Notitia conciliorum Sanctae Ecclesiae, in qua elucidantur exactissimè tùm sacri canones, tùm veteres, nouique Ecclesiae ritus, tùm praecipuae partes ecclesiasticae historiae. Auctore Ioanne Cabassutio Aquisextiensi ..

발행: 1692년

분량: 573페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

qro Votitia concilioνum atque ab initio receptissima cligendorum Episcoporum forma hec fuit, ut omnes Episcopi Prouinciae in

' unum conuenientes nouum crearent Ecclesiae viduata

antistitem, accedente plebis testimonio, &uniuersi Cleri, aut maioris eius partis consensu, ut his testatur verbis Cyprianus epistol. 68. Apud nos, ct ferὸ per omnes Trouincias tenetur, ut ad ordinationes ritὸ celebrandas , ad' eum plebe cu' praepositus ordinatur u μορι eι dem Prouin-eja proximi quique conueniant, o Episcosus delegatur plebe praesente, quae singulorum vitam plenisisImὸ nouit.: νmus cuivsqne actum de eius conuersatione perspexit. Ibidemque diuinis id altruit testimonijs, scilicet num. Io. ubi Moy . si Deus iubet, ut coram valuerso populi coetu conse cret Elea Earum Pontificem . Et Act. I. ubi coram omnibus discipulis Mathias in Iudae traditoris vicem

eligitur. Et Act. 6. ubi Apostoli conuocasse perhibentur discipulorum multitudinem pro diaconorum electione. Idem Cyprianus Cornelium Papam affirmat Episcoporum iudicio , & plebis testimonio fuisse legitime ordinatum epistol qi. Idemque epist. a. de Cornelio , sic ait: non ut quidam vim fecit vi Episcopus fieret, sed ipse vim passus est ut Episcopatum coactus acciperet . ct factus est Episcopus d pluribus Collegis nostris, qtii

tune in urbe Noma aderant. Et subinde: Dctus eri CorneliusEρ scopus de Deι, ct christi eius iudicio, de Clericorum penὸommum tetiimonio. de plebis, quae tunc adfuit obfragio de Sacerdotum antiquorum is bonorum virorum Collegio. Con cilium Nicam tam canon η N 6. Episcopum decernit coustituendum esse ab omnibus Prouincia viscepis , aut saltem assentiente matorι eorum pa te .

Quod idem sancitur in Concilio Antiocheno canon. 19. alijsque innumeris Romanorum Episcoporun decretis . Leo quidem maguus epistol.9 a. ad Rusticum nulla cait ratio fuit, ut inter Episcopos habeantur qui nec a Cleν cis sunt elicti , nec . plebibus expetit , nec ab N Vcο-pis Prouinciatibus cum Metropolitani thdicio conseeraIι

452쪽

Atque habetur in cap. nulla ratio distinction. 6 a. Illo itaq; ritu Romani Episcopi creabantur, ut con .stat ex Cypriano praecitato. In electione vero Damasi interponi primum coepit Caesaris authoritas occasione schismatis ab Ursicino suscitati. Idem iteratum dei ceps in alijs quibusdam ortis ex schismate dissidias. Rest quippe eomposita: stini a Valentiniano inter Damaasum,& Ursicinum. Et ab Honorio inter Bonifacium. &Eulalium. Et a Theodorico Rege inter Symmachum,&Laurentium . Deinde Iustinianus Imperator recepta de Gotthis Italia noluit quemquam pro Romano Po-tifice admitti, nisi post suam approbationem . Id quo ita sub eo,& qui ei successerunt Imperatoribus usu seris ouatum est usque ad Constantinum quartum Augustu, qui Benedicti II. Pontificis hortatu omnem permisit creandi Papae potestatem Romano Clero, & populo. Sigebertus Historicus schismaticus, atque Henrici Imperatoris partes aduersus Romae Pontilices propu gnans fabulam commentus est Synodi Romanae cen tum quinquaginta trium Episcoporum, in qua Hadria nus Papa Carolii ira Magnum summo decorauit priui. legio non modo confirmandi noui Papae electionem, quod ius a Iustiniano usurpatum in successores Impexatores dimanarat , sed quod hactentis fuerat 'inauditum,' sola D propria authoritate eligendi Pontificismo libito's & praeterea Episcopos per ungulas Prouincius pariter eligendi, & per inuestituram praeficiendi

vacantibus Ecclesijs . Post Sigebertum Gratianus nimia credendi facilitate adductus commentitium illius Concilis decretum suae canonum collectioni inseruit . Quae res multos incautos ipsumque Onuphrium deceapit. Sed hanc fabulam validissimis argumentis Baro a ius refellit, quibus alias superaddit paris roboris co- uictiones Ioann. Morinus in suis lucubrationibus dei origine, & progres in temporalis Komanorum Pontifi- sum potestatis. Canon itaquc incipietis H rd manus

Papa

453쪽

' . Notitia concilioram

Papa, & c. in Synodo dist. 83. dignus est qui expunga.

tur, & obliteretur cum eo qui praecedit Cano ne histo. rico. Itaque ex quo tempore Carolus Magnus Longobardorum Rege Desiderio suis armis profligato Romanam Ecelesiam in libertatem vindicauit, Romanis deinceps liberae fuerunt Summorum Pontificum electiones ad Leonem usque Octauum . ,

Igitur deinceps liberae fuertitit Romano Clero populoq; istiusmodi electiones ad I eonem usque octauum, qui, quum depulso Ioanne duodecimo per vim sacrilegam, fuisset ab Ottone Imperatore nominis huius primo, in deiecti locum ac sedem promotus, derivatutandem in Imperatores Occidentis ius istud electionis Papae fuit, quo deluceps usi, quin potius abusi sunt Imperatores Germani ad Henricum usque Tertium ex Franconiae duce Imperatorem, quando Gregorius Papa Septimus integru istud ius ab Imperatoribus Germaniae ad Romanum Clerum reuocauit: quam latius historiam prosequuti sumus ad Concilium Oecum eis ni cum nouum, seu Lateranum sub Callisto. um vero eandem eligendi Papae potestatem ad .hibita vi sacrilega Henricus IV. terti, filius a Paschali II. ex totasset, idem Paschalis coacta Synodo concessionem iniustam reuocauit. Sanctissimus quidem Papa Gregorius Magnus in comment .ad Psal. A. poenit. tyra-nieam dicit saeculi sui consuetudinem , qua vetabant Imperatores Graeci iniussu suo , imo non nisi accepta Pecuniae summa Romanorum Episcopum ordinari.

. Haud plane compertum est, quando nam solis fuerit Cardinalibus attributa summi Pontificis electicio Constitutio quidem de Cardinalium Conclaui procula est in hoc secundo Lugdunens Concilio. Perspicuum autem est ex Petri Damiani testimonio, ius eligendi Papae pertinuisse ipsius tempore ad solos Ecclesiae Romanae Cardinales. Uerisimilem est sumptum fuisse huius exordium a Leonis IX. inauguratione ,

454쪽

concit. II. Lugdun. oecum. XIV. ΑΙ quando I deibrandi studio, ac opera electus Romae Pontiferi fuit, postquam eumdem Imperator ipse crea-uerar. Λ si vero ante Othonem Primum fuerit penes solos Ecc lesiae Roman Cardinales potestas eligendi Papam incompertum est. De Cardinalium porro eminentia sic refert Petrus

Damiani,& ipse Cardinalis. qui sub Leone IX. eiusque

successoribus omni virtutum laude florebat Iib. I. epist.2o. Romana Ecclesia cardinales Romanum Pontificem principaliter eligunt , oe quibusdam aliis prarogatiuis non mod3 quorumliber Epicoporum, sed etiam Patriarcharum atque Primaeum iura transcendunt: saluo quippὸ νniuersalis Ecclesia Sacramento isti sunt oculi unius laριdis, ipsi lucerna unius candelabri. Sanctus Bernardus tib . de consider. Cardi. nales vocat orbis iudices. Exstat rescriptum Pontifi

cis Eugeni; in arti ad Henricurn Cantuariae Archiepiscopum, &Angliae primatem, & refertur apud Iacobati uni Cardinalem libro i. de Concilio . ubi haec referuntur Eugeni, verba: Inos praetered Cardinales pro

honoris , ct dignitatis eminenιla partem sui eorporis Summi Pontifices appellant, ex quo sine ulla dubitatione ostenditur, post caput Ecclesia, quod est Papa, conigae fui eorporis membra, qui sunt fratres eius Cardinales pra cateris Ecclesia mems bris, ac partibus honorari debere. His etiam ista Eugenius

adiungit,quoscumque primates, & Episcopos a Cardinalibus Summo Pontifici assidentibus iudicari, &fingulos Episcopos singulis, ac particularibus Eccle sijs praeesse, & prouidere , Cardinales autem uniuersae sub Papa Ecelesiae. Profert demum iEugenius Superiorum Generalium Conciliorum exempla, praesertim duorum Lugdunensium, in quibus Cardinales citra omnem ambiguitatem, honoratiorem prae cunctis Episcopis locum tenuerint, teneantque etiam nunc ,

in Concilio nimirum Florentino, quod tunc temporis agebatur. Insuper Leo Papa Decimus in Concilio Lateranensi sessio. s. allerit S. R. E. Cardinales reliquos

Eo Omnes

455쪽

q34 'titia conciliorum omnes dignitate, ac honore post Summum Montificem antecellere. Nouissime Coucit. Trid. sess. I s. die res cap. I. ait Cardinalium Consilio apud Sanctissimum Romanum Pontificem uniuersalis Ecclesiam administrationem niti.

Quin imo his longe antiquior Ioannis Papat Octaus,

qui saeculo nono vixit constitutio declarat. Eo,riana Ee-elesiis Cardinales eodem fungi apudRomanum Pourasi rem ostiacto in sancta Dei Ecclesia,quo seniores septuaginta apud Moy sen in Synagoga et Ideoque decretum confirmat Lecinis Quarti praedecessoris sui, ut scilicet bis in hebdomada Cardinales ad sacrum Apostolicum palatium conueniant, ad prouidendum,& decernendum pro uniuersarum Ecclesiarum solicitudine, pro Clericorum, diis plina, & pro laicorum querim omjs auscultand Vs & di fianiendis . Ex quibus liquet in Cardinalibus co stitui uniuersalis Ecclesiae senatum , atque ordinaritam Summi Pontificis Consilium. Nulla quippe tam praecellens sapientia ςst , quae consiliorum adminiculis nDn egeat et adeo ut preclara observet S. Chrysoli. Hom. ad cap. I. act. Apostol. Petrum A postolorum Principem Sancti Spiritus donis cumulatissime ornatum,& munitum nihil per propriam authoritatem , aut imperium constituisse, sed in rebus grauis momenti agere solitum ex fratrum Consilior ut liquet in electione successoris Iudae Iscariotis ad Apostolicum munus, di in disceptatione orta circa legalium obseruationem Ex his perspicuum est S. R. E. Cardinalibus respective attribuendii esse, quod ipsi decernunt Imperatores i. unica C. de praepos. Labar. l. ia. Immunitate digni sunt quot lateris nostri comitatus illustrat. Idem enim a Papa de his proferri po

test.

Cardinalium prima, quae legitur mentio fit in Romano Concilio sub Sylveitro Primo, cuius Can. 6. refertur fuisse tunc in Romana Ecclesia laptem Diaconos Cardinales. Post annos vero circiter trecentos S.Gret

456쪽

cone.Π.Lugdun. Oetam. XIX. q3sgorius Papa, saepenumero meminit Cardinalium Saacerdotum, & Diaconorum, nec tantum Romanae Ecclesiae, sed etiam remotiorum Ecclesiarum . Si quidem lib. 2. ep. I 3. in dict. I I. constituit in Ecclesia Terracinae Sacerdotem Cardinalem,& eod.lib. epist.6. indict. Io. Ioannem conitituit Episcopum pariter Cardinalem in Scyllatina Ecclesia. Et lib. 3.e p. I . prouidet, ut in Syracusanam Ecclesquidam coopteturDiaconus Cardina- qis. Similiter lib. s. ep.II. concedit Fortunato Episcopo NeapoIitano. ut Gratianum constituat in Neapolitana Ecclesia Diaconum Cardinalem. Porro addictione huiusmodi ad aliquam Episcopalem Ecclesiam vocat

passim S. Gregorius nunc cardinationem, nunc inca dinationem. In ejusdem etiam vitae lib. I. c. I s. testatur Ioannes Diaconus his verbis: Ouita um desolatarum Pontifices Gregorius vacantibus civitatibus iacardi are cuνabat . Et exemplum subiicit Martini Tamitanae Ecclesiae Episcopi, quem quia fuerat illa Ecclesia ab hostibus devastata, vacantis iam Aleriensis Ecclesiς Episcopum. Cardinalem constituit. Praeterea Meldensis Concilij

can. q. constituitur, Ut Episcopus titulos Carivales in v

bibus vel suburbiis constitutos ordinet atque dispoxae. Vt fateri necesse sit titulos Cardinales fuisse quoque alia rua Romana Ecclesiarum,nec tantum Epitcopalium . seu Cathedralium, sed etiam inferiorum in quibus Sacra. menta fidelibus conferenda ex ossicio erant.

Caeterum ex Gregorij Magni praefatis litteris, & oradinationibus id ego colligo, quod cum liberum Episcopis esset Sacerdotes, & Diaconos subiectis sibi Ecclesijs praeficere, & populis insuper Episcopali vacante sedes nouos sibi Episcopos eligere, nihilominus haud licuisse ex alienis Ecclesijs Clericos, ijsdem addictos praeficere alijs Ecclesi)s, quatenus eiusmodi translationes Episcoporum Sacerdotum, & Diaconorum fiet, Nicaena Synodus prorsus interdicit canon. Is

ideoque ut hoc fieret opus fuisse Apostolica dispensa

457쪽

436 Notitia Caneiliorum

elon uam praefatis locis indulget s.Gregoriiti ex iucsta causa. quia nimirum pristinae Ecclesiae a barbaris

excisae.

Cap. Lugdun. 24 in usum reuocat eum poenarum ad-diectione Innocent ij Quarti constitutionem de Inon . recipiendis in pecunia procurationibus, & muneribus etiam sponte oblatis,tempore visitationis Episcopalis. Illa porro habetur in c. cum Apostolus, de censibus. Conc.Toletani septimi canon. 4 statuit, ne Episcopus Dioecesim visitans se onerosum Ecclesijs exhibeat, neue quinarium euectionis id est equitatus numerum

excedat. Fidem certe omnem excederet, nisi Canonibus hoc testatum esset, tam insanam Episcopis aliqua- do insessisse ambitionem & iastum ut generali Lateranensi sub Alexandro III. Concilio visum fuerit pro illa effusa lirentia rationabile moderamen, dum vetuit Archiepiscopis quinquaginta vecturas excedere, Episcopis vero transilire triginta vecturas tempore visitationis. Ad postremum Trident. Synodus se maε. de reform cap. 3.ita in his prouidit. Modesto contentι comitatu famulatuque studeant Episcopi, quam celerrimὸ, debita tamen diligentia, visitationem absoluere. Nee quidquam procurationis causa pro visitatione exe tis vistualibus suis , ct suorum moderatis , ct frugalibus accipiant. Can. Lugdunens. et s. prouidet Ecclesiarum venera. tioni, & prohibet intra eas uniuersitatum, & societatum quarumlibet Concilia, conciones,& publica pa lamenta: vetat insuper confabulationes quascumque, atque in eis necnon in coemeterios negotiationes,nundina S, & cuiuscumque fori tumultus, omnesque iudiciorum saecularium strepitus. Statuit demum, ut processus sarcularium iudicum,& sentcntiae ijsdem in locis prolatae careant omni robore: Legitur vero in cap. dedecet de immunit. Eccles in s Domum quippe Domini decet sanctitudo Psalm. 93. Est: namque domu S Ora tionis Deuteron. I . Isaiae 36. Ierem. 7. Ideoque etiam

veris

458쪽

conellium Vieη - θ oetam. XV . 437 verberibus de templi porticu negotiarores Christuc

exegit. Mati. 2IA

CONCILIUM v I ENNENSEGenerale decimum quintum . i

IEroχirmis versabantur milites Religiosis votis astricti, qui cum prope Templum habitarent Templarij dicti sunt. Horum ossicii erat Christianae.

ditionis fines armis tueri, latroeinia, & incursiton τε infidelium Christianos peregrinantes infestantium inhibere . Quo in munere laudabilem initio nauarundo peram. Verum immensis opibus aucti, moribusque in deteriora mutatis, eo nequitiae tandem prolapsi sunt, ut occulta cum Saracenis .& Turcis foedera, dcconspirationes inirent, seque omni genere impietatis, nefandae libidinis flagiti)s contaminarent nocturniRconuentibus: in quibus caetrum infantium nefaria victimas idolo litabant, & sacrilegos concubitus exer

cebant.

Ista comprobata sunt scelera innumeris per diue fas Prouincias editis processibus ex mandato, partim Summi Pontificis, partim plerorumque saecularium Principum, partim ex ossicio Praelatorum, &Magi' stratuum, quibus etiam accessit plurimorum reorum confessio. Istiusmodi conuictiones postquam sedulo examinauit Oecumenica sacra Synodus toto ex Orbo Christiano collecta, iudicauit eas exploratas veras,& ita certas. ut cumulate suffecerint ad tanti perque omnesChristianas plagas propagati ordinis damnationem, &extinctionem; ut mihi delirare videantur, & plane desipere, qui post Concili; generalis iudicium, illorum militum patrocinium haud verer tur suscipere, ipsumque Concilium condemnaro,

459쪽

4 S Nolitia conciliorum csoliditatis incusare. Non sum usque adeo imperitus, ut in rebus a diuina scriptura miniis asserti conte dere ausim EccIesiam ipsam errare, aut falli non posta se, aut istiusmodi decreta ad fidem diuinam pertinere: Verumtamen rem istam humanis,m moralibus rationibus excutiendo ut venerationem, & obseruantiam seponam, qui sacris oecumenicis, & a Summo Pontifice probatis Synodis debetur) quis credat contigisse, ut tanta ex tot Prouincijs conuocata Praesulum, Prin cipum, Legatorum atque Doctorum multitudo, quorum haud exigua pars etiam sanguine . vel affinitate plerisque illius ordinis militibus coniuncta erat, in tum immane flagitium unanimi assensu conspirauerit, atq; adeo in tanti momenti causa in qua de potenti Msmi,& saeculari nobilitate illustrissimi ordinis toto orbe propagati non modo abolitione,sed etiam atroci Lfima damnatione supplicioque agebaturλIdeoq;grauicensiira digna est Trite mi; in suo Hirsaugiensi Chronico aliorumque quorundam temeritas, qui Templarios falsis criminibus oppressos fu i sse asserere ausit sui. Cum vero neces e esset tam exitialem pestem extin

gui , summique momenti, & discriminis esset praepΟ-tentissimum ordinem funditus exterminare,sapienter iudicauit Clemens V. esse id negotium innumeris alio qui obtrectationibus obnoxium per Cone. generale dijudicandum. Praeterea pullulabant eo tempore in Germania Be-gardorum,&Beguinarum sectς dogmatigantes, I. posse homines in hac vita mortali, tam sublimem persectionis gradum assequi, ut ia que peeeare ullatenus, neq; ulterius in gratia progredi possint. s. neque ieiunare neque aliam exercere corporis, aut animi mactationem, ac asperitatem debere, qui versetur in illo sanctitatis gradu . nec eumdem astringi humanorum

mandatorum, aut Ecclesiasticarum lestum 'culariuq; obseruatione,utpote in summo libertatis filiorum Dei apice

460쪽

Concit. Vimnense, Oechm XV. η3sspice constitutum q. Ex hac ipsa v Ita posset et inidem ea potiri felicitate, qua maior in Cqlo futura nulla sit. s. perfectam consulminatamque s*licitatem ex natura,& hominis arbitrio ita pendere, ut nullo sit optas glorietlumine insulo. 6. Eile hominis adhuc imperfecti virtutum exercitationem, quam longe a se abdicat quisquis perfectus est. T. Libidinum actus ad quos natura ipsa

inclinat nullatenuS culpam inuoluere . 8. Dum eleuatiar. aut exponitur Christi corpus minime debere petafectum hominem genua flectere, aliamve exhibere venerationem, quia sic agens de illo subidini contempla tionis sic falligio se demitteret, si vel de Christi Sacra-

meto, vel de vita eiusdem, aut passione dignaretur cogitare. Id vero solemne tuis & consuetum erat, ut omnite libidinum genere contaminarent. Conformes eranti: li sectari, Messalianis, qui etiam Euchiis,& Euthusia- dicebantur, quorum Epiphanius , ti Iheodoritus

me mi ueruBt. Hi enim TheodoriIoattestante exiguam vim Sacramentis Ecclasiae Ivirtutumque exercitationibus attribuebant, maximam vero suis illis fanaticis Crationibus . Iodemque Epiphanio rcferente foeditati promiscuorum concubituum indulgebant. Has ut euelleret criminum propagines Clemens , Synodum Oecumenicam Viennae in Gallia collegit anno supra III r. quo regnabat in Gallia Philippus co gnomine Pulcher . Hic damnatae sunt impurae Bega dorum,& Beguinarum sectar, simulque Frati cellorum, seu Dulcinistarunt secta,cuius authorDulcinus concu. Dinam Margaritam a se impregnatam de Spiritu sancto concepille asseuerabat. isti quoq; prC miscuos concubitus in locis abditis exercebant: visionem beatifi

cam post ultimum iudici iam differri pisdicabat:Damnati pariter hic fuere Petri Ioannis errores negantis animam rationalem , qua rationalis est formam esse Corporis : & gratiam ullam , aut virtutes in Baptismo

infundi et allerentis autem Christi viventis latus fuisse

SEARCH

MENU NAVIGATION