Philosophorum Graecorum veterum praesertim qui ante Platonem floruerunt operum reliquiae

발행: 1830년

분량: 581페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

3 3. Ex illis, quae de Empedoclis patria et aetate diximuS, apparet pueriliam ejus incidisse in id tempus, quo Agrigenti tyrannidem tenebat Theron regnavit

hic ab Olymp. 73-77 : cujus sub iusto et liberali

imperio haec civitas ad summum potentiae et gloriae fastigium se extulit 3y. Post huius vero mortem, adolescente Empedocle, libertatis studia renasci coe

pere. I hrasydaeus, qui patri Theroni in imperium

SUCCeSSerat, eXpulsus, et populare imperium ab Agrigentini S Constitutum; quorum exemplum secuti Syracusani totam Siciliam tyrannis liberarunt δ*.Ρost hoc demum tempus Empedoclis nomen illustrari coepit. Nam de pueritia ejus et adolescentia nihil relatum accepimus; etsi vel coniectura colligiliCet, eum, ut adolescentem divite et illustri familia Ortum, domi eruditum esse iis artibus ac disciplinis, quarum discendarum opportunitas tam Agrigenti quum in ceteris Siciliae civitatibus tunc haud deerat. Celebris eo temporρ in magna Graecia erat Pythagorica disciplina, cujus aemuli, post dissolutum Sodalitium ββ, per Italiae inferioris et Siciliae oppida disper

si , Pythag0rica instituta et placita jam latius disse-

3 i) Vid. Diodor. Siculus Biblioth. L. XI, c. 53, et Excerpt. P. bb8. ed. Ness. Cf. Boech h. in Ρind. Olymp. II. EXpl. P. II 7 sq. 32) Diodor. Sic. XI, c. 53, 67, 68. 33) Quod factum est paullo ante mortem Pythagorae, certe haud posti lymP. 67, sed potius aliquanto ante. Cf. Bitter, Ges b. d. Pyth. philos. p. 7 sq. 55 sq.

32쪽

DE EMPEDOCLIS

minaveraDt. Etiam rerum naturalium Cognitionem

in Sicilia et Agrigenti cultam esse testes sunt Acron et Pausanias, EmpedocliS aequales, qui tantam in medica arte adepti sunt celebritatem, ut etiam medicorum factiones ab illis originem duxerint 3 . Denique, ut hoc etiam memorem, Sublatis tyrannis, restituta libertas eloquentiae quoque Studium eXCitaVit, quae, quum Siculi ingenio essent acuti et lepidi, hic primum artificiose elaborari coepta, et rhetorices initia inVenta Sunt, quae ars deinceps e Sicilia Athenas translata est . F. Jam Vero in tali urbe atque tali tempestate doctrinae studiis affluente, adolescenti al

tioris indolis discendi copias haud defuisse, facile per spicitur. Num dubitandum, Empedoclem iam ma

ture , Pythagoreorum eXemplo Commotum, PTROCipua illorum de natura moribusque Placita gUSta SSO,

mentem ad reconditarum rerum Contemplationem 3Ρ-

plicuisse, ingenium et linguam arte formasse, deni que tinctum esse adolescentem iis artibus et discipli-uis, quibus vir factus inclaruit

34 In utrumque feruntur Empedoclis epigrammata. Praeterea legendus de altero Pliuius, Hist. Nat. XXIX, 3 Bipont), haec scribens: *Alia factio, ab experimentis cognominant Empiricen) coepit in Sicilia Acrone Agrigentino , Empedoclis physici auctoritate commendato.'' Idem laudatur a Plutarcho, Ι s. et Osir. Vol. VII, p. bo6. Belsk. De altero Galenus Therapeut. L. I, qui tres medicorum choros numerat, Coos , Cnidios, Italicos; καὶ οἱ εκ τῆς ' Ιταλίας ἰατροὶ, Φιλιστί- καὶ 'Eμπεδοκλῆς καὶ Παυσανίας, καὶ οἱ τουεων ἐπαυροι. Cf. Suidas , et Mongitorius Bibl. Sic. in vV. Sturg. P. 67. 35ὶ Vid. Cicero, Brut. c. i 2. Eo tempore Siculi Corax et Tisias primi dicendi magistri et artium scriptores exstiterunt; de quibus leg. A. Wester- mann. Gesch. d. Bere Isamh. Vol. I, p. 35 sqq.

33쪽

VITA ET STUDIIS.

15 Primum autem Empedocles in republica apparet post mortem patris Metonis, quem ipsum unum in principibus fuisse libertatis vindicem et patronum , colligi potest ex iis quae Neanthes Cyzicenus retulit. Scribit hic, BMetone mortuo, tyrannidis initia pullulare coepisse; tum vero Empedoclem Agrigentinos induxisse ut a factionibus absisterent et aequalitatem civilem ιο οτητα πολτικην) amplecterentur δ ' Ex

hoc loco iure suspicari licet, Metonem populi partibus favisse, et Agrigenti post Sublatam tyrannidem mag

na valuisse auctoritate, quum ejUS morS Signum esset, quo factiosorum conatus ad tyrannidem restituendam erumperent. Quales autem istae factiones fuerint, veterum rerum publicarum historia declarat. Agrigentini remp. condiderant, Doricis institutis temperatam Summa rerum mandata erat Senatui mille viris composito )7. Hi autem cum potestate Sua immoderatius abuterentur, eXStilere liteS, eXOrtae sunt

factiones Optimatum et plebis, quarum illae paucorum dominationi, hae populari imperio faverent. Empedocles igitur potentiorum ambitioni obstitit, factiosos reprehendit, suasit aequalia civibus jura impertiri 3'. Neque solum dictis, sed factis quoque Se tam erga

36 Vid. Diog. Laert. VIII, s. 72; Eudocia. p. IVO. Neanthem haec retu lisse in libro περὶ I69αγορ ωs colligas e Diogenis Verbis : νδανθης δε ὁ Κυζικ νδέ, ὁ καὶ περὶ των IIa θαγορικῶν εἰπων. Nisi fortasse haec pars fuerit operis quod scripsit περὶ ἐιδοξ- ἀνδρων. Vid. Sturet. in Praef. Empedocl. Menagius in servv. in Diogen. l. l. 37) Cujus mentio sit paullo inserius. 38) Huc spectat Timonis Phliasii in Empedoclem dictum: χρχων ος διε 7κ αρχὰς επιδευεας αλλων, L e. multitudinem, cui rege opus esset. regem secit. Vid. in serius j 8 prine.

34쪽

DE EMPEDOCLIS

16 pauperes liberalem, quam adversuS potenteS Severum ostendit. Ex opibus a patre illi relictis multas virgines, quae Propter paupertatem nubere UOD POSSent, dotibus datis collocavit δ' . Praecipue vero popularem se reddidit hoc facto, quod ut Timaeus Darravit, initium ei capessendae reip. fuit. Quum a magistra tu quodam υπο τινος τυο αρδοντωνὶ ad convivium in vitatus in conviviis Graecos saepe res publicas agitasse Dotum eSt) eo venisset, CeSSante Coena, Empedocles id aegre tulit , excusavit autem dominus, dicens,

publici consilii ministrum sτὸν της βουλῆς υπηρετην) eX-

vivii Graeci συμποσίαρχον appellant) constitutus est. Qui statim tyrannidis assectandae consilium prae se tulit: iussit convivas aut bibere aut Caput vino perfundi ': hoc ioco significans, Opinor, debere Con Vi vas aut tyrannidis quasi mero inebriari, aut submergi; i. e. vel parendum tyrannidi, Vel Suceumbendum. Empedocles interim quidem quievit; postero vero die ambos, et dominum et convivii regem, in judicium

vocavit, et tyrannidis Convictos capitis damnandos curavit 'f. Magnum profecto exemplum Severitatis ejus et odii adversus tyrannidem. Neque minus acriter Superbiae quorundam et ambitioni se opposuit. Acroni, nobilissimo medicro, a Senatu Agrigen-

D) Vid. Diogen. Laert. VIII, 64 ; Hesych. Miles. l. l. Goller , de Si tu et

Orig. Syrac. in Timaei fragmentis recensend s hunc locum omisit.

35쪽

1 Ttino locum petenti, in quo patri propter excellentiam

in hac arte monumentum eXStrueret. obstitit dicens, talem rem civium aequalitati, de qua multa disseruit, contrariam eSSe, ipSumque hac interrogatione increpuit: uale, inquit, elogium monumento incidemus num tale fortasse ἄκρον ἰητρον 'Λκρων' 'Aκραγαντινον πατρος ακρου κρυπτει κρημινος ακρος πατριδος ακροτατης - significans his dictis, Acronis monumentum Agrigenti libertatis sepulcrum fore. Post EmpedocleS eo Processit, ut mille virorum Coetum qui treS annos Circiter steterat dissolveret 63. Haec satis magna indicia, Empedoclem populi partibus studiose deditum fuisse. Clarius vero etiam tam aequalitatis ejus quam auctoritati S eXemplum hOC memoratur. Quum ei a suis civibus regnum Osserretur, deprecatu Sest, civilem mediocritatem regio se Stigio anteponens, ut Xanthus et Timaeus referunt. Eliam ab Aristotele Continentia ejus et aequalitas laudatae sunt . Idem

4 q) Diogen. L. VIII, 65; Hesych. Miles. ibid. De epigrammate dicetur

infra. Caeterum etiam haec e Timaeo hausta videntur. 43) Diogen. Laert. s. 66: υστεροι δε ὁ 'E καὶ το εαντ υλίμναθροισμυα κατελυσε, συνεσεως ἐμὲ ετο τρία . Postrema Verba male vertit Meihomius: constituto triennii magistratu ; συτεστῶς videlicet reserens ad Eμ πεδοκλῆς, et activa potestate accipiens, quod non fert linguae Usus. In eundem errorem incidit Bonamy, p. 6 r. Dubitari tamen potest, utrum interpretandum Sit Senatum in tres annos lectum, an poStquam per triennium stetisset. Mihi prius horum minus probabile Videtur. Caeterum etiam Colophone οἱ χιλιοι sive mille virorum senatus memoratur a

Xenophane et Theopompo vid. Xenophan. 1 r. p. 65 sq. meae edit.); item Crotone: Iamblich. vit. Pyth. s. 45: Valer. MaX. ΙΙΙ, I 5, exi. I. Cf. MeinerS, Gesch. d. Wiss. T. I, p. 396; cit. GOllero in Timaei fr. P. 2Io. 44 Apud Diogen. Laert. VIII, s. 63. Xanthus ille fuit musicus, Τheophrasti

36쪽

DE EMPEDOCLIS

tumeti Timaeus, qui saepe de illo mentionem fecit alicubi dixit. sententiam ipsius factis contrariam fuisse 'β. Ρtit et quis Timaei maledicentiae id tribuendum: attamen facile est Creditu, Empedoclem, quamvis libertati faveret imperiumque repudiaret, auctoritatem tamen apud populum D On Spre iSSe: intino vero

agnoscamus in hoc Pythagorae aemulum, quem ille sibi iti multis exemplum proposuit, qui item magnam

Graeciam peragraSSe dicitur, τυραννιδας καταλυων καὶ πολιτειας συγκεχυμ ενας διαταττων , ελευθεριαν τε αποδουλείας τας πολε παραδιδους, καὶ την παρανομ ιαν παυων, υβριν τε καταλυων και τους υβριστας καὶ τυραννικοὐ ζ

κολου- qq. Atque ideo potissimum Pythagoras et

aequalis; a Diogene laudatur εν τοῖς περὶ Es grεδοκλεους. Vid. Jonsius de Scripti. his t. phil. I, 19, 2. Aristoteles quo in libro haec scripserit, non memorat; fortasse in libro περι πο των , vel in Σοφιστῆ, ut Videtur Sturgio. 45 Diogenes s. 66 haec dicit: ὁ γε τοι Τίμαιος ετ τὴ πρωτη καὶ δευτερα πολλακος γαρ αυτου μωζμονευει) φρησιν εναντίαν πῆ πολιτεία

tanquam oppositum Empedoclis factis, quae idem ille praedicaverat. Ergo apparet, quo Lτείαν hic significare reip. gerendi rationem, sive partes quas quis in rep. sequitur; non Vero patriam civitatis formam, ut inter pretatur secundum Sturgium Goelier, l. l. p. IIo. Becte accepit Bayle in Empodosis , P. 23. 46 Narrat Jamblichus in Pythag. vit. s. 2I4, auctorem Secutus Aristoxenum, ut arbitratur Meiners, Gesch. d. Wissensch. Τ. Ι , p. 466 sq. not. Quae autem ab illo uni Pythagorae tribuuntur, eorum partem quo II eillius sectatoribus tribuendam esse, cum per se probabile est, tum declara ratur narratione Porphyrii, Vit. Pythag. s. 2l: ὰς δε ἐπιδημήσας ' Ιταλία

Pὴγιον, καὶ 'Iμεραν , καὶ ' Ἀκράγανεα , καὶ Ταυρομμην καὶ ἄλλας

37쪽

vITA ET STUDIIS.

thagorei libertatem populis vindicabant, quo fa

cilius ipsi eos more et disciplina formarent, et auctoritate regerent. Est illud profecto magni et elati animi, malle auctoritate quam imperio Valere, et praeclarius ducere, liberos homines regere, quam subjectis impel Bre,

Tantam autem auctoritatem et existimationem liberalitate et aequalitate partam, multis artibus auxit et retinuit: eloquentia, Sapientia, calliditate, morum vitaeque dignitate. Eloquentem fuisse, tam e rebuSquas in civitate egit, quam ex eo quod primus rhetoricam artem movisse dicitur, satis effici potest μ7. MaXime Vero celebratus est ob rerum naturalium Scientiam et medicae artis peritiam θ', quarum multa et mirabilia exempla a veteribus traditu Sunt, quae vel illius artem et sagacitatem, Vel existimationem, qua apud aequales et posteroS floruit, ostendunt. Pestilentiam et tabem multis modis CuraSSe Durru

tur; partim ignibus, quibus medicandi vim inesse vidit,

τι νάς. Inter hos autem Pythagorae ἀκουοτας, cum multi numerati sint qui Proprie Pythagorei non fuere, tum etiam Empedoclem intelligi credo : nam quem alium philosophum Agrigenti libertatis vindicem praedicare potuerint , non video, excepto illo, qui a multis inter Ρythagoreos solebat referri, ut infra videbimus. 47) A Satyro, apud Di0g. Laert. ll. s. 58, vocatur ρχντωρ αροστος, qui illius dicendi facultatem e discipuli Gorgiae praestantia metiebatur. ATimone Phliasio ἀγοραίων κηλητὴς ἐπέων dicitur: vid. in serius * 8 Prine. 48 CL Clericus Hist. Med. P. I. L. II. c. 5 ; Scliuig Hist. Med. Period. I, 8. II. c. 7. k 38, cit. Des eri Heracl. Pont. P. 88. Ist

38쪽

DE EMPEDOCLIS

ut testatur Ρlinius '': DPestilentiae, inquit, quae

solis obscuratione contrahitur, ignis sumtu multiformiter auxiliari certum est. EmpedocleS et Hippocrates id monstravere diversis locis V Praeterea aliis quoque modi S. TimaeuS Darrat β', Agrigenti flanti bus aliquando etesiis tam graviter, ut fructus tabescerent, juSSi8Se Empedoclem, a Sinos eXCoriari, et utres ex eorum pellibus confectos Circa Colles et rupes expandi, qui flatum exciperent. Ita vento depulso, ipsum nPλυσανέμαν Cognominatum esse. Factum hoc, Sic ut a Timaeo narratur, parum habet probabilitatis; sed novimus Timaeum non raro mirabilia narrasse et reS Supra modum auXiSse. Probabilior et simplicior

est Ρlutarchi narratio : Empedoclem montis hiatum, quo graves et pestiferi austri status βδ in campos ini mitterentur, ObStruXiSSe, eoque peStilentiam avertisse creditum S*. Idem esse hoc factum atque illud quod Timaeus retulit, reS ipSa arguit; Si diversum eSSet, Timaeus vol Diogenes in mirabilibus Empedoclis fac tis enarrandis id haud Omissent. Qua autem ratione

49 Plinius Ilist. Nat. XXXII, 27. Idem remedium Allienis in gravi illa pestilentia non sine fructu adhibuit Acron, Empedoclis aequalis; teste Plutarch. de I s. et Os. p. 383. Vol. VII, p. 506. 563 Timaeus Hist. L. XVIII apud Diogen. L. VIII, s. 6o; locus relatus a Goellero in Timaei sis. p. 234 sq. cs nota 53. Agrigenti factum esse, nouaddidit Diogenes , sed memorant Clemens Strom. VI, p. 63o C, et Suidas in ' Eμπε δοκλῆς.

5i Austrum saepe noxium et pestiferum esse, docent multi veteruui loci. Sic Horatius austrum Corporibu S uocentem vocat, Od. II, I 4. cf. alii cit. SturZ. P. bo Sq.

39쪽

VITA ET STUDIIS.

21 ille montis SC18Suram obstruxerit, Plutarchus noti dicit. In hoc ergo Timaeo credere licet, Empedoclem expaS- sis pellibus asininis hiatum interSepSiSSe; Credere Vero,

omnes colles et Saltus Cireum urbem utribus obtentos esse, quibus flatus videlicet comprehenderentur, absurdum β 3. Praeter illos quos diximus, plures idem illud factum varie reserunt Fq. Tanta autem rei admiratio fuit, ut EmpedocleS propterea κωλυσανέμας Vel

αλεξανεμίους i. e. Vento S ar Cendi artifex, Cogno minatus sit 5 s.

Alterum exemplum et liberalitatis ejus et scientiae rerum naturalium hoc est, quod e Diodoro Ephesio

53 Is. Vossius, teste Menagio Obsei v. ad Laert. I. l. p. 38O, putabat Diogenem in Timaeo perperam pro διασφαγας ορους, montis sissuras, per quas austri salus immitterentur, legisse λαοφαξας ονους, asinismaetatis; inde lepidam istam fabellam de asininis pellibus natam e88e. Conjectura speciosa sane, nec improbabilis Visa Sturgio, p. 5i sq. et Gollero in Timaei fragm. p. '35. At vero ista Verba inter se permutari non poterant, nisi tota simul sententia immutaretur: ut vix credibile sit in talem errorem incidere Diogenem potuiSSe. 54 Suidas in V. λττους, convenienter Diogent; idem in ' Aμυκλαι et Eμπεδοκλῆς, mutatis verbis. eadem Sententia; Clemens Alex. cit. not. 5o; Philostratus, vit. Apollon. VIII, c. 7, s. 8, tantum dicit: 'Ei gr. νεφέλ- ἀνέσχε φοραν ' Ἀκραγα τειους ραγεισης. ductum illud fortasse e versiculo quodam in Empedoclem. Caeterum eandem rem ab eo significari, recte judicat Sturgius P. bu, quoniam auster imbrifer esse Soleat. 55) Memorant hoc, praeter scriptores modo laudatos, plures jam a Menagio, SturZio, aliisque indicati: Hesychius v. mola οανέμας. Suidas

duobus postremis ἀλεξανε ιας vocatur. In Plutarchi Sympos. VIII, 8, παυοατεμνας dici videtur, quamquam de lectione hujus loci non constat. Caeterum sormam κωλυσανέμας, ἀλεξατεμας, pro qua interdum legitur - τεμος, vindicavit Valchenaex in Eurip. Phoen. Vs. IIo.

40쪽

DE EMPEDOCLIS

Diogenes refert βq. Quum Selinuntios ex amnis circumfluentis foetore pestilentia vel tabes invasisset, qua homines perirent et partus abortivi fierent sic enim intelligo Graecum τας γυνακίης ὁ το; Eu/ , Empedoclem tale eXcogitasse mali remedium: duos Vi Cinos amnes suo sumptu in fluvium immisisse, quorum commiXtione factum, ut aqua dulcesceret et pestilentia cessaret. Deinde vero paullo poSt, epulantibus ad amnem Selinuntiis subito se obtulisse Empedoclem, quo ConSpecto SurreXisse omnes illumque divinis honoribus veneratos esse. Selinuntii in

sedulae pestilentiae memoriam numos SignandOS Curarunt, quorum duo adhuc Supersunt, qui, etSi non addito Empedoclis Domine, ipsius tamen factum re-PraeSentant. Uterque ab altera parte exhibet fluvium Hypsata, humana figura, diversis vero in Signibus, sacra facientem; addita ara . in qua est gallus, reStitutae salutis signum, item taurus victima; denique apii sive selini folium, Selinuntis symbolum. In altera eorum Parte conspicitur Apollo currui insidens, arcum tendens, quod pestilentiae signum, cui adstat Empedocles; sed in ambobus numis hoc discrimen est, quod in altero cernuntur quadrigae Citato Cursu vectae, quo morbi Vehementia significatur, et Empe

docles, SiniStra manu Currum retinere adnitens, deX-tra Deum quasi amplectens et iram deprecans; in altero conspiciuntur bigae lentius vehenteS, quas

jam cohibet Empedocles. Quibus haud dubie signi-

SEARCH

MENU NAVIGATION