Nicolai Vptoni De studio militari, libri quatuor. Iohan. de Bado Aureo, Tractatus de armis. Henrici Spelmanni Aspilogia

발행: 1654년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

ministros deducenda : alioquin spuria, & inanis. Militibus, inquam, ascripta. Nam hic ritus proprie

militaris est, licet togatis t ut equestris dignitas, permissis, quod exuta alias toga in militiam accingantur. Sic ad oratores ipsosque imbelles tandem pervenit jus imaginum, sacrorum primo certaminum victoribus, praesertimq; Olympiacis constitutum. Proprie autem quadrare fateor hanc nostram desinitionem ho diernis insignibus, quae arma vocant) sed nec male antiquis illis; ut in sequentibus ostendemus.

Insignium divisio. DIVidimus insignia in Heroica, Imperatoria, & Ho

dierna.

Heroica voco, quae heroum aetas,& sequentes, ad exemplar ejus, Obtinu re. Imperatoria, quae Romani Imperii. Hodierna, quae nostra . . Haec omnia vel e signis militaribus proprie conspiciebantur, vel e clypeis M armaturis. E signis militaribus conspicua, semper erant Publi Ca, ut regionis, exercitis, cohortis. E clypeis & armaturis, inter heroica, publica erantia privata: Inter Imperatoria, tantum publica ; inter hodierna, tantum privata. Intelligendum autem est privata insignia dum multitudini ponantur, publica Censeri. Publica etiam, si quando ad privatum transferantur,

fore Privata. De origine insignium, heroicorum, ct primo

insignium militarium. Fininbibi. πNsignium heroicorum originem quaesituri, ab insignibus f yy militaribu, exordiemur. Hanc Diodorus tradit: & cau-ham, τῶ Ferunt, inquit, AEgyptios meteres, cum propter ordinis Da exercitu confusionem a vicinis saepenmuero pugnis mincerentur,

342쪽

fgna cohortibus praeferenda excogitasse. Animalium igitur quae nunc venerantur imagines sormasse : quas Sauritis id bustae genus est affixas duces gestarenti ut hoc pactio, cujus quisque

ordinis esset, certo dignosceretur. Quae ordinis concinnitas,cum ad Dacis ortam phiramsi asterret momenti, animantibuo illissalutem acceptam retuli . Ad gratia illis ergo reddendam, morem hunc, nullum de animalibus imagine quondam representatis interscien ri, sed religiose, quar dicis oi curis, em veneratione prosequendisancitum est e. Haec ille; ia hinc, inquiunt mgyptii,

animalium cultuε.

Hinc etiam filios Israel, ut vituli cultum quo AEgyptii Apim venerabantur, ita & insignium suoru morem deduxisse, verisimile est. Apud AEgyptios enim floruisse constat insignia, juxta Diodori fidem, ab initio Religionis. Hoc est ab Osiride, Graecis Dionysio, u Baccho, Gentium antiquitatis periodo, annis plus minus ante exitum Israelis ab AEgypto quadringentis ; M ante illud diu mer. a. praecipitur : Ut unusquisque juxta vexillum suism, Juxta tua domus patrum suorum , castrametabuntur filii Israel. Quatuor igitur vexillis, tribuum numerus quadrifariam statuebatur; soagulo nempe vexillo tribus tres, ut sacra ipsa pagina testatur, quas invicem insignibus secernebant. Haec a Rabbinis Hebraicis eduntur expedita, nos silentio trajicimus; obiter autem monentes ea non in fla- meis, ut hodie solent, excultu admodum recentiori,fuisse depicta, sed hastarum summitatibus de antiquo more quem expressius videbis, cum Romana vexilla tractabi. mus) delata.

De origine insignium armorum.

AI morum quoque insignia Diodorus Siculus Ositidi;

filiis, comitibus militiae Anubidi &l Macedoni attri- Bis .is. l

ε τοιων. utrumque ait armaturis usos esse φλ μ mo id est, maxime insignibus eo animali quod ab ipsorum magnanimitate non esset alienum. Anuberi enim expelle, Macedoni ex lupi corio tegumentum

343쪽

tegumentum erat solique ideo apud lautios dia animalia. Haee auum ad eXuviarum gestamen, de quo Postea, reserenda, rem ad Herodoto inquirendam Censeo, Cares galeis cristas imponendas primi ostenderunt, inclypeis signa facienda. Strabo idem, ait Lipsius, ipse: m πια appellat. Sed cum de tempore sileat Herodotus a cidisse ibidem colligatur circa Minois aetatem, quem Thucydides ait fui siem λαιόπα νωνα ἰνὶ ν, antiquissimum omnium quos auditu cognovimus. . Huic tunc parebant Cares, Leta

leges disti, ia Insulas habitantes, supra omnes alias gentes quae illis temporibus claruere, celebres erant L ingeniosi-mmi, ut idem Herodotus testatur. A Caribus in Graeciam devenis se insignia, M per Asiam spargi, non est dubium, etiam Indos usque: Nec dum eversa Troja, nec rapta Helena. Id ex Didii Cretensi,η schylo, Pindaro, Homero, Statio, Virgilio elucet. Memnonem, narrat Cretensis, Trojam venisse ingentibus Jndorum atque AEthiopum copiis vario genere insignium : Omniaque quae circum TroJam & ultra, quae visui patebant, splendore inquit insignium refulgebant. Aschylus refert, Thcbano bello, ut altius haec repetantur) Tydeum Regem clypeo tulisse coelum stell/tum,luna medium iambonem illustrante. Pindarus Amphiaraum draconem Statius, Polynicem, Sphinga, Capaneumque, qui oppugnationem tunc invenerat Hydram. Thcbani, quod Sphinga monstrum Oedipi prudentia confudi sient, Sphingis estigiem, velut in triumphum. Cymbri, cultura ti labore indefessi, aurum aeneum.

Cyrus, aureum gallum lanceae affixum. Eumenes, Cererem, L AleXandrum. Neoptolemus, Minervam. 'Taceo multos, apud Homerum, insignes Graeeorum

Clypeos, in Trojam accinctorum. Etiam, antiquissimam illam Palladis & Jovis AEgida, Gorgonis Medusae capite,

ut poetarum Carmine, celeberrimam.

Sed vetustius est his omnibus Osci illud Tyrrhenorum Regis, apud Manethonem, insigne serpens.

344쪽

stuo consilio isi sint teteres in aptandis insignibus.

N Ulla Regio cui nihil insignium, saltem in signis militaribus. Et haec cum publica essent, vel a tutelari regionis numine, vel ab animali ei facto, a re quapiam aut loci propria, aut caeptis auspicanti, Communive genio arridente, deducebant ; fore sic sibi secundius in praeliis rati. Nam animalia singula singulis geniisia coelorum virtutibus credita , persuasum habebant:

coloresque, numeros, figuras omnos, cuipiam superiorum colis erc.

juxta Platonis ia magni Jamblici sententiam convenire. Trojani Minervae opem implorantes, Divae simulachrum clypeis decernunt. Ipsa Athenarum praeside,noctua ei sacra civibus fit insigne. AEgyptus, quod utraque Ibidis species

apud eam tantummodo reperiatur, geminis Ibidibus insignitur. Scythae, instar fulminis immanes, fulmen gerunt. Persae, quo alios Vincunt, arcunt; Arcades, quod primi tempora Observassent ex lunae motu, lunam. Par in privatis insignibus animadversio. Qualis quis genti vigoris, aut vere e siet, viderive maluerit, excogitato consentaneae qualitatis symbolorum aliquo, armis in si ruendum curat, terroris apud hostes, distinctionis inter suos indicem, virtutis gloriaeque apud Omnes. Hinc quo Regiam magnanimitatem trucemque belli Imperatorem manifestaret rerum apud Graecos potitus Agamemnon,

clypeo qui postea Olympiae fano suspendebatur) leonis caput terrorem appellat Pausanias ) inclusit; adjecta

inscription C,

rerror hic est hominum, qusq; hunc gerit est Agamemnon. Ulysses ne ex scuto minus agnosceretur saevus, Typhoeo insignitur, flammiuomo gigantumque robustissimo. Tumus ut intractabilem se bello praedicaret Chimaera galeam insignivit, monstro quidem tricipiti ia truculento. Veruntamen nec, quod sciam coram leonibus unquam constitit Agamemnon, nec Ulyssi cum Typhoeo res fuit ;

nec cum chimaera Turno. Mena α

345쪽

Menelaus alia ex causa , sed in eandem etiam senen Pasi sania, in tiam , cum draco victoriam ci in Ateside hariolatus estet,'' Draconis gestamine clypeum consecra Vit Lacon in scuto habens insigne, mus Cam Vera non majorem, cum quidam irridens dixisset, illud este iactum ut 'lateret; Imo mero, inquit, ut sm mam flus , ita uum' que ad ho ies accedo, ut hoc insigne quantumst ab ipsis mi

deatur.

Frequenter etiam clypeos occuparunt fabulae integrae, Rhistoriae. Ejusmodi habetur Herculis ill e, apud Hesio dum ; Achillis, apud Homerum j I Eneae, apud Virgilium; quos Omnes, Cum longillimas rerum series complectantur luxuriareque videatur in ipsis iuror poeticus , lubens praetereo; Turni solummodo, ut Virgilius e hibct, pro positurus. nivid 1. A, Duem chpeumsublatis cornibus Io Auro insignibat, yam selis obsita am bos. Argumentum ingens cusos Virginis Argus, Ceelatuq, amnemfundens pater Inachi S urna. Suas quoque imagines clypeis decernebant, quo S i Cmi piis etiam dicari placuit. Phidias, inquit Cicero, sui limitem imaginem inclusit in clypeo. Livius idem de AtDdmbale : Et Plinius, origo, ait, plena Oirtutis faciem re HLis.lib.,ue. di inscuto cujusque, qui fuerit usus illo. De his multa ille lib. 8 s.ca. a. 3 Heroicorum insignium ritus aliquot leges.

I signibus &suae fuere leges, etiam Iliacis seculis. Ne que enim servis competebant cum nec iis licuerit artam a ferre 9 neque tyronibus neque inertibus : quin Inec ipsis illustribus qui interim in glorii sunt habiti haud emeritis. Hinc Virgilius AEn. 9.

- , quorum primae us Helenor,

M conio Regi quem ferva Lycininia furtim Sus terat

346쪽

SuAulerat, et etitssq; ad Trojam miserat armis. Esse levis nudoparmaq; inglorius alba. Armis metitis dicit, utpote ex lege militari, quod Helenor eserva oriundus: parvi que inglorius alba : hoc est sine vir tutis argumento, pura Si candida, qua, licet Regis filius uti cogebatur dum tyro esset, vel strenui quid ediderat quod picturae decus mereretur. Haec eX Servii sententia. Nec mos iste Graecorum proprie Vel Asia ticorum, sed LItalorum, ut Virgilius etiam AEnea d. 9. de Camilla Vol scente Viragin C. Ense pedes nudo, puraque interita parma. Etiam L Afrorum recentius multo, quod Silius de pube

Carthaginensi ostendit, lib. 3.

. Rudis his tunc parma. Ouos igitur poetae insignibus ornant, eos nec tyronesesie

indicant nec imbelles, sed sortes & spectatos. Sic Virgil.

Agmen, id est, bellis assuefactum . f ii scuta Labici. r. inquit Servius, in bello frequenter probati. Servis etiam tractare militiam religiose vetitum a Longobardi , qui inopia militum laborantes, ut bellatorum posient ampliare numerum, plures a servili jugo ereptos, ad libertatis statum perducunt, utque rata eorum libertas haberi posset, faciunt more solito per fagittam. Paulus Diaconus de Longob. libr. pr. capit nono Militaris igitur honos e salvis stetit insignibus. Sic Statius Theb. Tune inhonora cohors laceris insignibus aegras

Secernunt acies. Et

Distiugere rabae, patuitque ingloria cusis. Victi etiam insignia ad victorem pertinebant, quae &ferre licuit per praelia in triumphum. Sis Turnus Pallan

347쪽

tis balthea ; sic Flaminius B jorum Regis galeam. Du-

Pili - - ctum rid Hercule, qui Antiopis Ama Zonum Regina: arma, victoriae praemia, deportavit, Menaleppis sororis Regiae captivitate praehabita. Et finitis praeliis arma cum insignibus Diis suspendebantur in templis. Sic Diomedis clypeus in Olympiae fano. Sic

. V enius amnis

Herculis ad postem fixis. Huc D illa apud Ovidium precatio,

Dii, precor a vobis omen remo etesinistrum Et fu a stet re luci vir meus arma Povi. Mortuorum quoque insignia sepulchris assidebant. Sic Epaminondae apud Pausaniam quod illico dicturi sumus insequentibus. In veterrimo enim more fuit viros fortes una cum armis sepelire : quod Sc apud Ezechiel cui restatum habes, Ca. 32. V. 27. In I. Machabaeorum libro I 3.ls. Clypeosq; imagines Linsignia impiorum dejicere. . etβη. D it. Bh oaterna insignia ad filios L nepotes defundi saepe

contigit. Virgilius fia. 7. e Siores o tentat equos fatus Hercule pulchro Pulcher Amentinus, obpeoque insigne paternum, CenIum angues, cinctύmq- gerit serpentibus I dram. Et hoc idem gestamen multa post saecula Silius tribuit Teroni, templi Herculis custodi bello Punico.

Lib. a. f. 36.

Exumiae capiti impostae, tegmenq; leonis Terribilem attollunt excelso mertice ricium. Centum angues idem caelatum in signe gerebat In clypeo, i sectis geminam serpentinus I dram. Chryxus, Brenni progenies, Romanos ad pensandum ausu ti . rum cogentis, capitolio jam obsesio. Ipse tumens atavi Brennense firpe ferebat Choxus, ct in titulos capitolia capta tenebat: I a uetoq; jugo demens ertice sacro Pe.2Gntes aurum Celtas umbone ferebat. Quin

348쪽

Ouin & Nepotes M. Valerii qui Corvi ope Gallum devicerat, non solum Corvini nomen, sed & insigne Corvi

pro critiis tulerunt.

Cortinus, Phaebea sedet, cui o side fulυalientans ales proavitae insignia pugnae. Idomeneus, quia a sole dicebatur oriundus, gallum tulit. Heracliensium Tyrannus, quia a JOVe, aquilam auream. Resert Pausanias in rebus Arcadum Epaminondae ad Mantineam fortiter occumbenti, tumulum statui eodem loco quo signa contulerant. Tumulo & columnam insistere L scutum draconem habens insculptum. Draco, ait ille, innuere videtur Epaminondam ex eorum esse genere qui Sparti appellantur. Thebis ea antiquissima cognatio, cujus id gentile erat insigne Pierio teste. Ouin D paterna ferre alias oportebat insignia, cum Aipsa arma detulerunt. Armύq; Dulichii proamis portata Zacdintho. Fiet. B. s. Seleuciana autem propago, eodem symbolo insignis fuit a natura. Seleucus enim anchora signatum femur habuit ab ipsa origine : silique& nepotes ejus eodem insigniti modo, anchoram in femore veluti notam generis naturalem habuere. Hinc extant Seleuci nummi anchora signati. Observandum autem est antiquos illos non iisdem semper sumbolis usos esse, sed alternatis tapissime. Sic AEgyptiis Ibi des, crocodilus serpens alias atque alias insigne fuit. Agamemnonem apud Homerum Gorgonis caput: apud sis. 1 GPausaniam leonis. Ulysses nunc Typhoeo, nunc delphino insignitur. q. Quinia eodem symbolo fungebantur cognatione diversi. Sicuti Spartiarum gentis cum esset insigne draco, alias oriundus Capaneus, alias Mena laus dracone utebantur. Et Plutarchus refert eum qui Lysandrum interfecit insigne clypei draconem habuisse, eoque oraculum monuisse ut draconem Vitaret.

349쪽

Ex his quae diximus, triplex hujusmodi insignium fini gostenditur. Fuitie nempe ea uti si na ad distinctionem ;uti emblemata ad animi indicium: uti minae ad inculcandum terrorem Nam in armis illustrandis nihil pene desideratum fuit quod terrorem induceret. Unde Homerus dum armorum insignia repetit, miro verbo um artificio horrenda conficit. Nec aliter caeteri poetae, inter quos Statius Theb. 3. Fulmine cristatum galeae jubar, armaque in aurorri ita, terrificis monstrorum animata figuris. Et posteris quidem placuit vetus hic ritus. In sacran dis igitur gladiis, armis, vexillisque precari solebant Episcopi, ut hostibus signa essent terribilia, I sanctis intercedentibus solida menta & victoriae fiducia certa. Antiq.

Britann. P. I O6. De ferarum exuviis.

M. I. Ita

e sileam aliud insignium genus, Clarum apud Veteres, & heroicum. Nam cum ea aeta S proptCr terrarum solitudinem immanibus feris graviter labora-c gregium habebatur his bellum indicere, victarumque exuvias ad virtutis indicium circumferre. Sic Hercules Hydrae, Nemrique leonis spolio insignitur. Theseus tauri, quem Atticam vastantem peremit. Atlanta apri Calidoniae terroris. Aphypnas apud Ovidium

Fusus in osseae villosae pellibus urse. Dorylas ibidem

Pelle lupi sevique vicem praestantia teli Cornua dura boum multo rubefacta cruore. Nec hoc exuviarum gestamen quo fortium fuit in cuipiam fas erat ex mentita virtute arrogare. Uptote Bacchum mollem

350쪽

OS PILO VI A.

mollem leonis exuvias indutum, sic in ranis apud Aristophanem ridit Hercules.

Risumprofecto haud sum potis compescere.

Crocoton additum Leontae conssicans. Placuit L iste cultus succedentibus saeculis adeo ut in morem vertitur hujusmodi eXuvias utcunque conparatas)armis inducere. Rictu ipso galeae imposito, reliquo tegminis ad tergum disposito. HuJus Crebra apud poetas mentio. Exemplum prius habes in Terone, postea in galearum tractatu . Sed nec Romanae militiae incognitum. Adornatur praeterea miles, inquit Pol ibius, I simplici tegmine capitis, atque est cum Lupinam aut tale aliquid imponit, tuteli simul ct signi caisa, ut ductoributa ordinum cum frenue aut aliter pugnarent possint innotescere. Sic apud Saxonem Grammaticum Bessus Dux egre ius caprinis tergoribus amictus, ac variis ferarum pellibus circum amictus, horrificumque dextra gestamen complexurgigantes simularet e Xuvias . Mox infra, . - nam tegmine saepe ferino Contigit audaces delituisse miros.

Arma illis, id est Gallis sunt scuta ad staturam hominis

porrecta ia insigni proprio variegata. Quidam aeneas bestiarunt imagines tam ad defensionem quam ornatum affabre factas praeserunt. Diodor. Biblioth. Hist. li. s.f3O T. Bacchus, Graecis Dionysius, Pantharum exuviis in pugna instructus erat. Diodor. to. 2.2I 2. Sed priscum morem apud recentiores sosp tem vide. Bartholinus Austria c. lib. 9. de bello agens Norico 6 q. 3. Quarta autem Regio pardorum pellibus barinos Vbiit, arundineas ct certatura sagittas

Saxo acuit.

crocoran vesti muliebris.

SEARCH

MENU NAVIGATION