolas soleret, omnium fere sibi animos devinxit , neque passias est, ut rebus novis Archidiaconus studeret. In patriam tandem Menezesius I) reversus, dictusque est
489쪽
Archiepiscopus Bracharensium , quo in munere fungendo decessit. Anno 16i7. Franciscus RoEius supremum r) objit diem . Is sibi successorem e sua societate delegerat. Atque ita quoque saetum deinceps fuit, quod Franciscus Garetias Archie piscopatu est potitus Cranganorensium . Malabari, qui aegre
serre se dicerent, de conjurando cogitarunt. Anno 16ς ς. Archidiaconum, qui illius, quem Mene etesius reduxerat, propinquus erat, adjerunt, ac jurejurando a) constituerunt , se in posterum tempus numquam Archiepiscopis usuros, qui Iesui tae essent, ac Romano Pontifici parerent. Ad Patriarchas deinde Jacobitarum , Nestorianorum , Coptorumque 3ὶ scripserunt, ut aliquem in Malabariam mitterent, qui sustine
ret Archiepiscopi dignitatem. Missus a Nestoriano Ahalallas visuit, qui epistolas ab eodem Patriarcha Babyloniorum impetravit,
an. ε ε. Jovamies Maria campo reus foe. Iesu Dis. V pleota an asso. seripta apud Raul in .um ibia. Henricus Norasti, Augustinianus s. R. E. Cardinali ι eruditissimu Dcerri d/ v. s nodo p. x . pag. 3 3. e fit. an. I i s. ram. . Ioseph ut si monitis Assem amis Dupejt. de Saris Nesoria -κispes avit. Petrus te Brua Congregat. orat. Pre hyter rom. ail. d s Ceνe,nou. H ia mes pag. e . seq. edit. an. ταώ. multique alii, quorum ibidem sei lem deseribit Raulinus, qui fuse eopioseque Historiam synodi Diam peritana persequitur . a Conser Raulinum tis. S . Diiamper. D FH.v. pag. os . elit .an. et s. Petrum te Brun. Ibid. Dis. or. Michaelem Lequienium tom. I. Orientis Chrisiani eri. i,as. Philippum Aleis ambit m Bιιtioth. se raptor. Soc Jεμ ρ. a. s. oditi an. a 6 4. Iosephum Iuve Mium Η . Societ. JUM lib.xv lii. pagin o. sqq. edat. an. a 3 o. post Roxium nominatus Hieronymus Aa verius Soe. Iesu est. qui e dem an . deeessit. Vide Raul. ibid. Alegam hium iί. p. 4 A. Iuvent lumibid. seqq. xaveriti stice essit Stephanus de Britto . qui de ei mo si re imo Episcopatus ann obiit . Lequire. ibid. Raulinus ibad. tag. s3. νetat. Stat. Malabar. edit. Ram. an. νε s. Britto sustei ius est Garx las , de quo diximus . Lequienius ibid. de Raulinus ui a Conset vine entium a s. Cathat Ina Carmeli tam ex ea te eat vin Vissio ali' DIO Grientali .edit. Rom. an. 672. lib. II. eap. v m. pag. I s 3. es xv. pag. ar . seqq. R Raulinum ibid. pag. 4 o .seq. 3 Raulinus ibid. M Clam itaque Cassanarii vel a suo Patriarcha, veI ου etiam P aIt Vineentius a s. Matia i ibid. e . . D. pag. I. , , a Patriarcha Coptorum, aut Iaeo bitarum alium Episeopum expostularunt , atque ad eos ,, mist ille syrtim Episeopum Ahalallam nomine arabico , graeo autem Theodorum . qui, , Damascenis praesuetat. Mirum Kittam videri cuiquam poterit, Nestorianos ad Monopti stam itteras de Episcopo in Malabat iam mittendo seripssse At eius rei smile exemplum refert septimis euli res. Iν. Arex p. a 4. ra. Renati totius Quamquam piae et mihi Iosephi Simonii Doctissima
.iti sententia , qui Ahalallam Nestorianum sui ire r ignat . --.v . Biθι. orient. pag. 4σa. 4 De Ahatalla enniae vite enti uis a sancta catharina t. 3 I. e. vi l. is a. hq Ed Raulinum l .c. qui se habet, , Nomo hie sane dis eoru , . . um Mesia purum appulisset. mancipatus Lusianorum ., studio , iitteras dedit Arehidiae ona, quibus eertiorem reddebat illum de suo ad ventu, qti que, , mitteretur Patriarcha a Pontigee Romano atquie asserebat. Malabar enses conspiratione sa- , , cta , ut Episeorum Ahtallam Iibertate donarent. Ingentes turbas eiere coeperunt, atque anu, , sacra vigintiquinque millia arma totum Archidiae o ductante eoptas. Galliam inobsdem ,, Iibertatis Ahatalla ea pete conabam ut Coehini . Indignatione vero penitus exarserunt. cum, , illis nunciatum est, Rhatallam Coam adductum fuisse , atque a tribunali Inquisiorum secular
, , brachio traditum esse dammisque ab umrtuiti . conser Viacentium a S. Maria L i I. cop. M a.
490쪽
travit, quibus Malabari monebantur , ut ei omnium rerum fidem adjungerent . Sed Ahalallas a Lusitanis captus, & Goam perductus, quod haereticus esset, abducereque a recta sententia Sancti Thomae Christianos conaretur, extremo supplicio affectus est. Id ut est Malabaris nunciatum , vehementer perturbati sunt, statueruntque quidvis perpeti potius , quam negotio desistere . Itaque Archidiaconum Episcopum nominant, quodque Episcopi nulli adessent, contra atque instituta Christi postulabant, imponi eidem a duodecim presbyteris manus, ipsumque hoc pacto consecrari secerunt. Diu se duri iasma pressos fuisse servitute dixerunt. Timendum esse, ne ab Iesu itis, qui ritum Syriacum delere contenderent, Archidiaconus, ceterique presbyteri Malabarorum, dignitate, boni iaque Ecclesiasticis privarentur. Garziam superbe , crudeliter
que imperare I . Hunc si iterum sibi prie secissent, de iis, qui
coniurassent, erant autem maximo numero, gravissimum sup .plicium sumturum. Itaque manendum in sententia omnino esse, neque committendum, ut quilquam suorum in extremum fortunarum , vitaeque periculum veniret. Crebri rumores Romam afferebantur, litterisque Lusitanorum certior
Pontifex fiebat. rem Catholicam in Malabaria Iaborare , metuendumque esse, ne rursum incolae Christiani omnes in pote in statem redigerentur Nestorianorum . His nunciis , litteris que commotus Alexander VII. a) Ponti sex, Carmelitis aliquot mandavit, ut in eam regionem contenderent, utque amicos continere , transfugasque ad sanitatem reducere curarent . Carmelitae, quod jussi fuerant, facere non praetermiserunt. Sed Malabari, qui specie quidem fictae simulationis Iesu itas, re autem vera orthodoxam religionem 3) aversabantur, cum initio verba illis dedissent, tum demum induci
a Co: rauest Oaea Malabatorum describie vincentius a sancta Catharina I. i I. e.x . 3.37s. v. a. p. 3 sy. seq. societalia Iesu caeerdotes latino, ritus introducere in Malabarorum Eccle- fias eurasse indieat etiam Daniel Bartholus in Asa edat. - . εώ .pa , .
a Quatuor hi Ministit Evangeliei Carmeliis luerunt . hoe est Hyaeinthus a s. vineentio . Macellus de s. Yvo , Josephus a s. Maria , Ac vitieeaiau, Maria a sancta Calbarina seneas . Constat ex lib. I. Dpetis mox indieati Vineentii a s. Catharina, quem eonsuere lector po terit pag. . 3 Iidem vineen Ius a s. Catharina . R Iosephus a sancta Maria in operibus arra inaleatis, quid egerint, quaque incommoda perpessi fuerint, describunt, quot lector, si viale . cou. Mat .