장음표시 사용
11쪽
Interna ventriculorum superficies tota exasperatur iugis carnosis, quae, variis directionibus sese invicem decussantia, interstitia relinquunt reticularia. Notanda est ventriculorum conica figura, omnium commodissima. Ita enim parietes sibimet appropinquantes in sanguinem agunt secundum directionem rectarum linearum ipsis normalium ; hoc est, Per motuum compositionem, in directione axis versus basin unde oriuntur
Parietes sinistri ventriculi multo robustiores sunt quam dextri. Ratio patet. Minor enim χst quantitas sangui nis in pulmone quam in reliquo eorPOre contenti; minor quoque renixus ob auxilia respirationis. Sinister ventri culus dextro paulo longior est, sed angustior, ita ut hic quasi Sili contineat, ille Sit tantum. Dextra cava omnino oportebat ampliora esse quam sinistra, ut spatium concederetur sanguini per venas caV3s redeunti, dum pulmo immeabilis est. Hinc, in extinctis a pulmone oppilato, ventriculus dexter saepius mirum in modum tumefactus deprehenditur; eodem tendit observatio de systemate
' Ita a plerisque aesimantur contenta, neque aliter mihi cessit eκ- perimentum; ventriculum sinistrum foeminae,a7 annos natae, materie eeracea implevi. Exesa carne, ceram sub aqua demersi, in vase cylindrico.
12쪽
phocarum vasculoso , harum pulmones dum, urinando, Praedam exquirunt, aditum sanguini denegant. Hujus autem receptui comparantur simus magni in venam castvam hiantes ; partium etenim symmetria vetebat, ne ita ampliaretur cor, ut rediandantem sanguinem intra se recipere possit. Tota fere cordis compages est musculosa. Fibrae, secus ac in aliis musculis, ramos emittunt, qui inter se confunduntur, ita ut illae extricatu sint dissicillimae. Oribuntur ab annulis ventriculorum cellulosis ; inde, oblique
Per faciem convexam versus mucronem tendunt, externe et interne magis rectae, in medio pene transversae. Ad apicem circa extrema ventriculorum glomerantur, et tenuiori strato redeunt ad basim cordis per faciem planam. Vasa cordis propria Coronariae nuncupantur; quia, coronae instar, basi ejus circumdantur. Arteriae et, dextr et sinistra, oriuntur ex aorta, supra valvularum terminum. Venae quatuor numer4ntur; coronaria magna, media, et vena auris dextrae: Hae, vagis quibusdam ramulis excep'tissi drieo. Notavi altitudinem cui appulsa est aqua. Detracta cera, ut rursus eandem altitudinem attingeret, opus fuit ut insunderetur aquae 5 vii. ' Praelect.
13쪽
tis, qui osculis hiant propriis, communi foramine, Val vula instrueto, aperiuntur in sinum dextrum, prope Valvulam Eustachii. Nervi, numerosi et saepius in gangliis intricati, derivantur a pare vago, sed praecipue ab interco stati. Cor laxe a pericardio vestitur: Valida est membrana,
quae, Per Vasa magna decurrens, cum cordis externa membrana continuatur. Inter saccos pleurae recipitur, ita tamen, ut ab iis fere in totum cooperiatur ; sustenta culum cordi praebet, ne pondere ejus graventur Vasa magna. Superficiem, ne assiduo contereretur motu, latice proprio, adipe cordis commixto, humectat. Indoles hujus laticis prorsus eadem est ac seri sanguinis, nisi quod plus lymphae coagulabilis continere videtur ; sponte ete'nim cogitur.
Perstricta nunc descriptione praecipuarum cordis par tium, breviter de situ earum in thorace differendum est. Facies plana fere horizontalis est. Septo traniverso sinis. tra parte insidet, inter posito pericardio, quod cum tendine septi connascitur ; basis tae, stae, et 6tae vertebris dor' salibus obvertitur. Macro, intercapedine lobulorum pulmonis emergens, sextam costam, qua Parte cartilagianosa evadit, percutit ; sinus dexter totus fere sterno dexterior
14쪽
Dterior est. Arteria pulmonalis, qua corde exit, medio ejusdem ossis obponitur.
1N hac parte physiologiae cordis, meritas sibi laudes
vindicat Halterus, qui, fidelis naturae interpres, innumeras fere observationes fecit in ovis pullorum incubatis, his usus, utpote quae facilem ad foetum aditum praebent. Detecta ejus summatim enarrabo. Cordis prima rudimenta apparent hora incubationis 38, rotundum aliquid e pectore prominens. Hora 42, guttulam rubicundam in eo moveri palam est. Paucis elapsis horis, tres in conspectum Veniunt vesiculae, sinistri, scit. ventriculi et auriculae primordia, et aortae principium in bulbum tumefactum. Aliquantum distantes, intermediis canalibus nectuntur, quae ita inflexa sunt, ut parabolica oriatur figura, apice pectori obverso. Continenti moventur ordine vesiculae; vena cava sanguinem in
15쪽
antis. Die stia, altera auricula, et Vertente die Ata, prisma accrescentis dextri ventriculi vestigia conspiciuntur. ueta, stringi videtur foramen ovale, et manifestum fit inter auriculas discrimen. Die 6ta, evanescunt canales, auriculis ad cor applicatis. Eodem tempore, bulbus aortae, jamjam ad cor retractus, cum Ventriculorum carne confunditur. Ex eo bulbo dudum ortae sunt tres arteriosae propagi . nes, in aortam dorsalem coadunatae. Harum altera est vera animalis aorta: Quae reliquae sunt, arteriae pulmonalis rami, statim ab origine bifidae; ea igitur duobus ductibus instructa est, ad aortam ducentibus. Neque eis nim statim apparent rami pulmonales. Venas pulmonum cum sinu sinistro commissas non nisi die octodecima cer
Hactenus liceat historiam cordis ex pullis gallinaceis repetere: Neque enim plena exstat observatio de primaeva ejus in homine vel quadrupede fabrica: Multa vero indicare videntur, in his etiam, cor similes subire mutationes. Pergimus autem ad foetum humanum, qualis paullo ante partum invenitur, sanguinis vestigia adhuc P
16쪽
Omnibus innotescit, commercium inter laetum et mari trem fieri per placentam, e laxa cellulositate, sanguine repleta, conflatam. Ex hac orti ramuli venosi in truncum coalescunt, qui ad umbilicum foetus tendit, unde nomen suum sortitur; dein, sinum hepatis transversum petens, pars sanguinis continuo ad cavam desertur per canalem
dictum; qui reliquus est per hepar diffunditur, eodem
delatus per venas cavas hepaticas. Sanguis ita cordi 3ppulsus, pulmonem offendit immeabilem : A natura igitur comparatur foramen ovale, per quod magna sangui nis vis in sinistra cava divertitur; reliquus in arteriam transit pulmonalem. Hujus autem plus quam dimidia pars ad aortam directe fertur per canalem arterissum. Post Partum, obturatis arteriis umbilicalibus, major est renixus contra sanguinem in aorta, minor in pulmonali arteria, ob auxilia respirationis; hinc sanguis a priore cursu deflectitur; sensim, adplicata valvula, occluditur foramen OVale, atque, artificio naturae nondum satis perspecto, ductus
arteriosus venosusque. Necessitas duorum meatuum, inter cava cordis com
municantium, patet; nam, pulmone fere immeabili, pornamus tantum adfuisse duetum arteriosum : Tunc sinistra auricula, et exinde Ventriculus, sanguinem tantummodo Pulmoneum tranfinitterentur. Idem sequitur de ventriculo
17쪽
eulo dextro, si tantum adfuisset foramen ovale ; in priore rerum statu, sanguis dextrarum cavearum, in posteriore, sinistrarum, majorem ad reliquam massam haberet rationem, quam post pulmonis iter expeditum; quod incommodum foret, constanti sua cordi figura.
De Cordis in diverss Animalibus Stru Iura.
ITA necessarium ad vitae persectionem Videtur cor, ut vix ulla reperiatur animalis species in qua non adest: Exceptionem praebere Videntur Zoophyta, Polypi, et quaedam testaceorum marinorum species. Sed haec ad naturam vegetabilem propius accedere videntur, cum Vitale principium aequaliter per totam massam distribuitur, unde animal per surculos et taleolas propagatur. Attamen, in animalibus vel microscopicis, cor detegi potest. In vermibus et plerisque insectis cylindraceum cor est vel mulistiplex ;' In his motus valde abnormis. Mirum pulsationum discribit Euripum
18쪽
tiplex ; in omnibus nobilioris ordinis speciebus, unicum ';
in frigidis revera unicum; in calidis duo auriculae et ventriculi in unum viscus coalescunt: Argumento sangui nis per pulmones transitum omnino esse hecessarium ad caloris generationem. In piscibus plerisque, cor triangu Iarem prismum refert, cui insidet bulbus aortae cartilaginosus. In avibus, piscibus plerisque, et serpentibus, Ventriculi interne laeves sunt, sinister in quibusdam cancellatus. In his, arteriae parum vel nihil disserunt a venis, quoad tunicarum crassitiem i. In avibus, valvula dextris cavis interposita carnosa est et semicircularis. In omnibus quadrupedibus, quorum corpora inspiciendi data mihi
copia est, ventriculus dexter minus robustus et torosus est,
ratione ad sinistrum, quam in homine : In homine enim, risus, loquela, quae brutis nulla sunt, iter sanguinis per pulmones impediunt. Pericardium
Turipum Malpighius in variis insectis; De Bomb. p. 33. et seq.
Lond. Ed.' Solitaria, quantum novi, exceptione sepiae loliginis. In hac, demonstrante claris. Μonro, duo sunt corda, singulis pulmonum Iobis prospicientia. Sanguis a pulmone redux, iterum per tertium cor inaortam projicitur. Φ Harvetus de mot. cor. cap. II.
19쪽
I 7 Pericardium omnigenis animalibus, quibus cor adest, invenitur ; in piscibus quibusdam, et amphibiis, durum est et fere cartilaginosum. In R a balide, cavum peri- cardii, per canalem intermedium, aperitur in cavum abdominis. Hoc ipsum cum mari communicat, foraminibus duobus juxta anum positis '. Progredimur ad motum cordis. Quae sub hoc capite dicenda veniunt, reduci possunt, Imo, Ad Phaenomena motus cordis; ado, Ad ejusdem causas.
IN sequentes colliguntur propositiones f. I. Pulsus partium cordis, itidemque arteriarUm, aequalibus fiunt temporibus. Constat enim ex observatis, nu-C merum
Μonro Praelect.' In his, nominibus arrerin et venae, intestiguntur vasa magna cor adeuntia;
20쪽
merum systolῶn, ideoque et pulsuum, per def) in omni
bus, dato tempore, esse aequalem. Constat quoque ae
qualibus peragi temporibus omnium systolen; idem de
diastole verum est. a. Eadem sanguinis quantitas, ab Utroque ventriculo systole sua, prodit. Patet ex praecedenti; aliter enim fieret congestio ad infinitum crescens, vel in pulmonibus et sinistro atrio, vel in caetero corPore et dextro. COR. Dexter ventriculus non ad perfectam depletionem
contrahitur.-Major enim est quam sinister; p. 9.) Hinc facile explicatur quomodo polypi firmissimi in eo radicen
tur=adeuntia; voce a1mma designatur cavum ex venoso sinu et auricula conflatum, una cum iis venarum partibus quae iisdem, ac illa, agitantur motibus. Haec omnia communi fungi munere, patet ex absentia valvularum, si Eastaehianam, fere nullam, excipias ; item ex capacitate sinuum et auricularum, in quibusdam quadrupedibus, bove, v. g. multa minore ea ventriculorum. cordis sunt atria et ventriculi. Pulsis es
intervallum inter initium cujusvis systoles vel diastoles, et alterius, ejus dem partis, proxime sequentis. Pulsus partium conchroni dicuntur, si in una, motus quivis, cum simili alterius, in totum semper alternat. qtianquam sit tempusculum commune motui qui reliquus est in utraque; v. g. pulsus atrii et ventriculi in eodem fiunt tempore. Dividatur hoc in tertias partes. In prima, fiat systole atrii, in tertia, ventriculi. Pessus asynchroni dicuntur, quanquam secunda sit eommunis ciastole, utriuique cavi.