Nicolai Vptoni De studio militari, libri quatuor. Iohan. de Bado Aureo, Tractatus de armis. Henrici Spelmanni Aspilogia

발행: 1654년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

, phannis de Basso 'agreo de is mis,

ger in aquila est signum ferocitatis ut inferius dicam. Et ideo asiumpsit sibi Imperator aquilam nigram. Sed quare portat aquilam, A non leonem vel aliquod aliud animal, dicatis, ut infra de avibus, de aquila, & ibi plene.

De Colore rubio.

E Si eci in alius COLOR, scilicet Rusius, qui est color

medius ab extremis albedinis & nigredinis equedi stans, qui in superficie corporis perspicui resultat per incorporationem dati luminis ignei atque puri, ut supra dixi, D ideo intense rubium ad modum duci di disgregat visum, non aggregat sicut nigrii, ut supia potui exemplum

de pannorum venditoribus. De istis notatur per Commentatorem Averois in libro de sensu ia sensato : & iste color attribuitur Principi, ut capitulo de O . Com. Sacr. Larg. l. i. Et ratio est quare iste color potius attribuitur Principi, quam aliquis alius color, ut albus vel niger, agoreus vel aureus, quia iste color significat ferocitatem& terrorem. Et Principes in suis correctionibus & contra inimicos essent feroces ut sibi obediant, nam iste color Principi pre ceteris attribuitur. Et quod iste color significat ferocitatem ia terrorem, probatur argumento tCX-tus institutionum de obligationibus, que ex de nasc. interdum, ubi de eo qui cum panno rubio fugavit armenta. Ex quo eciam colore arma fundantur regis Anelie Quare quis cuinq; fuerit rex Anglie pro proprio PORTAT TREsLEONEs PEDITANTES DE AuRO IN CAMPO Ru ro, Et Gallice sic, It pori de gomlis tres leones passoantes dbr. Et hec sunt arma vetera ad regem Anglie pertinentia. Sed jam portat ista Arma cum armis regni Francie quarteriaisa : Sed de rationibus illud probantibus, & quando in bello captus suis propriis possit uti Armis in presentia capientis, longum esset hic tractare, sed Deo dante in fine dicam. Sed forsan queritis, quare Rex Anglie talia debet Arma portare. Dicatur quod Rex Anglie portat primo colorem

rubium, quia per colorem rubium representatur ignis, ut

supradixi. Et Anglici dicuntur quasi Inglici vel igne electi. Sed

292쪽

Cum Francisco de Foveis. It

Sed de ista materia non plus ad presens. Dixi eciam supra in Armis Imperatoris de colore aureo dicatis ut ibi. Sed forsan petatis quare portat leones potius quam alia animalia. Ad hoc dicatis ut infra de animalibus in capitulo deleone, ubi dicitur, leonem portare, fortitudinem una cum generositate significat: quare concludo, quod licet Regi A lie in Armis suis leones libere portare. Sunt & alii colores qui submedii appellantur, quales sunt omnes illi colores qui non ex solis coloribus fiunt principalibus, ut iste color viridis, de quo colore multa dicta sunt, ut suprad 1xi in titulo de colore submedio. Dic ergo quod omnis color sub medius est nobilior vel vilior secundum quod de vilioribus vel melioribus fit, suamque capit essentiam I claritatem. De Animatibus.

SU Ρ R A in parte de coloribus & de eorum differen

tiis diximus, ex consequenti sequitur, ut designis in clipeis depictis aspiciamus. Et quia inter omnia signa mundi digniora sunt signa viventia,ut F. de merborumsignificatione l. qui mortui. l. C. de posi. hed. li. u. xiij. q. iij. quam posterum. Et inter viventia D nobiliora & digniora sunt illa que sunt sexus masculini, ut F. de senatu lege prima in textu & vidi ibi. Quare primo dicendum est de ma culis animalibus. Et primo in specie intendimus tractare

de leone. De Leone.

LEO enim Grece, latine dicitur rex, quia Rex

animalium est, ut dicit Psodorus h. xij. Sc Leoni precipua generositas tunc cum colla armosque vestiunt iube, ut dicit Plinius in libro viij. capitulo xvi. Item in periculis maxime apparet gloriosus, unde quando proinsequitur a canibus D venatoribus non latitat nec se occultat, sed sedet in campis ubi videri potest, & ad defensionem

293쪽

sionem separat. Caveant igitur qui leonem aut leones in armis portant quod contra istam naturam leonum non

faciant. Quando autem vulneratur mira observatione novit primo tangentem se, M in multitudine politum mirabili ter invadit primum percus larem, etsi exinde moriatur. Animal eciam valde gratum est, cognoscens diligens sibi benefacientem, ut notat Plinius I probat per multa argumenta in libro viij. capitulo xvi. Et dicit Arissoteles, Leo est animal sortissimum, eo quod ostia ejus sunt ita dura, ut

ex eorum collissione per repercussionem exit ignis. Hec Arototeles, A concordat Avicenna cum eo. Cum autem iratus fuerit, alte rugit, ad cujus Vocem terrentur animalia,& subito figunt gradum quasi edictu expectantia Blegis sui,

ut dicit Dioscorides de animalibus capitulo Xvii J. Predam etiam quam capit solus comedere erubescit, Dideo sese a remotis sequentibus aliis animalibus de ipsa preda aliquid liberalitatis caula relinquit, ut dicit ibidem Plinius. Leonem Crgo portare ferocitatem una cum generositate significat. Cave tamen de colore ipsius leonis in Armis depicti; &dic de ejus colore ut ego supradixi de coloribus. Naturam hanc scilicet leoninam sequi solet rex Anglie, qui tum propter predictas conditiones, tum quia habet leones sibi L suo subjectos imperio PORTAT in suis Armis TR Es LEONEs ΡΕ-DITANTES Au REOS IN CAMPO Ru BEo. Et nota hic quesupradixi de colore aureo in capitulo decolore rubeo, Scvidetur in capitulo de aquila Romana, quare portat leones aurei coloris ianon alterius dic ut ibi, ubi de armis Romani Imperatoris agitur L notatur De Leopardo.

LEopasto iis est bestia sevissima ex liena L pardo per

adulterium generata, ut dicit Isodorus libro xij. Est animal valde preceps L sitit sanguinem, colorem habens varium a patre scilicet pardo. Sed quomodo possum Cognoscere leopardum in pictura a Leone. Dic addendo

ad regulas domini Bartholi de picturis Armorum, quod Leopardus, ubicumque depingitur, est varii coloris habens pectus

294쪽

pectus planum ubi leo habet hispidum. Alia disterentia est hec secundum quosdam, quod leo debet depingi cum

media facie, M leo pardus cum plana facie. Fuge rogo ra. tionem sompniantium in hac materia, qui ponunt dimerentiam inter eos in pictura faciei, scilicet quod leo debet depingi cum plana facie, I leopardus cum media facie. Nam si regula illa esset vera, sequeretur quod leones nullo modo possunt depingi rapaces, quod est contra jura, ut patet per t. ursisHF. de adquirendo reris dominio, ub1 dicitur, quod animalia depingi debent designari in aptis suo ferociori. Sed sicut est de leone ergo iac. concordat l. I. F.de posivi. bestias. Leopardum autem portare, est signum quod portans, vel saltem primo astumens, fuerat adulterio genitus. Et nota, quod semper habendus respectus ad colores,ut supra

dixi, L multu pertinenter potest dici, quod isti magni Abbates debent portare in Armis suis leopardos D mulos. Et ratio est quare leo pardi muli cetera animalia per adulterium generata habent instrumentum generandi, non tamen habent actum vel eXercitium, sicut abbates habent mitram, baculos pastorales D cetera instrumenta episcopalia, non tamen habent exercitium, unde scribitur, Μulu, ct Abbates stiit in honore pares. De Pardo.

PARous est bestia velox valde, colore albo orbiculata

ut pantera, preceps in sanguinem, & multociens moritur solo saltu . Et non differt in colore a paratera,

nisi quod pantera habet maculas albiores, ut dicit Plinius libro viij. Ista autem bestia multum affectat comederesimum humanum, & ideo venatores suspendunt stercora humana in arboribus, ad que dum ascendit a venatoribus interficitur. Est eciam animal degenerans, quia coit cum ieena, ex cujus adulterio generatur leopardus. Ari-

soles libro miij. de animalibus, & raptis calculis suis est magis sevus inglo. Osee 7. Pardum igitur vel panteram portare est signum conditionis servilis preterite vel omisse. Quia vulgariter dicitur, quamvis poma procul ab rahor

295쪽

bore projiciantur, dant saporem intus de quo ligno generantur, ut F. de servis. I. ut pomum,ct in I. dissimili nimis de Q. sensi. cum satis e titulo, tide susticienter Per Bartholum de ista materia in suo Consilio quod incipit occurrentia, cto. Hec de Pardo Sc Panthera in Annis.

De Cervo.

CERvus, ut dicit AriIToteles i. viij. de animalibus, est

animal non habens fel, D inter omnia animalia bruta est prudentissimum k valde forte, quia de prudentia

sua facit suam Cervam parere juxta viam, ubi animalia propter advenientes homines venire non audent. Item post partum filiorum suorum ducit cos in quasdam cavernulasque nisi unicum habent introitum, quia ubi potest resistere omnibus bestiis venientibus ad se. Item deprehenditur CjuS Ctas per Cornuum ramos; quia annis singulis Crescit sibi de novo unus ramus, ut dicit Isido is in libro x0. Item omni anno vere solent e)us Cornua Cadere, iatun C inermis est, sed ex sua prudentia Si discretione pugnare non affectat quousque Crescentibus Cornu bus suis iterato nova sibi evenerit armatura. De is is est Psodorus in locis preallegatis superius, & Con Cordat Philosophus ut supra. Cervum autem in in armis portare, est signum quod portans, vel saltem primo assumens, fuit pauper in prima etate sua, cujus L substantia de anno in annum Cres Cebat aliquantulum. Apparet eciam quod portans suit prudens in actibus bellicosis & subtilis, ut scilicet inimicos sitos non invaderet sine armis, & sussicienti protectione expectat quousque Crescente Cornu suo, id est, sua arma habeat. De

296쪽

Cum Francisco de Hoveis.

A Pεη ut dicit fartholomeus de proprietatibus rerum,

est porcus silvestris vel agrestis, qui valde sevus D invidus est, ut testatur Psidorus libro xij. capitulo I. Ω dicitur aper, quasi a fari, id est, a feritate, quia secundunt quantitatem sui corporis ferus est D crudelis. Unde etiam apud Grecos afer quas ferus nuncupatur. Alatinis vero Vocatur Verres, quia grandes habet vires sicut dicit Isidorus in loco prius allegato, & concordat Bartholomeus de proprietatibus rerum in libro suo. Et si pictores aliqui sint vocati ad depingendum invidiam, statim ipsi pingunt hominem seipsum gladio interficientem equitantem super aprum & verrem. Est itaque aper tante feritatis, quod etiam mortem parvipendens contra Venatoris ferrum intrepide se ingerit, L multociens venatorem cum fuerit telo transfixus interficit vel occidit, ut testatur A υἱ-cenna in libro suo de Origano, quadam herba. Aprum vel verrem in armis portare significat hominem invidum, bellatorem, subtilem fortem, qui mori potius desiderat quam per fugam vitam servare. De i sitis ego plus dicerem, sed amor Hibernie tacere me compellit.

De Cane.

CANEM in armis portare significat virum benevolum,

fidelem bellatorem, qui dominum deserere non proponit neque vita neque morte: L pro domino suo morti te exponere paratur, ut notat Bartholomeus de proprietatibus rerum, capitulo suo de cane. De

297쪽

De Dracone.

DRACONEM autem portare magnum ac egregium significat potatorem, quia draco est animal maxime sitiens & sitibundum, in tantum ut vix potest in aqua satiari, & ideo aperit os suum ad ventum, ut sic suum extinguat ardorem. De istis notatur per Jeronimum in libro suo de animalibus, in capitulo de leone, ia concordat cum eo Bartholomeus de proprietatibus rerum libro xmiij. capitulo xxx . De Equo.

Eouu M in Armis portare significat virum benevolum

ad bellandum pro minima causa, quia equi solo & medio iube sono ad bellum excitantur. Significat etiaam hominem bene formatum V habentem quatuor proprietates que sunt hee, forma, pulchritudo, meritum, &color. Forma, ut habeat corpus validum & altum cum longis lateribus substratis, clunes habens rotundos, pectus

late patens D totum Corpus densitate nodosum. Pulchritudo attenditur, ut habeat exiguum caput cum pelle solis ossibus adherente, aures habens breves L acutas, &oculos habens grandes, Cum coma densa, & cauda curta. Meritum attenditur, ut scili Cet iiii animo audax, pedibus alacer, trementibus membris, quod etiam fortitu in is est indicium. Color etiam in eo spectatur, nam color in pilis

nunc est albus, nunc niger, nun C roseus, nunc VariuS, guttatus vel Canus Sc varius color multum decorat. De istis est Psidorus libro xij. Sc concordat Bartholomeus de proprietatibus rerum libro x iij. capitulo xxxii. x concordat Franciscus Bartholomeus de picturis Armorum circa medium, ubi loquitur de equo

298쪽

De et Go. URsus dicitur ab urgendo, quia fortiter urget ac astringit quem apprehendit, ut dicit Plinius libro

iij. capitulo xxxii0. Est autem animal ira cundum & impatiens, & vult se vindicare de singulis qui eum tangunt: Et ideo si aliquem invadentem invaserit, si aliquis interim eum tetigerit, dimittit statim primum& prosequitur secundum, L si tercius eum leserit, tam primum quam secundum deserit L mox contra tercium insurgit, Cujus fortitudo multum viget in brachiis. Et veniens ursus esuriens mel ab apibus extrahere cupiens, arte cujusdam mallei solet impediri, qui dum pede a se malleum proicit, rediens malleus ad ipsum aures tangit, de quo indignatus fortius et fortius a se malleum reicit, qui impetuosius statim ursum ferit, & tam d: u contra truncia sive

malleum insurgit, quousque ex frequenti ictu debile quod habet caput deficit ia cadere inferius super palos propria stultitia se occidit. De istis est Ari stoteles libro Q. . de animalibus : & concordat Plinius, & Bartholomeus in capitulo de Urso. Ursum ergo portare significat fortem bellatorem non tamen prudentem, ut dicit Philosophus libro vij. capitulo ix. Hec exempli causia de bestiis dixisse sussiciat. De aliiqvero animalibus dic secundum quod videris eorum proprietates esse bonas vel malas. Cum autem videris aliquem

petentem arma seu insignia sibi assignari, Cognoscas primo ejus conditionem. Qua visa M plenius intellecta da illi secundum quod naturale tuum ingenium tibi demonstravit, ut F. ad i. aquil. vel illud.

299쪽

i6 phannis de Bado staureo de ea ranu,

De Dracone.

DRACONEM autem portare magnum ac egregium significat potatorem, quia draco est animal maxime sitiens & sitibundum, in tantum ut vix potest in aqua satiari, & ideo aperit os suum ad ventum, ut sic suum extinguat ardorem. De istis notatur per Jeronimos in libro suo de animalibus, in capitulo de leone, ia concordat cum eo Bartholomeus de proprietatibus rerum libro

De Equo.

Eouu M in Armis portare significat virum benevolum

ad bellandum pro minima causa, quia equi solo & medio iube sono ad bellum excitantur. Significat etiaam ii ominem bene formatum M habentem quatuor proprietates que sunt hee, forma, pulchritudo, meritum, iacolor. Forma, ut habeat corpus validum & altum cum longi; lateribus substratis, clunes habens rotundos, pectus

late patens D totum Corpus densitate nodosum. Pulchritudo attenditur, ut habeat exiguum caput cum pelle solis ossibus adherente, aures habens breves & acutas, &Oculos habens grandes, Cum coma densa, D cauda curta. Meritum attenditur, ut scili Cet sit animo audax, pedibus alacer, trementibus membris, quod etiam fortitu in is est indicium. Color etiam in eo spectatur, nam color in pilis nunc est albus, nunc niger, nunc roseus, nunc Varius, guttatus vel canus Sc varius color multum decorat. De istis est Psidoni s libro xij. D concordat Bartholomeus de proprietatibus rerum libro xmiij. capitulo xxxmi. 8c concordat Francisciιs ct Bartholomeus de picturis Armorum circa medium, ubi loquitur de equo De

300쪽

Cum Francisco de Foveis.

De Urso. URsus dicitur ab urgendo, quia fortiter Urget ac astringit quem apprehendit, ut dicit Plinius libro ib. capitulo xxxiiij. Est autem animal iratacundum & impatiens, Se vult se vindicare de singulis qui eum tangunt: Et ideo si aliquem invadentem invaserit, si aliquis interim eum tetigerit, dimittit statim primum& prosequitur secundum, & si tercius eum leserit, tam primum quam secundum deserit L mox contra tercium insurgit, Cujus fortitudo multum viget in brachiis. Et veniens ursus esuriens mel ab apibus extrahere cupiens, arte cujusdam mallei solet impediri, qui dum pede abemalleum proicit, rediens malleus ad ipsum aures tangit, de quo indignatus fortius et fortius a se malleum reicit,qui impetuosius statim ursum serit, & tam d: u contra truncia si vemalleum insurgit, quousque ex frequenti ictu debile quod habet caput deficit L cadere inferius super palos propria stultitia se occidit. De istis est Arsoteles libro vj. . de animalibus . Sc concordat Plinius, & Bartholomeus in capitulo de Urso. Ursum ergo portare significat fortem DCllatorem non tamen prudentem, ut dicit Philosophus libro vij. capitulo ix. Hec exempli caussa de bestiis dixisse sussiciat. De aliis vero animalibus dic secundum quod videris eorum proprietates esse bonas vel malas. Cum autem videris aliquem

petentem arma seu insignia sibi assignari, Cognoscas primo ejus conditionem. Qua visa D plenius intellecta da illi secundum quod naturale tuum ingenium tibi dem 4 stravit, ut F. ad i. aquil. vel illud.

SEARCH

MENU NAVIGATION