Tentamen physiologicum, inaugurale, de corde ...

발행: 1780년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

DE CORDE. 39

probent experimenta, frustra inficias ibimus rem utcunque incredibilem. Huic se sententiae totum se addixit Halterus, atque fundem strenuus evasit propugnator. Vix autem satis firmae videntur conclusiones quas ex Phaenomenis quae recenset, colligit, Essicacia enim aneurysmatum in sterno, Sec. dimovendis, facile explicatu est, quanquam ponamus vim cordis ei se modicam, cum per longum tempus adeo indesinenter

agat. Quod ad pondera ictu cordis sublata, aliquid saltem

tribuendum est musculis thoracis, conspirantibus, citra Volitioneni, ad vim functioni vitali nocituram amoliendam. Pressura aeris nulla est, cum cor ipsum et interna superficies thoracis, aeque ac eΣterna, ejus pondere Premantur, et si revera, in distensione arteriarum, moles corporis augetur, unda aeris tantummodo, ob elasticitatem atmosphaerae, facilis excitatu, cietur. Sanguis ex arteria capillari sabius nequaquam cordi tribuendus est; nam, notante celeb.

Monro, distensio totius arterio sit systematis, non fit in omni parte, eodem tempusculo; hinc, cum capillaris arateria distenditur truncus ex quo oritur, in systole versari potest. Quae vitam denique animo linquentibus reddunt, nequaquam in cor solummodo, sed in totum systema vastculosum, aequaliter agunt. Dimissis igitur argumentis

Quae

42쪽

DE CORDE.

quae cordis vim ita in immensum extollunt, consideremus quae in alteram partem adduci possunt. In piscibus plerisque ', cor simplex est, et satis parvam habet ad reliquum corpus rationem. Sanguis vero in iis triplicem perscit circuitum, per branchias, per systema HortRe, Venaeque portarum. Hinc jure cogitur, alias dari circulationis vires, quam quae a corde suppeditantur. Dantur autem species, in quibus nullum omnino cordis vestigium apparet '. Sed fallax potesst esse analogia frigidorum animalium, quibus aliud vitae genus, alia humorum circumeuntium ratio quam in calidis; attamen in his, multa exempla, mecum facientia, suppeditat historia monstrorum. Duo tantum citabimus, a recentiOribus observata. Alterum soricis adulti, in quo vicem cordis supplebat substantia auriculam quodammodo referens. Venae pulmonales in aortam coaluere, haud aliter quam in piscibus Alterum foetus humani, ab Hewsono perlustrati, in quo nullum omnino cor inven tum est ; sanguinis tamen circuitu per arterias Venamque

umbilicalem

43쪽

DE CORDE.

Iumbilicalem peracto '. Huc quoque referenda sunt ob servata de morbis cordis. Illust. Senac ipse vidit ventri. eulum sinistrum in substantiam osseam conversum, plurimaque aliorum observata refert, qui testantur cor inven.

tum fuisse friabile, gangraena correptum, immo Penitu Sabsumptum. Tamen hisce sub malis, vita per aliquod tempus sine magna molestia tolerabatur. In piscibus denique vi vasorum sola promoveri videtur lympha, cum parum vel nihil possint valvulae, ad receptacula Positae. Ex hisce omnibus colligitur, sanguinem cursum suum, quodammodo, perficere posse sine cordis impulsu, ideoque hujus vim nequaquam mensurari posse per illius resistentiam ; atque adeo calculum omnino esse phaenomenis consentaneum, qui istam paucis libris aequipollere ponit. Hoc autem adhuc amplius patebit consideranti, totum systema sanguiferum, aeque ac cor, vi gaudere musculari. Secetur carotis viventis animalis. Brevi, sanguis rivo graciliori projicietur, et posst mortem diameter minor erit quam in socia arteria. Simili vi praeditas esse arterias minimas, innumera comprobant. Inflammatio topica; glandularum secretiones auctae, vel etiam immutatae ex

F irritationet Acta Philos ann. 1773. P.

44쪽

D E CORDE.

irritatione topica, immo ex animi assectibus. Experimenta denique a claris. Monro instituta, quibus ope mi. croscopii observavit, Vasa, in vulnere semici catricato, sanguinem effundere, admoto S. CC. aqua diluto. Venarum quoque tunicas esse musculares, evincunt experimenta Verschuiriana. Huc quoque pertinet, quod inflammationi sunt obnoxiae. Si quis nunc animo perpendat. quantum valere potest viS musculosa, utcunque parva, longissimo vasorum tractui insita, facile perspiciet quom modo sanguis per ambages vasorum, Vel maxime tortuosas, promovebitur. Analogiam minime obscuram praebet cavalis aliment rius.

S E C T. VII.

CoxsIDERAT Is nunc phaenomenis atque causis motus

cordis, vique qua praeditum est, aliquid sorsitan de ejus usu statuere poterimus. Quanquam isitur salsi sunt qui adfirmanta

45쪽

ad firmant, illud esse quasi elatera, quae machinam sanguiseram, per se inertem, agitaret, omnino non est dubitandum, quin nobili admodum fungatur munere. Et, Imo, Sanguinem notabili satis vi promovet ; patet ex vulneribus quae, si in sinistra parte fiant, sanguinem, brevi,

magno cum impetu effundunt. Cor eandem habere videtur rationem ad systema sanis guiferum, ac cerebrum ad systema nervosum. In plantis, in zoophytis, nulla cerebri, nulla cordis species. In insectis plerisque, cor in arteriam, cerebrum in nerVum migrare videtur. In frigidis animalibus, detruncato capite, avulso corde, nervi et vasa in munere suo obeundo, per notabile

spatium perseverant; at, in Perfectioribus, si injuria gravior vel cordi vel cerebro sit illata, cita mors subsequitur.

In humano genere, ita arctum est inter Cerebrum et cor commercium, ut hoc mirum in modum assiciatur, statim ac ideae, vel de fiderium vel aversationem cientes, menti obversantur. Hinc quidam animi affectus cordis motum vel sumaminant vel praecipitanti Turbae in reliquum systema propagantur, perspiratio impeditur, et secretiones abnormes fiunt. Alii Vero vim nerVosam debita quantitate ad cor derivant, atque ita sanitatem conservant.

Merito igitur hos secundum naturam esse, illos vero

46쪽

DE CORDE.

contra naturam, assirmatur. Ita nova eruitur sanctio legum quibus animo moderamus Sed ut ad physica redeamus. In animalium primordiis, cor et cerebrum conspicua sunt, antequam vel Vasa vel nervi in conspectum prodeunt, ambo maximae molis, prorata corpusculi nascentis. Illius esse videtur vasa evol- Vere et Particulas nutrientes promovere; hujus, istas in naturam animalem permutare. Hinc cor, in grandescente pullo, summopere irritabilis, et quo magis Vivida ejus actio, eo celerius incrementum. Hinc per totum incrementi stadium, et cor et cerebrum, pro portione caeterarum partium, maxima sunt. a. Cor igitur facere videtur ad corporis grandescentis molem. Huc pertinere videntur a Malpighio observata. Sub initium enim finemque bombycis in chrysalidem metamorphoseos, crebris agitatur cor pulsibus. In ea quoque mutatione, penitus invertitur cordis motus. In primo enim Vitae stadio, motus a superiore ejus termino ordiebatur; at in aurelia, ibidem finitur- De Bombyce, p. 25 et seq. Nonne

' Qui plura de hoe argumento vult, adeat Cumberland de leg. Nat. cap. a. S. 26. Qui tamen ex structura partium conclusiones cogit, ii diernae anatome minime consentaneas.

47쪽

Nonne eodem quoque tendit historia pueri, haemoploen saepius passi, qui inter I dies lineas is creverat Post

obitum, cor mirae molis inventum est. s. Omnino necessarium Videtur, ut sanguis venae eoae superioris, chylo refertus, cum reliqua massa confundatur ; hinc merito inter usus cordis recensetur, conquassare sanguinem, ut partes heterogeneae penitus commisceantur.

In hunc finem, iuga atque cancelli parietum pulcherrime aptata sunt.

FINI

SEARCH

MENU NAVIGATION