장음표시 사용
51쪽
33gione in terram quasi antrum dejectos, ubi flagitiorum in superiore Vita CommiSSorum poenas luerent: haec autem expiari cen Sebat vitae puritate et continentia, precibus, jejuniis, purgationibus, quibus homines scelerum tabe soluti divinae naturae consortes fierent et post mortem in deorum Coelum reverterentur. Ita cogitabat, ita sentiebat Empedocles, ut carmina eius totaque philosophia indicat, quae, ut Ρlutarchus dicit, erat φασμιατων καὶ μιυθων και δεισιδαμονιας αναπλεως et μιαλα βεβακαευμ ε 1 'r ; haec inflammabat ejus ingenium animumque eo furore, quem obsoleta jam deorum religio et vulgi fabulae gignere non amplius poterant. Hinc illae lamentationes, quibus fatales hominum aerumnas Suaeque Sortis miseriam deplorat; hinc item illa gloriatio, qua Se deum praedicat, quippe quum, elato animo fretuS, eam jam adeptus sibi videretur divinitatem quam expetebat et optabat. Si haec arrogantia aut superbia appellanda est neque enim plane defendo , erat certe talis arrogantia, quae Don O VADO tumore, Sed ex elatioris animi instinctu et ardentiore religionis 'ensu esset profeCta. Empedocles ultimus fere haberi potest priscorum illorum Vatum, qualis aliquanto ante Epimenides, quales antiquitus Orpheus aliique fuisse praedicantur, qui rudes et simplices homines sacris institutis carminibusque formarent et regerent: similis in illo ingenii spiritus, religionis ardor, morum effigies. Sed idem quasi prolusit fanatico isti philosophorum generi, qui la bantem et paene jam prostratam Vetustatis religionem
52쪽
novis commentis et artibus erigere ac suStentare sunt
conati. Apollonius ille Tyaneus, etsi ingenio dispar, tamen si facta ejus et studia Spectes, alter paene videtur Empedocles. Hic vero illorum quos dixi neutris plane similis, sed ut aetate, sic ingenio quasi medius est inter
utrosque. Empedoclis enim tempore mores nec a prisca integritate et vigore prorsus degeneraVerant, et tamen vergebant iam ad labem illam, quae Serius Omnia ConcuSSit. Num ergo miremur, talis viri ingenium utriusque temporis quasi nota signatum fuiSSe, et poeticum ardorem in eo Cum sanatico quodam Sensu fuisse coniunctum Hinc tam diversa de illo judicia, non Solum posterorum, sed etiam aequalium ejus, ut declarant praeter alia fabulae de ejus morte, quas hoc loco exponere Don alienum Videtur.
Res ab antiquis varie narratur. Heraclides Pon licus '' prodit, eum, postquam exanimem illam mulierem vitae reddidisset, sacrificium instituisse apud agrum nobilis cujusdam viri, Ρisianactis Domine, quo quidam ex ejus amicis invitati erant, inter quos etiam Pausanias. Secundum Hermippum ad octoginta invitati fuere 's'. Peractis epulis, reliquos somni Capiendi caussa digressos passim recubuisse, Empedoclem solum in loco ubi accubuisset remansisse. Mane autem quum Ceteri SurreXissent, illum non esse in-
53쪽
35ventum. Τum quaerentibus frustra amicis unum quendam nuntiaSSe, Se media nocte ingentem audivisse vocem Empedoclem nomine appellantem; dein, quum SurreXisset, VidiSse coelestem lucem et ardentes faces, praeterea Vero nihil. Illis re audita perculsis, missos esse a Pausania qui Empedoclem quaererent; sed eum paullo post religione prohibitum eSSe, De Curiosius illum investigaret: Empedoclem assecutum id quo tendebat, eique Sacrificandum eSSe tanquam Deo. Ita retulit Herali des, scriptor Saepe fabul OSUS, auctorem, ut Videtur, secutus Pausaniam. Res non dissimilis Somnio quo amici eum, quem praesentem ut deum Venerati eSSent, mortuum ad superos abiisse Crederent 90. Serio tamen redarguit Timaeus, bis uten Sargumentis, quod, cum res Agrigenti facta feratur, tamen Pisianax ille apud AgrigentinoS agrum non POS- sideret, Sed esset Syracusatius; tum etiam quod PauSa-Dia S, Si res ab eo comperta fuisset, haud dubie sacellum
Statuamve aut aliquod monumentum amiCO CODSeCPRS-Set, quum dives esset' . Notior ve ro est alia fabula,
so) Hujusmodi commenta non displicebant Pythagoreis, qui interdum
etiam ea quae in somnis Vidissent, vera putabant. Cf. Jamblich. Pythag. S. I 38, Sq. I 48. 9 i) Apud Diogen. VIII, 71. De Pausania interpretes Timaeum dicentem faciunt contrarium ei quod voluit. Verba haec sunt: IΠαυσανίαν
mius, Baylius Empedocle, not. L), Sturgius, P. I 3I, sic interpretati sunt: PauSaniam amico monumentum posuisse tanquam Deo. Omissa particula ἁν Post πεποιηκεται eos in hanc interpretationem induxit, non minus Timaei sententiae quam rectae rationi repugnantem, ut qUisque, credo, monitus videbit.
54쪽
ab Empedoclis, ut videtur, obtrectatoribus prosecta et omnium ore scriptisque pervulgata. Cui inauditi
sunt Horatii versus s*:- - Deus immortalis haberi
Dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam Insiluit. Narrant Empedoclem, sive peracto illo convivio, ut Hippobotus prodit μ', sive, ut Diodorus Ephesius μ', postquam a Selinuntiis ob repressam pestilentiam di
vinis honoribus acceptus esset, Solum digreSSum, ut Deum Se esse Confirmaret, in ardenteS Aetnae CrateraS se praecipitasse; unum tamen de ejuS Calceis, quoSaeneoS gestare SolituS eSSet, Vi flammae ejectum non procul a cratere repertum, fraudem arguisse 'F. Haec narratio, quamquam a Timaeo refutata 'si, neC
95 Vulgarem hanc narrationem memorant etiam Suidas in et 'Aμυκλαι; Strabo L. VI, p. 42o C, qui eam fabulis annumerat. Memorant praeterea multi, jam citati a Mongitorio in Biblioth. Sicul. Menagio observ. in Laert. VIII, s. 69. p. 38 I sq. Sturgio Em P. P. I 23 sq. Quorum Pro Suo quisque ingenio alii Empedoclis melancholiam aut vanitatem rident, ut saepe Lucianus, Dialog. mori. XX, 4 ad q. l. cf. Hemsterii. Τ. I, p. 4i6; de Morte peregr. I; FugitiV. 2; Τ. ΙΙΙ, P. 326, 366. ed. Hemst. alibi. Alii insolentiam et insaniam gravius carpunt, ut Ecclesiae patres, Gregorius NaZiang. vss. cit. in Barthii Advers. XLI, II, et Murator. Anecd. Epigr. 84, 85; Id. Or. contra Julian. III, p. 73. Paris. Hermias Irris . Gentil. p. 404 A. Tatianus adv. Graec. p. 246 Α. Paris. Cyrus Theodorus in Stobaei Florii. Gesner. ad sin. vs. 5i sqq. Lactantius Div. Inst. ΙΙΙ, Ι 8. Tertullianus de anim. c. 32; ad Martyr. c. 4; Apolog. sub sin. Eudocia Viol. p. III. Tangunt denique multi, ut Ovidius in Ibid. vs. 597. Claudian. de Cons. Mall. Theodor.
55쪽
rosque divulgata est, sed etiam studiose agitata a doctis, qui fabulae rationem explicare studuerunt. Multi arbitrati sunt, Empedoclem, dum Aetnae incendia diligentius examinare vellet, aeneis Calcei S adverSus favillae ardorem munitum, propius hiatum acceSSiSSeet incaute progressum in flammarum gurgitem Pro' lapsum eSSe; quam opinionem et Diogenes in epi grammate quodam Sequitur 'r, et multi praesertim
recentiores amplexi sunt. Quid quod hodieque in
Superiore Aetnae parte antiquae turris vel aedis ruderamonStrantur, quam sama est apud Catanenses ab Empedocle exstructam esse ad incendii Caussas eXPlorandas, unde haec turris philosophi Vulgo cognominari solita est M'. Haec ratio, quamvis SpeciOSa et multorum eruditorum aSSenSione Commendata, Parumtamen habet probabilitatis. Empedocles Aetnae CratereSDe cognovisse quidem Videtur; certe nullam fecit usquam eorum mentionem, ut arguit Timaeus μ', nedum eos adii8Set, quOS etiam multis seculis post, Strabonis tempore, nec adiri nec conspici posse vulgo arbitra bantur δ*Q. Ista autem, quae hodieque mon Stratur,
97, Diogenes Laertius VIII, 75. Epigramma lale est: καὶ συ πο ου Eμπεδοκλεις, διεργῆ φλογὶ σωμα καθηρας
In ultimo Versu μαθεῖν scripsi pro vulg. λα Θεοῦν, auctore Mer. Cabaub. 983 Vid. Mongitorius Bibl. Sic. quam sententiam tuetur etiam Bayle, in podocle, sub sin. Ηartes. in Fabr. Bibl. Gr. II, I 2. Τ. I. P. 8O5, not. 99 Apud Diogen. Laert. ibid. S. PI. ido) Vid. Strabo citatus not. 95.
56쪽
turris philosophi, nihil aliud esse videtur quam reliquiae vel templi antiqui vel, ut alii putant, speculae
a Gothis Normanni Sue exstructae, Sicut e Peregrinatorum descriptionibus Sturgius docuit δ*y. Sed tota haec narratio, et Empedoclis saltus in Aetnam, et calceus flammis ejectus, dicax et lepidum Siculorum ingenium sapit. Gloriae Semper invidia comes fuit, praesertim apud Graecos. Credibile, Empedoclis inimicos, qui vivum insectati essent, etiam mortui famae haud pepercisse et talem illi vitae exitum attribuisse, quo ipse sua Superbia in exitium ruisse, et Dii maiestatem suam iusto supplicio ulti esse viderentur. Aliae ferun-
tur praeterea narrationes minus facete eXCogitatae, ut haec Phavorini ἔφ*: Empedoclem, quum ad Solennem conventum Messenen vel Messanam veheretur, curru prolapSum coXam fregiSSe, eoque CaSu mortuum esse; item illa Demetrii Troegenii δ*3: eum laqueo sibi necem conscivisse. Quae fabulae ex eadem maledicentia ortae videntur; quibus ut haberetur quod opponi posset, quidam aequior in Empedoclem, simulato Telaugis nomine, commentus est, illum Senio vacillantem in mare prolapsum evanui SSe δ*q.
Haec igitur de ejus interitu fabulati sunt, quae hic
Io I SturZ. P. I 25 sq. auctores afferens D'Orvili. Sicul. c. I 4 et Barteis Briese liber Calabrien u. Sicilien, T. II. Ep. 2I. iov) Apud Diog. ibid. s. 73; Hesych. Miles. I. I. Eudoc. P. I 20. Nεσσήνην alii Messanam in Sicilia, alii Messenen in Peloponneso intelligunt. Credo illam significari; nam quamquam in Peloponneso commoratus est Empedocles, tamen Sicilia praesertim illius gloriae theatrum fuit. io3 Diogen. ibid. s. 74. Scripsit hoc Demetrius in libro κατα σοφMITων, qui, ut titulus indicat, minime in laudem sapientum suit compositus. io i) Vid. supra not. 5.
57쪽
39 retuli, non ut mortem Empedoclis declararem non dum enim eo pervenimus , sed ut diversa de eo popularium, tam amicorum quam inimicorum, judicia cognoscerentur. Sic accidit ei idem quod multis et claris antiquitatis vatibus, ut ab aliis laudibus ad superos elatus, ab aliis quasi in tartara detrusus sit. Hactenus de illius ingenio et moribus; nunc porro quae de
ejus vita rebusque memorata Sunt, eXponemUS.
Postquam maximam iuventutis partem domi et in Sicilia tranSegisset, ut apparuit ex iis quae in republica egit, maturiore aetate peregre profectus est. De Empedoclis itineribus mulla commentitia prodita sunt, Veluti quod in orientem profectus cum Magis versatus Sity 0β:quae narratio haud dubie ex illa magiae opinione, quam Supra memoravimus, orta, facile ab iis credita est qui
Omnem abStrusarum rerum cognitionem ab Oriente repe
terent, hinc doctissimos philosophos, Pythagoram, Plato
nem, ali0S, Sapientiam suam hausisse et in Graeciam tranPortaSSe contenderent. Quid memorem Istamitarum quorundam commenta adserentium, Empedo-
105) Plinius Hist. Nat. XXX, 1: o Animadverto, summam literarum claritatem gloriamque ex ea scientia magice) antiquitus et paene 5emper Petitam. Certe Pythagoras , Empedocles, Democritus, Plato, ad hane dis ' cendam naVigaVere, exsiliis verius quam peregrinationibus susceptis.' Plinius auctore fortasse usus est Hermippo, quem paullo ante dicit de tota ea arte diligentissime scripsisse. Idem de iisdem memorat Philo-βtratus Vit. Ap0llon. I, 2. p. 3, quamquam a magiae crimine eos defendens. Philostrati dicta tangit Eusebius adv. Hieroclem p. bio D ; cs. Suidas in
58쪽
clem in Syria a Locinantio videlicet, quem Davidis aequalem faciunt, Sapientiam edoctum esse Osi Certiora et probabiliora Sunt quae e Timaeo aliisque discimus, Empedoclem, relicta Sicilia, in Peloponne
sum se Contulisse δ*7. Quo enim potius se confer
ret quam in ipsam Graeciam , quae tunc non magis splendore et opibus quam artium et literarum Stu diis clara, plerosque tam eX ASia quam e magna
Graecia philosophos ad se alliciebat Ibi dum commoraretur, Olympium quoque Venit ad ludos, quorum tum summa celebritas, ibique ut Diogenes ex ejus
dem, ut Videtur, auctoris testimonio retulit) omnium in Se Ora Convertit, ita ut nullius in hominum sermonibus tanta sieret quanta Empedoclis mentio ἔφη. Hinc colligi licet, eo illum venisse iam aetate maturum et fama nobilem. Qua autem re potissimum tantam omnium admirationem moverit, eX eo fortasse CODjici potest quod Dicaearchus aliique memorarunt, Empedoclis καθαρμοὐς Olympiae cantatos esse a Cleomene
rhapsodo δ*9. Quando id etsi non constat) potius
faCtum CredamuS quam praesente ipso, quo facilius Carmina sua hominum studiis commendaret et illorum de se judicia cognosceret Similiter Xenopha DeS Carmina sua ipse ἐρραψωδειν δ', et Herodotus historiarum
59쪽
41 partem in publico conventu vel Olympiorum vel Pati athenaeorum recitasse proditur. Tale certamen Empedoclis ingenio multo sane digniuS, quam Certamen equorum et velocitatis, a nonnullis falso ei tributum III. Ad idem tempus referendum quod Supra relatum eSt, Empedoclem Olympiae bovem e farre vel aromatibus fictum immolasse; quod Optime sane Concinit Cum argumento κοβαρμιών , in quibus Victimarum caedem ut impiam et scelestam vituperat. His rebus Dum mi randum, illum tam ingenio et arte quam corporis cultu et dignitatis specie conspicuum omnium OCul OS animosque in se convertisse Neque improbabile, ab eo inde tempore Empedoclis nomen per Graeciam magis inclareSCere coepisse, quod inciderit fere in
Olymp. 8i, qua in Eusebii Cutione chronico legitur
E Peloponneso reversus est in Siciliam, reditu tamen in patriam prohibitus a filiis et cognatis ini micorum quos quondam iudicio perculerat, eadem Sorte uSuS qua multi praesertim Ρythagoraei, qui item aequalitatis et liberalitatis suae exsilio poenas luerunt. Ergo, relicta denuo Sicilia, in PeloponneSum Se re cepit; sicut narrat Diogenes, Timaei, ut Videtur, auCtoritate fretus δ β ; quibus non obstant illa Timaei
60쪽
verba, quae idem paullo inferius affert δὲ - , Empe doctem semel in Peloponnesum profectum nunquam rediisse in Siciliam; namque illud iter excursio potiusquam discessus e PeloponneSO est dicendum. Fue runt vero qui traderent, Empedoclem domo profugum
Syracusas Se contuliSSe, et cum Syracusanis adversus Athenienses bellasse. Sed narratio haeC temporum ra
tioni plane repugnat, et indicio est, Sic ut plura quae de Pythagora et Pythagoreis feruntur, quanta in rebus
Siculorum enarrandis et temporum ordine digerendis nonnullorum historicorum fuerit inscitia. Nam bellum Athenienses inter et Syracusanos erupit Olymp. 9i yysi, quo tempore Empedocles fuisset fere octogenariuS quem aetatis annum etiamsi attigisset quod non fecit; nam secundum Aristotelem seXaginta annos natus decessit , certe miles in bello merere non potuisset. Si dixissent, Empedoclem patria ejectum cum Syracusanis adversus Agrigentinos bellasse, habe
γαντος οἰκιζομίνου, nisi lioc in στασιαζομένου aut Simile verbum mutandum sit, nihil aliud significare potest quam mutata Agrigentinorum republica: nam desertam aut deletam hanc civitatem suisse non legimus Hanc Empedoclis calamitatem spectare videtur Timo Phliasius his versiculis a Diogene relatis: καὶ Eμνπεδοκλῆς ἁγοραίων κηλητης ε2πε- ' οσα δ' εσθενε, τοσσαδε εἱλεν, αρχῶν ος διεθρηκ αρχας ἐπιδευεας αλλων. Dicit: quantum Valuit, tantum cepit, i. e. meritum adeptus eSt tactorum praemium , qui multitudinem fecit regem, ipsam rege indigentem. ii 4) Diogen. ibid. s i 7I: Tίμνωος ρητως λενων, ως εἰς
i ib) Vid. Diodorus Sic. XII, 83. Neque magis congruit prior illa Albeniensium in Siciliam expeditio, in bello inter Syracusanos et Leontinus, quae sacla cst paucis ante annis, Olymp. 88, 2. Thucyd. III, 86.