Philosophorum Graecorum veterum praesertim qui ante Platonem floruerunt operum reliquiae

발행: 1830년

분량: 581페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE EMPEDOCLIA UITA ET STUDIIS.

EMPEDOCLEs patria ortu S est Agrigent Oy, clara Siciliae civitate, Syracusarum aliquando aemula, quae non magis opum splendore quam illius fama illustrata est. Agrigentini enim vel Siculi sapientis nomen Vulgo notum R. Quis vero ignorat magnificum illud in Empedoclem elogium Lucretii, ubi de Sicilia caneris, sic de eo praedicat 3

Quae quom magna modis multis miranda videtur Gentibus humanis regio, vis undaque fertur, Rebus opima bonis, multa munita Virum vi; Nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se

Nec sanctum magis et mirum Carumque Videtur.

Patrem autem habuit, ut plerique tradunt, Meto nem, Empedoclis item filium; at alii patrem ejus Archi Domum, alii Exaenetum appellatum dixe-

o Testantur ipsius Empedoclis vas. pr. Καθαρριῶν ap. Diog. Laert VIII, 54. Consentiunt in eo historici. Hippobolus, Timaeus, Hermippus , alii, citati ab eodem, s. 5I; Scholiastes in Platon. Gorgiam p. 30o A.) P. Isto Bulinh. Suidas in voce 'Eμπεδοκλῆς. ΤZctetes Chil. II, 9o I ; denique ceteri omnes. a) Plato Soph. p. 242 D, Μοτσαις Empedoclem Significat; cf. Heraclid. Alleg. ΙΙom. p. 494 Gale. Idem ὁ Ἀκραγαντ ος π0ιητης appellatur a Clemente Alex. Strom. V, p. 549 B, al. Cicer. Lael. c. 7; Η0rat. Ep. ad Piss. Vs. 463. Cf. SturZ. P. 3. δ) Lucret. I, vs. 727; a quo etiam Agragantinus appellatiar, VS. 7Ι .

22쪽

DE EMPEDOCLIS

1 utit, ut memorat Suidas '. Sed Archin mi nometiuititur auctoritate scriptoris cujusdam fortasse Pythagorei, satis antiqui quidem, sed ignoti ac nulliussi dei, qui epistolam finxit Telaugis Domine ad Philo

laum scriptam, in qua de Empedoclis Vita Darratur. Ista autem epistola, quae iam a Neanthe Cygiceno αναξιοπιστος iudicata eSt, SatiS Se ipsa redarguit; adeo inepte et confuse conflata in ea Sunt Omnia β. Quam obrem hoc quidem testimonium nihil habet auctoritati S.

4 Suidas v. 'Eιwπεδοκλῆς, ubi pro Ξενε του legendum esse 'Eξαινε του, jam dudum interpretes docuerunt. Vid. Menag. Observv. in Diog. Laert.

VIII, 53.

5 Quo facilius haec fraus dijudicari possit, non incommodum erit epiStolii istius excerpta, a Diogene prodita, hoc loco componere. Primum de Empedoclis patre commemorat haec VIII, s. 53): Tηλαυγὴς δε ὁ Πυθαγορου παχ ἐν τῆ προς Φιλόλαον επιστολῆ φησὶ, τον 'Eμπεδοκλεα 'Αρχι-

illa epistola commemorata legimus. Jam, ut omittam, quod Diogenes alibi VIII. 43.) scribit, Teluia gen nihil scripti reliquisse, nemo ignorat, quantum Τelauges et Philolaus aetate inter se distent. Neque minore intervallo distat ab Empedocle, cui Vix aequalis, nedum superior esse potuerit. Hi et amen illius mortem commemorat. Idem dicendum de Brontino et Hippaso. Postremo singula, quae in hac epistola traduntur , Optimorum auctorum testimoniis repugnant, ut deinceps apparebit. Doct. Bonamy Memoir.. de ΓΑ cad. d. Inscr. et B. Lettr. Τ. X , p. 55. ed. Paris. putabat, Archinomiam patrem fortasso suisse Empedoclis tragoediarum poetae, qui minor natu suit. Sed reliqua ab hujus aetate mullo etiam magis discrepant. Si mendaci Graeculo aliqua fides esset habenda, e vocabulo 'Aρχίνομος conjectura duci posset, suisse istud cognomen magistratus, quem Meton in civitate Agrigentina gessisset, quoniam a rei p. administratione non alienus suisse videtur.

23쪽

V11A ET STUDIIS.

I Xaenetus autem pater fuit non physici Empedo Clis, Sed avi ejus cognominis, quem Cum nepote nou nulli veterum confuderunt, ut mox apparebit. Cui avo praeter Melonem filius fuit item Exaenetus Dominatus. Metone autem Datum esse EmpedoClem,

plurimi et locupletissimi testes Consentiunt, ut Hip-p0butus, Timaeus, Apollodorus q, alii, a quibus vulgo 'Elχπεδοκλῆς Mετωνος 'Aκραγαντινος Solet appellari. Me moratur etiam soror Empedoclis, item frater Callicratides r. Fuit praeterea Empedocles quidam, tragicus poeta, qui illius e silia nepos fuisse creditur '. Denique memoratur EX aenetus quidam Agrigenti nus, qui Olymp. 92 victor fuit olympiae, quem Empedoclis familiae cognatum fuisse, Doti improbabile

videtur 9.

Genere fuit di vite et illustri. Jam avum illius Empedoclem splendidum virum fuisse apparet EX EO, quod equos aluit ad certamina publica Αφ; quod quidem illo tempore regibus ac principibus ViriS Summae laudi habitum et in Siciliae civitatibus praecipuo in honore fuisse, Pindarica carmina testantur. Eundem

24쪽

Olymp. Ii victorem fuisse, Eratosthenes in Olympioni-CiS , auctore usus Aristotele, retulit. Apollodorus quoque in Chronicis notavit, hac Olympiade Empedoclem physico cognominem celete Victoriam reportasse λλ. Cum quibus comparanda sunt quae Satyrus in vitis, teste Diogene, Scripsit: BEmpedoclem Exaeneti silium

fuisse, atque ipsum quoque ex Se filium Exaenetum reliquisse; et eadem Olympiade patrem celete vicisse, silium luctu, vel ut Heraclides in Satyri vitarum Epit me dicit, cursu J V Haec quamquam Diogenes ita narrat quasi de Empedocle physico relata Sint, tamen res et nomen satis indicant, ad ejus avum pertinere ἔβ; quum physicus omnium Consensu Metonis illius habitus sit, isque in alio potius quam equitandi studio laudem potieret et celebritatem quaereret. Sed iSta PerSOnarum confusio utrum sit Satyro tribuenda

ori Di0geni, qui illius dicta negligentius legerit vel

ist) Vid. Diogenes L. ibid. s. 53. Eudocia P. I 69. i 3 Ut jam Corsin. Fast. Att. Τ. III, p. I 37; DOd et t. de ae t. Phalar. P. 22O Bona my, et Bayle, li. I l. Silarg. Emped. p. 5 et 16 arbitrati sunt. io Diogenes non raro in excerptis componendis admodum Consuse agit. Sic Paullo superius, postquam ex Eratosthene narravit, Ps Olympiade Metonis patrem vicisse, statim deinceps addit s. 52 : ' Απολλόδιυρος δε ὁ γραμμ/ιατικος εν T0ῖς χρονικοῖς Φλ70ὶν, ως ην MD 0νος ιι υἱος. Quae facile sic intelligeres, quasi e sententia Apollodori Metonis filius hanc victoriam

25쪽

elem philosophum eundem et Olympiae victorem secisse. Addita quoque narratio, quae rei aliquem Veritalis colorem asserre Videtur. Nam DiogeneS, me morata e Satyro illa Empedoclis victoria, addit: in Ρhavorini se commentariis reperisse, eum ibi civita

tium legatis publice ad ludos missis το se θεωροις) im

molasse bovem e melle et farina factum. Simplices sane dapes t Splendidius eum fecisse Darrat AthenaeuS, ita scribens: DEmpedocles Agrigentinus curru 0πποις)Olympiae victor, ut Pythagoricus ab animalium CarneabStinen S, e myrrha, ture, et pretiosissimis aromatibus bovem fictum gratulantibus spectatoribus distribuit ἔβ' Itide nonnulli, nimis in hoc creduli, esse

Cerunt, ambos et avum et nepotem Olympionicas fui8Se, alterum Celete, ut Satyrus, alterum Curru, ut Athenaeus scribit δ q. At eandem rem ab utroque Scriptore, et Si diverso modo, referri, tota narratio indicat; praeterea Si diversae fuissent illae Victoriae, utraque in Olympionicarum catalogis memorata fuisset, in quibus tamen unius tantum Empedoclis mentio eSt.

Utris igitur potius testibus credendum, Aristoteli,

reportasset, sicut intellexit Bayle in v. Empedocle n. A. Sed deceptus est, ut attentius legenti facile apparebit, quum Diogenes hic, relatis aliorum testimoniis, denuo Apollodori testimonium de Empedoclis genere adjungat. s 5) Athenaeus L. I, c. 3. p, 3 E. Idem factum ut Pythagoricae disciplinae indicium memorat Philostratus viti Apollon. I, c. I, p. 3, de Empedocleloquens: καὶ ὁ ἐν 'Oλυμπία βους, ον λεγεται ποιησαμλενος θυοαι , ὀα IΠυθαγορου ἐπα ουντος Aη ἄν, tam sacrificium e melle et farre quam eX aromatibus significare potest. Memorant etiam Suidas in V. Esι πεδοκλῆς et v. 'Aθηναιος, Philostrati et Athenaei testimonia secutuε , Eustath. Odyss. γ, P. 1454 Rom. et sortasse alii.

26쪽

DE EMPEDOCLIS

Eratostheni, Olympiodoro, qui avo , an Serioribus , Ρhavorino, Athenaeo Similibusque, qui nepoti lauream assignant Cur vero illius laus in hunc translata sit, caussa facile haec fuerit, quod physicus Empedocles ipse item Olympiae fuisse ibique omnium Ora

in se convertisse legitur, et quod recens nepotis nobilitas senescentem avi memoriam obscura erit. Quod

autem ad illam sicli bovis immolationem attinet, id haud dubie ad physicum Empedoclem spectat, qui vulgo Pythagoreus habitus est; ab avo Vero ejus plane alienum est, nisi forte lubeat hunc quoque Pythagorei S adnumerare, Sicut nonnulli arbitrati sunt δ7. Ceterum res iSla utrum Vera sit, an sicia ad Pythagorae CXemplum, quem a victimarum Caede abhor ruiSSe constat, incertum J'; etsi fatendum, eam ab Empedoclis placitis moribusque nequaquam abhorrere.

3 2. Haec de Empedoclis genere; iam de ejus aetate videndum. Qua in re idem huic accidit, quod multis antiquioribus, iis praesertim qui non ipsa Graecia, Sed in exteris regionibus, Italia et Sicilia, vi Xere, ut eorum TeS et tempora valde perturbata sint. Quis ignorat, quot erroribus exempli gratia Phalaridis, Pythagorae, Xenophanis tempora sint implicita Idem dicendum

i ) Hartes. in Fabric. Bibl. Gr. II, II; Τ. I, p. 8o6. SturZ. Emp. P. I 6 Sch i8 De quo victimae genere vid. Olearius in Philostr. Vii. Apollon. I, I, not. I9; Barnes. in Eurip. Ion. VS. 227 : Stui Z. Emp. P. I 5 sq. Mulier, Dores, P. I, P. 324 3q.

27쪽

ITA ET STUDIIS.

iguo sane temporis intervallo inter Se distant, aequalem et aemulum faciunt. De aequalibus autem ejus infra commodior erit dicendi locus. Nunc temporum notas et indicia, quibus aetas illius certius desii Diri queat, CXPloremUS.

Diogenes Laertius ponit, eum circa Olymp. 84 Ηο-

Eusebius, ut saepe, fluctuat inter Olympp. 81 et 86. Priore loco haec habet: πα. 'Eμπεδοκλῆς καὶ LIαρμιενιδης, φιλοσοφοι φυσικοὶ, ἐγνωριοντο Ζηνων, καὶ 'Hρακλειτος ὁ σκοτεινος η χαζον. Altero haec: 'Oλ. πς' Δημιοκριτος 'Aβδηριτης, φυσικος φιλοσοφος, εγνωριζετο, και 'χπεδοκλης ὁ 'Aκραγαντινος. addit item Hippocratem, Gorgiam, Prodicum, alios. Gellius autem scribit, juxta tempora Fabiorum et Decemvirorum scribundis legibus, Empedoclem Agrigentinum in philosophiae naturalis studio floruisse *Q. Tres illi auctores si non

plane concinunt, haud prorsus tamen inter se discrepant: patet enim eos Empedoclis tempora non definite notare, sed universe tantum Significare. Nam,

quos Gellius simul Dominat, Fabii et Decemviri legg. Scribb., ii sex fere lustris inter se distant: Fabii enim Vitam pro patria devoverunt a. U. C. III, h. e. Olymp. 76,I; DecemVirorum autem potestas instituta

i9 Diog. Laert. VIII, 74. Similiter anonymus scriptor in Scaligeri Thes. tempP. P. 32O. 203 Gellius N. A. XVII, ui. Locum hunc, in quo haeret Ger. Vossius, de Poet. Graec. c. 6, recte explicuit Bonamy, P. 56.

28쪽

a. U. 3o5, sive Olymp. 82 3. Vocabula autem ἡκμιασε, εγνωρι το, εγένετο nihil desiniunt, et intelligi possunt tam de eo tempore quo Empedocles in Sicilia et domi

celebritatem adeptus Sit, quam de eo quo peregre profectus in Graecia et Athenarum luce inclaruerit. Horum temporum posteriuS a Diogene Significari probabilius, quo ακμ in intelligenda sit annorum et doctrinae maturitas *f. Nam Glaucus Rheginus, Empedocli aetate proximus, retulit, teste Apollodoro, eum in Thuriorum civitatem recens Conditum profectum esse Thurii autem civitas condita Olymp. 83, 4; ergo eodem tempore quo ακμασα Empedoclem Statuit Laertius. Jam vero hoc iter suscepisse Empedoclem natu iam provectiorem, postquam et in patria doctrina factisque celebritatem adeptus esset et itineri bus in Graeciam Susceptis Dominis Sui famam CXten

diSSet, eX ejus vita apparebit. Quod si his indiciis

ut Sic in Eusebii Can. Chron. Parmenides innotuisse legitur Ol. 8ο, 4, quo sere tempore hic sexagenarius Athenas Venit. Vid. Parmen. reli. P. 8. ull) Apollodori testimonium in Chronicis, servatum a Diogene Laertio VIII, 52, in metrum redigere aggressus est Heynius, in Apollod. fragm. I, p. 4i4; accuratius fecit Clinton. Fast. Hellen. p. 53, 3; ad Ol. 84, ita : ζν μεν Μετωνος υἱος, εἰς δε Θοχ ρίους

de quo Jonsius de scripti. Hist. Philos. L. I, c. 4, 4.

29쪽

VITA ET STUDIIS.

clarius etiam patebunt, Si ComparemuS Cum eo aetateS

philosophorum, qui aequales illi fuisse proditi sunt. Empedocles saepius iungi solet cum AnaXagora; utriusque placita Aristoteles alicubi comparans, dicit,

Anaxagoram Empedocle suiSSe ψεν προτερον , εργοις δθ υστερον 'β. Fuit ergo Empedocles minornatu AnaXagora, quem Constat OL Io Datum esse * . Contra majorem natu eum fuisse Gorgia, vix dubitari potest, siquidem hic artem rhetoricam ab illo accepisse Creditur. GorgiaS autem natus non multo ante Ol. 75 'β. Quocirca si Empedoclem, ut medium inter utrumque, II Circiter olympiade Datum sta tuum IIS, nou multum a Vero abeSSe poterimus Itaque Ol. 84 , quo tempore eum ακμάσω Scribit Laertius, fuerit fere quinquagenarius, aetate maturus et fama per universam Graeciam Dolus.

233 Aristot. Metaph. I, 3. p. 645 G. Add. quos Sturg. citat, Alexander Aphrod. in Metaph. p. I 2 et 2 r, et Simplicius Phys. I, s. 6 B, a quo dicitur

243 Secundum Apollodorum : vid. Schaubach. AnaXagor. P. 2; Clinton. Fast. Heli. p. 2I, 3. 25) Η0c ex eo apparet quod Gorgias paullo major fuit natu quam Antiphon Rhamnusius, qui, ut probavit Ruhithenius, Ol. 75 natus est. Vid. Foss. de Gorgia, P. II. 26) Idem tempus statuit Bonamy, p. 56, Empedoclem Ol. 73 initio natum putans. In quam tamen opinionem venit non ratione ductus sed conjectura, ponens scilicet, illum quo tempore ἀκμιάσαι dicitur a Diogene, Olymp. 84,45 annorum fuisse. Aliter vero arbitratur Dodwellus, de aetate Pythag.

P. 2I9 Sq. qui computando esticit, Empedoclem Ol. - natum esse: quae computatio nititur improbabili prorsus conjectura, Empedoclem Post Athe niensium in Sicilia cladem annum egisse sexagesimum. Dod elli tamen auctoritatem secuti sunt Brucher Hist. Phil. p. ii 29, II 44, et SturA. P. 8 sq.

30쪽

DE EMPEDOCLIS

Mortuus est autem sexagenarius, teste Aristotele

cui profecto maior fides habenda quam Phavorino, auctori non admodum locupleti, qui eum ad septi

mum et septuageSimum aetatiS annum Vitam produxisse scripsit η'. Nam quod quidam centum et novem annOS eum CompleSSe prodiderunt, manifestus est error eorum qui Empedoclem cum ipsius auditore et familiari Gorgia, quorum mentio Saepe iungitur, Confuderint; tantum enim temporis spatium Gorgiam vixisse, Apollodorus testatur *9. Contra Empedoclem non admodum grandem natu eXSti DCtum esse, etiam Apollodorus censuit; refutans eos, qui illum bello Syracusano adversus Athenienses interfuisse narra rent δ' . Quod quidem per temporum rationem me lius convertiret in Empedoclem tragicum, quem pbVsici nepotem fuisse ferunt. Jam ex iis quae eXpOSuimus Satis certo effici posse

videtur, Empedoclem fere intra Olympp. 72 et 87,

quibus sexaginta annorum Spatium Continetur, ViXiSSe.

In quod tempus conVeniunt quoque omnia quae Probabiles testes de ejus vita factisque passim memordrunt, quod e sequenti narratione patebit.

2 Ut auctor est Apollodorus, supra allatus not. 29. Cf. Diogenes L. VIII, s. 74. Nonnulli etiam Heraclidem lioc testari volunt, in Apollodori ultimo versu 'Vel ut in Steph. edit. Iegitur) 'Hρακλειτος mutantes videlicet in ' μακλείδης. u8) Diogen. ibid. S. 73. 29 id. Diogenes L. ibid. s. 74, et Fudocia P. IIo; coli. Diogen. s. 58.

Idem Sturgio Vi SUm. 3O id. not. 22: fπεργεγηρακως . . OUχὶ φαίνεται. Factum, quod Apollodorus hic memorat, infra tangemu8.

SEARCH

MENU NAVIGATION