장음표시 사용
21쪽
tur, citra cordis aneurysma, quod mihi, plus vice simplici,
contigit vidisse. Ex fibrarum cursu, earumque robore, atque ex eo quod in animalibus subita morte oppresiis, Vacuus deprehenditur, denique ex analogia animalium frigidiorum, quorum cor, dextro ventriculo destitutum, inter contrahendum pallescit, jure concludere possumus ventriculum sinistrum, in systole sua, penitus exinaniri. s. Tempus systoles ventriculi brevius est tempore diastoles; nam probabile est, tempore systoles Ventriculi, velocitatem arterio si sanguinis majorem esse ea venosi, etiam resistente sanguinis massa; posito igitur, aream sectionis transversae venarum pulmonalium aequari areae eidem inaorta, positoque eandem sanguinis quantitatem atrio, tempore diastoles, infundi, quae ventriculo, tempore systoles ', expellitur; erint tempora motuum in ratione inversa
velocitatum , ' Μotus igitur arteriosi sanguinis fit per subsultus ; media enim huius Velocitas, tempore pulsus, aequatur velocitati venosi; aliter fieret congestio in arteriis. Si nunc quasratur quare non similis est motus venosi sanguinis i Respondendum est, quod quo longius a corde rece ditur, eo majorem habet rationem actio vasoru in ad actionem cordis, ita ut tandem per illa sola perficiatur circulatio. Vid. quae ad pag. 4 I. a. Proponenda sunt.' Ob desectum valvularum in limine atrii, hoc non accurate verum erit.
22쪽
velocitatum, quibus sanguis per areas aequales fluit. LIquet ergo Propositum ex Prop. Ima et ada. Ex observatis Keilii
et Halesii tempus systoles ventriculi est j toti as pulsus.
. Pulsus ventriculorum synchroni sunt. Patet, a. ex fibrarum ambobus communium intertextu; b. ex observatis; constat enim totam cordis molem aequaliter minui
et augeri; sanguis quoque eodem tempore, resecto cordis apice, ex utroque ventriculo projicituris. Pulsus atriorum synchroni sunt. Patet ex praeced. Aliter enim opus esset, ut alterum eorum in systole versaretur, tempore quo ventriculus ejusdem lateris, qui nullum igitur omnino sanguinem reciperet. 6. Pulsus atriorum et ventriculorum, inter se collati, sunt asynchroni; demonstratio praecedenti similis est. 7. Pulsus atriorum et arteriarum synchroni sunt. Patet ex Prop. 6ta, et Ima; asynchronos enim esse pulsus
ventriculorum et arteriarum, valvulae semiiunares demonstrant.
8. Cordis apex in systole ventriculorum sursum erigitur. Patet ex structura cordis. Constat enim, ventriculum sinistrum longiorem esse dextro ; constat iterum amborum fibras esse continuas. Sequitur igitur in systole ventricu' lorum, dextrum ad se ducturum esse apicem praetergredientem
23쪽
dientem sociis sed hic est apex cordis, qui ut erigatur
9. Cor in eorundem systole brevius fit. Docet cursus fibrarum spiralis, quae aequaliter contrahi nequeunt, nisi ad invicem adducendo suos gyros. Suffragatur autopsia
anatomicorum celeberrimorUm. Duae causae contrariam invexisse sententiam videntur . I. Cor in systole tenuius factum est; unde augeri videtur longitudo. a. Cordis apex, in systole, revera protruditur, non quod cor elongatum est, sed quia antrorsum versus costas prosilit, ut statim constabit. o. Cor antrorsum in systole ventriculorum protruditur; nam per 6. dum hi in systole sunt, atria sanguine turgida illud nequeunt non promovere. Quoniam aUtem motus cordis vividus est et subitaneus, aliunde causa est petenda valvulae triglochines, basibus suis cellulosum cordis ostium amplectentes, apicibus, carneis columnis appensae, Per diastolen, parietibus ventriculi adjacent, et conicam figuram essiciunt, cujus cavum atrio obvertitur. Incipiente vero systole, sanguis irruens eas a parietibus cordis dimovet, citoque illae velum essiciunt, cujus Pars convexa atrium spectat. Hoc igitur tempore, omnis sanguis, qui in cavo, conico' Senac du Coeur.
24쪽
conico contentu4 fuit, expellitur, idque motu velocissimo, ob vividam cordis contractionem. Arteriae quoque, et ob earum distentionem, et in rectitudinem nisum, symbolam suam conferre possunt. Praeterea, necesse est, sanguinem,
vi corde expulsum, cor ipsum impellere vi aequali, at in directione opposita l.
Ita sese mutuo excipiunt motus in sano animali; at in moribundo, omnia fiunt abnormia. Sanguis minori vi ad atria adpulsus, quavis sinuum systole in venas cavas et pulmoneas repellitur. Ventriculi, ossicii sui obliti, expectant donec multoties atria contrahantur. Primo deficit motus in ventriculo sinistro, dein in sinu cognomini. Exinde, eodem ordine, in dextris cavis. Tandem silet vena pulmonea. Ultimae omnium auris dextra et vena cava ad quietem sese componunt: Dudum autem, praesertim in frigidis animalibus, in aeternum quievere reliquae corporis partes, si intestina sola excipias. Neque vero illa, si modo rite instituatur experimentum, de vitae Praerogativa cum corde contendunt. Sed neque perpetuas agit cor ferias; nam si aer in cava ejus, vel in pulmones
immittatur, si vasa distrahantur, si calor, si stimulus, vel
mechanicus ' Hoc dudum ab amico meo Gul. Cleghorn, M. D. observatum
25쪽
2Imechanicus vel chymicus, admoveatur, continuo redintegratur motus: Atque hoc, in frigidis quibusdam, aliquot horis postquam a thorace cor avellitur.
EX phaenomenis, vel perfunctorie consideratis, patet, eor esse musculum valde irritabilem, qui ad motum a stimulis variis excitari potest; haud igitur vero absimile esset, supponere sanguinem, ei Perpetuo adpulsum, stimuli vicibus posse fungi; omnibus praeditus est dotibus eo- Tum, quibus, extra corpus, cor ad motum cietur: Vim habet distendentem, calidus est, denique salinus. Immo, Per priores solummodo qualitates videtur, sanguinem quodammodo munere suo posse defungi ' - aliquid vere praestare
t Vide historias a Lowero narratas, alteram iuvenis haemorrhagia laborantis, atque a justulis resecti, erius sanguis indolem suam penitus amiserat,
26쪽
praestare sanguinem per dotes sibi proprias, suadet pulsus lentus debilisque a serosa colluvie, incitatus ab ingestis
acridis Sanguinem autem revera esse in causa motus cordis patet, I. Analogia reliqui corporis. Glandulae suis succis, intestina faecibus, vesica lotio distenta, omnia irritantur in contentorum eXpulsionem. a. Ex phaenomenis sanorum animalium: In plethoricis enim pulsus plenus est et validus, qui vividam et perfec tam cordis contraditonem significat. Neque tamen infi clandum est, pulsum parvum, Post Venae sectionem cele bratam, factum pleniorem, saepissime comitem sese addereplethorae. Sed videndum est, fibras musculares ita posse distendi, ut vim suam contrahendi penitus amittant; exemplo vesicae urinariae notissimo.
amiserat, constante interim cordi motu suo. Alteram canis, cuius venis infusa cerevisita, per aliquod tempus vices sanguinis implevit.' Hinc, atque ex syio pathia jamjam dicenda, quae cordἡ cum reliquis corporis partibus intercedit, dare forsan possumus rationem febris, chyli, puris, fomitis denique contagiosi absorptioni supervenientis ;cum ex experimentis I. Μ. Regnaudoi patet, paroxysmum febrilem excipere infusionem substantia ruin vel mitissimarum in massam sensu, n eam. Vid. Dis. In avg. de Chirurg. Infus. renov.
27쪽
aetio cordis elanguescit. Comprime VenRS, Ut novae accedant suppetiae, motus refocillatur; iisdem indito ligatu ras, sensim sit debilior, neque post longum tempus cessat '. Hinc videre est cur, instante morte, auricula multoties contrahitur, dum ventriculus quiescere Videtur ; parcum enim 1 anguinis penu auriculae immissum, non lassicit ad Plenam Ventriculi, carnosioris utpote, contractionem sus. citandam. Patet iterum, cur vita in dextris cavis haereat. Haec enim ultimo sanguis adit coadunatus Der frigus externum, vel motu S muscUlorum convulsorum, dum circuitus Per pulmones, dudum immeabiles, cessavit. Res experimento confirmatur ; nam si, ligatis venis, obtinueris ut sanguis ad sinistras caveas, diutius quam ad dextras, adpellat, illis una cum stimulo transfertur diuturnioris
Unde nunc cordis diastole t Ad legem naturae recurrendum est, qua musculi, stimulo amoto, sponte laxantur. Nam neque fibrae rectae, quae nullae sunt, diastolen essicere
f Senac. du coeur, T. I. 316. Hall. El. Phys. T. I. 6o. Φ Perseverantia cordis in motibus suis, postquam a thorace evellitur, tribuenda est stimulo aeris, post spontaneam laxationem irruentis.
28쪽
possunt, neque unda irruentis sanguinis; cum, in vivis animalibus, laxari conspicitur priusquam sanguis ad pela
Perspecto nunc sanguinem stimuli vicibus langi, restat Ut inquiramus, unde cor suam sortitur irritabilitatem ZEx analogia musculorum voluntati inservientium, Pro num esset cogere vim cordis contractilem a cerebro ner Visque pendere. Multa vero in contrariam excitantur partem; eis paullis per immorabimur. Objicitur, Imo, Cor stipervixisse musculis, quibus prospiciunt nervi multo majores et numerosiores quam cardiaci: illius igitur fibris inest causa motus, alibi non reperiunda. De nervis cor adeuntibus, jamjam dicendum est. Interim observare liceat, energiam nervosam, in quacunque corporiS sede, magna ex parte pendere ex intima eorum divisione, atque ex eo quod fibrillae ultimae, nudae, stirnulo subjiciantur; neque alio cum consilio videtur interna ventriculorum superficies jugis innumeris cancellari, quam ut, in musculis necessario crassis, late patens tractus actioni sanguinis exponeretur l.
objiciturii Conser quae ad pagin. Io. dicta sunt; ex quibus ilicitur hac fructura vim ventriculorum Pendere.
29쪽
Objicitur, ado, Cordis motus superesse in somno, in apo-plexia, cum sensus et motUs Voluntarii penitus periere, cumque ideo sensorium munere se suo abdicat. Immo eundem motum perstare post encephalon frustatim sectum fuit. Qui haec objiciunt, ponunt energiam nervosam, qualiscunque demum sit, a cerebro, veluti a fonte scatu Tire, atque exinde per nervos quasi per canales quosdam derivari. Numerosiissiima autem extant exempla motuum, Vel voluntariorum, superisti turn post en cephalon penitus destruetum. Extant quoque animalia, quibuS cerebrum. et spinalis medulla nulla sunt. Immo, in homine ipso, haud rarae sunt historiae foetuum crescentium, et cibum captantium, quibus ambo haec organa penitus defuere. Sed et clariss. Monro demonstrat, nervos, ad ultimos usique ramulos, Piam matrem induere, et structura qualis est
encephali gaudere. Ex hisce jure cogimus, nervos ipsos, energiam qua ad motum apti redduntur musculi, per se suppeditare posse. Objicitur, 3tio, Cor sensu duntaxat obtuso esse praeis ditum. Ita probare Videtur experimentum, quo in homine cor contrectatum fuit, citra dolorem. Sed, ut probabilem pericardii accretionem omittam, sussicit, si internis cordis partibus sensus concedatur. Ita vero rem se
30쪽
28 se habere, suadet dolor in angina pectoris ', in rupto cordis septo, uiusdissimus. Objicitur, qto, Irritando cordis nervos cor non in m G- tum suscitari. Ad haec jam responsum est et.). Addi potest, ita latissime patere nervi intercostalis anastomoses, ut, ubicunque in Vivo animali stimulus admoveatur, vix dimidia pars nervosae substantiae, cor adeuntis, illi subji
Restat ut ex phaenomenis directe eliciatur probatio cordis motus ab energia nervorum pendere. Et, primo, observamus nervum intercostalem, Priusquam cor adit, Propaginibus a tredecim aliis auctum esse. Commissuris ganglia interponuntur, plexusqne miro cum artificio intertexti sunt: In his, demonstrante claris. Monro, fibrillae nerveae ita sunt intricatae, ut, si quid patiatur quivis ner-Vorum, incommodum omne in Viscere punctum aequali- Per participet. Quorsus haec naturae sollicita cura, si nervi vix aliquid ad motum cordis conferantia. Cordisi Cor etenim in hoc morbo saepius spatao tentatur. Vide Μac-Biide, Introd. to Theoty and Practice of Physic. Idem comprobat historia, quam juris publidi facturiis est amicus meus J. YOung, Μ. D in actis Soc. Reg. Μed. Edin. Confer quae ad pag. 29. dicenda sint de frmpathia quae cordi cum reliquo corpore intercedit.