Notitia conciliorum Sanctae Ecclesiae, in qua elucidantur exactissimè tùm sacri canones, tùm veteres, nouique Ecclesiae ritus, tùm praecipuae partes ecclesiasticae historiae. Auctore Ioanne Cabassutio Aquisextiensi ..

발행: 1692년

분량: 573페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

bas emendantur , quum aliquo experιmento rerum aperitur ,

quod ciausum erat, cognoscitar quod latebat. Hoc tamen Augustini effatum non aliter intelligendum est quam in rebus disciplinae, vel facti, aut personarum, non VC-ro in definitionibus circa fidem cum hae sint in Ecclesia immutabiles. Gelasius etiam Papa de consecrat. dist. χ. comperimus, statuerat ut singuli sub viraque 'erie

communicare tenerentur. Cui decreto videntur occasionem praebuisse Manichaei, quos Romae in Gelasio. Hi enim vinum execrabantur. Ideoq;S. Leo Papa ser. 4. in Quadrag. obseruari praecipit in Synaxibus Manichetos, quatenus indiscriminatim cum fidelibus in sacro pane communicabant, sed a vivifico semper Calice abstinebant. Liberum quippe fidelibus hactenus fuerat vel sub una, vel sub utraque specie Eucharistiam sumere . Sect. 39. decernitur,ut deinceps celebrentur ad minimum singulis decennijs Oecumenica Concilia. per Papam sub finem praecedentis Concilia indicenda. Sic vero decretum incipit, Generalium conetliorum celebratio agri Dominici praeeipua cultura est , qua veprestribulos, ct spinas haresum, σ errorum, σschismatum extirpat, excessus corrigit, deformata reformat, σ νιneam Domini ad frugem uberrima fertilιtatis adducite illorum vers ne

Ilectus pramissa mala disseminae atque fouet.

472쪽

inter Generalia decimum

octauum.

ΡRimus docuerat Nestorius haeresiarcha spiritum

sanctum a solo Patre procedere . Huic concordati heodoritus . dum patrocinium suscipit Nestor ij in suis ad Cyrilli anathematismos censuris, tametsi diis sceptationis caput non in hoc versaretur, sed in persona Christi,& dignitate, ac nomine Dei parae. Ide Ogue visum non fuit Patribus Ephesi congregatis, εο halcedone, reliqua huc minime pertinentia, & obi. ter tantum dicta discutere. Deinde Photius postquani in sedem Constantinopolis violenter irrupit. Ideoque a Nicolao I. Pontifice reiectus de fidelium communione fuit, hanc de processione Spiritus sancti haeresin instaurauit in suis encyclicis litteris blasphemia-ium, & conuiciorum plenis aduersus Λpostolicam sedem. Haeresis haec morte Photij sopita fuit, donec eam instaurauit Ioannes Hierosolymitanus Monachus tempore Leonis PapsIII & Caroli magni ouam etiam tunc primum damnauit Concilium Aquil granens . Quo vero hqresis liqc emcacius prodigaretur,vium est

ad pleniorem Concilij Constantinopolitani declarationem vocem Filiosque adljcere. Quis enim negare possit eandem Ecclesiam, quae nouum potuit procudere symbolum ad nouas propul. sandas haereses, posse similiter per unius alteriusve vocis adiectionem, haeresin extinguere sese nouiter efferentem e Graeci tamen schismate ab Ecclesia diuulsi aduersus Romanam Ecclesiam sibi prorsus inuisania anathema dicere ausi sunt. Enim vero quod attinet ad ipsam de Spiritus processione fidem . non Usquequaque post exortum schisma a Latinis dissidebant . Ff a Leo

473쪽

4ss Vstitia tantiliorum Leo quippe sextus cognomine sapiens orientis Imperator Basilij Macedonis filius, & Photio Pseudo-patriarchae cra γιγγα, dc coartaneus,epith. scripsit ad Omarum Saracenorum Regem de Christianae fidei veritate. in qua sanctissimet Trinitatis exponens fidem. Spiritum sanctum a Patre, Filioq; simul procedere profitetur: vnde colligit Baronius ad ann. 9 i I. hanc doctrinam tum temporis adhuc inualuisse penes Graecos tametsi Photius discessionis a Romana, & Apostolica sede undequaque causas conquirens, illam ipsam Latinorum. s. dem reprobaret, a qua posterioribus saeculis uniuersus tandem oriens discessit. Quamquam in Lugdunensi Concilio sub Gregorio X.cui interfuere Graeci, palam nobiscum professi essent Spiritum a Patre Filioque procedere, as dimanare, quam etiam tenuit fidem tota reliqua vita sua Michael Palaeologus Imperatori sed haud multo post ab ea rursus fide Graecia descivit. Tandemque Eugenius Papa IV. ut accepit Ioannem Palaeologum Graecorum Imperatorem, &Iosephum Constantinopolis Patriarcham expetere Apostolicae Ecclesiae unitatem, eos missis litteris, & legationibus ad rem perficiendam est cohortatus. Ea vero de causa generale occidentalium, & orientalium Concilium Ferrariae indixit, qui ad Basileense Concilium

conuenerant, quorum etiam conuentum suo ante diplomate abrogauerat. Horum pars obtemperauit, &Ferrariam concessit: reliqua pars Basileae pertinaciter haesit: quin etiam missis Legatis Paletolognm,& orientales ad suum conciliabulum inuitauit. Sed his potior Synodus fuit quae Summi Pontificis approbatione fulciebatur. Ioannes Palaeologus cum amplissimo Episcoporum orientalium comitatu honorifice,& libera liter ab Eugenio, sacraque Synodo exceptus est. Priter Patriarcham Regiae urbis Iosephum adfuerunt Ecclesiarum Alexandrinae, & Antiochenae , & Ierosolymitanae legati. Anno

474쪽

concilium. Florent f Oe m. XVIII. 4 3Anno itaque supra mille simu in quadringentesimo trigesimo septimo apertum est Ferrariς generale Conis citium, atque ab initio praecipua dissentionum capit inter Latinos, & Graecos ventilata sunt da processione diuini Spiritus,de additione verbi ad Symbolum, de isacrificio in agymo, aut fermentato, de purgatorio. de prsse uti Sanctorum in Coelo figlicitate, de primatu Romani Episcopi. Quibus de rebus sigillatim ita in Concilio di utatum est, ut senis ex Latinis, & totidem ex Graecis delectis in medio consistentibus unus quidem

proponeret,alius ex altera parte responderet. Aderat

virobique interpres, qui quaecumque siue Graece, siue Latine dicebantur alterius linguae parti explicaret. Aderant hinc inde Graeci, Latinique Notarij quqcumjaque hinc inde dicebantur singuli proprio sermone scri piis excipientes. Annum integrum hae disceptationes Ferrariae Concilium distinuerunt. Cum vero Ferrariam pestilens lues insedisset,Florentiam demum Synodus translata est,ubi quatuor etiam continuis mensibus disputatum est. Antiqui Patrum Sanctorum, & Conciliorum codices Graeci, Latinique producti exploratique suerunt, scriptaeque disputationes identidem relectae. His peractis Greci in Latinorum consensum ac cesserunt, & omnium ingenti laetitia, & gratulatio. ne gradica Ecclesia Latinae se adiunxit. Iosephus Constantinopolitanus Patriarcha paulo ante Concili, finem obdormiuit in Domino, cum vivens in scheduisla scripsisset se Romani prssulis primatum, Romansque fidem Ecclesiς agnoscere profiteri, & complecti. Omnium denique Latinorum, atque Grecorum prs terquam Marci Ephesini Metropolitae) consensu, nonis Iulij anno aerae Christi millesimo quadringentesimo trigesimo nono, communi decreto Grece, Latineque edito definitum,& proclamatum filii, Spiritum sanctum a Patre Filioque, ut ab uno ἰprincipio aeter-

475쪽

liter procedere unica utriusque spiratione . Atque ut haec fides cunctis ad salutem proponeretur, suisse conuenienter symbolo additam Filij vocem . Et siue in aetymo,siue in fermentato pane triticeo Chrilli corpus rite confici posse . Aliquem esse purgatorij locum . in quo fidelium in Christi gratia decedentium animae, quae necdum dignis poenitentiae operibus pro culpis de integro, & ex quo satisfecerunt, cruciatibus ad tempus expurgantur, easdemque viventium fidelium suffragiis adiuuari. Eorum autem animas qui nullam a suo baptismo cul.

pam contraxerunt, vel contractas maculas condignapi nitentia eluerunt, in coelum mox a mollie recipi, &sine mora claro Dei conspectu perfrui. Postrem 6 RΟ- manum Pontificem vere primarium, & uniuersalem

Iesu Christi Domini Uicarium , & Apostoli Petri suc.

cessorem, totiusque Ecesesiae caput esse.

His omnibus peractis, diremptoq; Concilio, Legati Armenorum Florentiam ingressi fidem , & subiectione Romanae Ecclesiae professi sunt. Quibus litteras dedit Eugenius, per quas Armeni circa Sacramenta Ecclesiet pleuius instruerentur. Verum tamen post Patrum in Graeciam reditum, illa natio tum ingenita sibi praesumptione, tum diuturnae dissensionis consuetudine, tum veteri Latini nominis odio stimulata, accedentibus ad hεc Marci Ephesini querimoni 1s,& suasionibus, in pristino maluit schismate persistere, tametsi Imperatorin quicumque una cum eo Romanam fidem Florentiae professi erant, in sancto proposito constanter perseuerarunt. At gentis perfidiam post paucos annos ultus est Deus armis. & inuasione Mahumetis II. Turcarum tyranni, qui mox ab obitu Ioannis Palaeologi regnante huius fratre Constantino Palaeologo Constantinopolim expugnauit, csterosq; omnes dira seruuitute oppressit ipso Spiritus sancti texto anno supra millesimum quadringenxesimum quinquagesimo te

476쪽

ηρα Florext. Oeeum. XVIII. Asstio, ut ante triennium ipsis praenunciauerat Nieolaus sapa V. Eugenij successor,adducta illa Euangelica parabola de ficu sterili triennio exculta, & iussu tandem Domini ob sterilitatem excisa. Fidelis vero Ioannes quasi alter Iosias subtractus est ex hac vita, priusquam Gentiles urbem, & Templum Dei occuparent. Ex Grqcis, qui popularium suorum reductioni streis

nuam nauarunt operam eximiae laudis meritum reis

portarunt Iosephus Patriarcha,tum Bessarion Nicsnus Episcopus, tum Isidorus Archiepiscopus Thessalonicensis, qui deinde prεclaris editis in lucem voluminibus libros Marci Ephesini,quibus hanc Synodum proscindebat refellit. mos eosdem Marci libros alij pariter orthodoxi Graeci, contrarijs libris oppugnarunt Iosephus Methonensis Episcopus,& Gregorius Hiero- monachus magnus proto syncellus, & postmodum Iosepho Patriarchae Regiae urbis desuncto suffectus. A quo primum facta fuerit illa in Symbolo tantopere agitata additio incompertum est. Adeo certe antiqua est, ut illam Photius Pseudo. Patriarcha L tinae Ecclesiae vitio vertat, indeque captet criminandi

occasionem tu sua Encyclica epistola alijsque scriptis. Leguntur fidei professiones in Toletanis Concilijs, in tertio quidem lub Pelagio II. Pontifice, &Recare-do I. Catholico Visigottorum Rege, anno Domini quingentesimo octogesimo nonordeinde in quarto Toletano, cui Sanctus pri- sedit Isidorus Hispalensis Episcopus: Postmodum in sexto, in quibus omnibus expressa fidei professione asset ritur a Patre Filioque Spiritum sanctum pro

477쪽

s6 Notitia contiliorum

CONC. BASILE ENSE.

ΙΝchoatum Basileense Concilium fuit paulo ante

Florentinum, deinde una cum Florentino, sed oppositis stud ijs continuatum. Ciptum quidem fuit Basi. eat anno millesimo quadringentesimo trigesimo primo , ac postmodum Lausanam translatum extitit, utpote a Martino Papa V. indictum. Ex quo tamen fuit ab Eugenio reuocatum, euasiit deinceps illegitimum . Perstitere nihilominus Basileenses Patres ad annum usque millesimum quadringentesimum quadragesimum nonum, quo eodem crearunt Antipapam Amadaeum Sabaudiae Ducem sub nomine Felicis U. Quamuis autem sanctionem pragmaticam a Synodo Baleensi editam Rex Francorum Carolus VII. in suo regno seruari iusserit, eo nomine quod multos resecaret inuectos per ambitionem,& auaritiam abusus, atque disciplinam Ecclesiasticam ad pristinam sanctitatem puritatemque, ac velut ad auream Ecclesil primitiuq etatem reuocaret, in reliquis tamen omnibus nolit Rex Carolus Basileensia comitia probare, ut eo. Tum decretis obsequi: Quinimo ad illa dissipanda Ludovicum primogenitum suum cum valida manu trans. misit ad Basileensium fines, qui cruento admodum co.

flictu exercitum Helvetiorum fudit. Cumq; Amadius suos destinasset ad Francis Regem, atq; ad alios Priu-cipes Legatos , hi omnes ut fidem facit Pius Papa in Europs descriptione c. a. incassum abierunt. Frideri cus quidem III. Imp. Basiles aliquamdiu resedit Con. ciliabuli fautor,sed meliori demum cosilio inito,se inde clim , &intempesta nocte subduxit,ne videretur idolum adorasse,atq; pseudo papae aut horitate apprO-hasse . Haec vero solummodo fuit a subiectis Saba udo Duci populis, & ab Helvetijs,finitimisq: Germanie ciuitatibus liberis ut scribit Pius recepta,& approbata.

478쪽

conellium Basileesse. 437

Carolus demum Franciae Rex se pacis honorariti in arbitrium interposuit , atque Amadaeum Nicolao Papa Quinto reconciliauit Eugenij successori. qui eidem & Cardinalis . & per omnem ipsius temporalem ditionem Legati Apoliolici contulit dignitatem.

Idemque aliqua circa rem beneficiariam decreta Basileensium confirmauit . Huiusce vero Basileae eonuentus reprobatio legitur in Lateranensi Concilio sub

Leone X. sess. D. Vt vero innotescat , quanti reserat virum quis ex bona an ex mala fide operetur , Ludovicus Alemanianus Cardinalis, & Arelatensis Archiepiscopus , qui grauium illius temporis Theologorum, & Canonis harum iudicio frς tus altissimam coceperat existimatio. nem pro Concitu supra Pontificem authoritate, quique aliunde aelo exardebat instaurandae Ecclesiasticae disciplinae, quam firma persuasione credebat a Roma na curia dudum labefactatam,& corruptam. Conni. tebatur praeterea Concilij Oecumenici Constantie n. sis declaratione in sess, . qua definitur, Concilium generale legitime congregatum ea pollere authoritate . quae Papam ipsum altringat, & cogere possit ad obediendum : nec posse ullatenus a Summo Pontifice infringi, vel transferri, vel dirimi: inflexibili animo manis datis Eugenij obstitit, & pro Basileesi couentu firmissi. me stetit. Innitebatur insuper Ludovicus in lem annus ipsi met approbationi Martini Papae V. qua Concilium illud confirmauit quoad Omnia eiu S decreta

conciliariter ut ipse loquitur facta. Id vero Constantiense decretum renouarunt Basileenses sessionibus primis : Quae causa Eugenio IV. fuit reuocandi Concilium: quod tamen cum non obtemperaret , imo, &de nouo creando Papa deliberaret , tum Eugenius unitati Ecclesiae consulens, suam illam reuocationem abrogauit, & Legatos iterum ad Concilium misit, Tum Basileenses Patres idem decretum iterarunt sess

479쪽

438 Nolitia conelliorum sess. la. Quam ob causam Legati Eugenij II. discessere& Eugenius IX. Synodum Ferrariae indixit . Λt Basi leenses sese. 33. eandem propositionem instaurantes declararunt esse diuinae fidei. Quod postea damnauit sub Leone Synodus Lateranensis sese. II . Atque his adiaductus argumentis Ludovicus non solum minimῆ obtemperauit Eugenio reuocanti, verum etiam perstitit Basilea , praesedit Conciliabulo, & Antipapam obtrusit in Eeclesiam, quique idcirco nisi bona fides, rectaque intentio eius grauium, &, piorum doctorum iudi-eijs confirmata obstitisset iudicari posse videbatur impius schismaticus, & anathemate innodatus, quod in ipsum eiusque assecias fulminauerat Eugenius: quia tamen hac in re nullo sibi adblandiebatur humano affectu, nec nisi bona intentione cum prudentum eius temporis Consilio coniuncta ducebatur, dirempta demum Pseudo Synodo, ita paulo post obijt, ut fuerit post obitum miraculorum gloria,illustris,sitque etiamnunc eius tumulus in summa apud Arelatenses veneratione. Mihi videtur vir iste con irmitatem cum Paschasio habere Ecclesiae Romane Diacono , qui cum

Laurentii schisma sincera cui credi par est fide fouinset, miraculis post mortem claruit, etiamsi errorem suum haud impune in purgatorio tulerit, ut Sanctus Papa Greoorius in Dialogis refert. Pius Papa Secundus qui plerolque annos in Basileensi coetu consederat, ip sumque acriter aduersus Eugenium damnantem propugnauerat, & postmodum mutata sententia summo

studio impugnauerat , sie loquitur in libro a sedum summus esset Potifex compositoici licet in descriptione Europae ca p. 4 a. in Arelate ad sepulchrum Ludovici Camdinalis sancta cacilia eius urbis Episcopis,quem Basilea in ebsessu patrum pia sidentem vidimus,magna miraculorum opinio orta est,s' inualidorum frequens undique eoncursus spesanitatisfuctus . Hac eadem bonae fidei ratione non excidit pristina sanctitate Cyprianus, qui Africana Concilia

480쪽

eil; a quibus haereticorum baptismus erronee iudica.batur inualidus,aduersus iustum Stephani Papae decret. tum paulo ante martyrium suum propugnauit, atque obsistentem Stephanum paulo acrius conscripta epistola Perstrinxit . Simili ratione ei ita iam acquisitae sanctitatis detrimentum Vincentus Ferrerius, vir siquis alius Apostolici spiritus , Petrus Lutlam burgus

sub schismatico papa Cardinalis bona fide ambo ducti

di rationibus quas solidissimas credebant persuasi,n u l loque saeculi affectu abrepti, partes Petri de Luna secta. hantur, quas tamen diua Catharina Senensis, atq; alii Sancti, ut schismaticas execrabantur . Igitur etiamsi nullum apparuerit in Ludovico Alemanno publicae retractationis aut poenitentiae vestigium, post tam diu . turnum,& Publicum quod ipse excitarat , & fouerat schisma , nil tamen istud obstitit quo minus Clemens Papa VII. vitae alioqui sanctitate, & miraculorum glo. ria illustres Cardinales Ludovicum istum , & Petrum Luthemburgum in beatorum album retulerit, ut scripsere in suis Eccles. historijs Henricus Spondanus ad ann. r438. & odoricus Ra inaldus ad I ro. & Ciaconius , qui refert ad longum ipsum Clementis diplomade vita utriusq; sanctitate,& cultu ambobus deferedo. Appendix ad conellium Basileense de Annatis. P Raelaturarum quidem annatas, quas Papa exigere

consueuit, abolere omnino cohatum est Basileense Coucilium. Eam tamen consuetudinem, si tamen

an natarum pecuniae collectae non in vanos, aut saeculares usus, sed in Ecclesiarui aut miserabilium perso' narum utilitatem expendantur , nihil habere limitii multis rationibus comprobatur.

i. Quia diuino iuri conformes sunt an natae. E enim nunti I s. singulis annis decimam decimarum , Npriis

SEARCH

MENU NAVIGATION