Andreae Camutii ... De humano intellectu libri quatuor

발행: 1564년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 철학

2쪽

mo mo

. CAROLO BORRΟΜAEo Aronae Comiti , Mediola is nensis Ecclesii perpetuo ti Administratori , ac , 3

siae Cardinali i ii

i amplissimo.

UMANARUM virtutum quod

Philosophos la - , tuit) maxima Omnium est humilitas. aippe quae mentem humanam ad virtutes diuinas quae forinsecus accedunt , ac non nisi dispositis illabuntur suscipiendas praeparat. - a Proin

3쪽

proinde Spiritus Sanctus hontii-Inum saluti prospiciens, sacris in litteris inquit: Nisi credideritis, non intelligetis, perinde ac si ita

loqueretur: nisi Deo summo rerum authori, quem naturali vobis indito lumine; cognosciti Sabunde, ceruices vestras flexeritis, nisi colueritis eundem, nivos ipsos sic humiles praestiteritis quam humilitatem necessario diuina sic exigente clementia, fides consequitur non intelligetis, scilicet ea, quae naturae vestrae illius imbecillae captum excedunt: Humana porro sapienatia perperam id inculcat, nempe nulli enuntiato fidem adhibendam esse, ni aut primum principium sit, aut inde certa quadam ratiocinandi lege formaue deductum

4쪽

-ctum si r sapientia inquam, non vere simpliciterq; dicta, sed cum

hac misera adpendice : humana,

id atq; alia id genus persuaderenititur. contra lex diuina, quae secluso quouis adiuncto,numeri Somnibus absoluta est sapientia, fidem exigit quam in aὰultis sal

tem necessario praecedit humilitas prius quam intelliga S. Ve- rumenimuero profusa Dei beni'gnitas interim credentibus vltro nobis', affatim sapientiae latice Deffundit', humanam certitudinem quam scientificae demonstrationes parturiunt longo imteruallo superantes . Adeo constat experientia quanquam humanae cognitionis sineis egreditur) fidei habitum, ei quem scientiae gignunt,anteire : quod adpo -

s sitissi

5쪽

stissime summi vir ingeni j; Mi

randulanus ille Ioannes Picus , aetatis suae decus adnotauit. Inte rea callidissimus humani generis hostis, sicubi quenquam excellere, cum scientia,tum ingenii vi ribus conspexerit: mira qua semper consueuit vafricie, stimulos addens hominibus sciolis, vano ', glori spiritu mentes replet, atq; in tumorem attollit & inflat: idue non scietiae solertiarq; vitio quae Dei dona sunt sed impuritate mentis, humilitate carentis IAdeo partim propria leuitate , partim instigatione diabolica se

ductus animus, non modo non

adsentitur iis,quae probari nequeunt, qualibet veris testimonioq; diuino confirmatis, verumetiam Vltro quan plurima renuit, quae

6쪽

praeter id, qudd ab omnibus serg

vel Ethnicis creduntur, etiam firmissimis rationibus videlicet ab exercitatis saltem probari ponsunt. Hinc nimirum adsertiones impiae ills fluxerunt,nempe mentem humanam esse occasui inte-Tituique obnoxiam , aut in omnibus unam particularibus hominibus offendi, corruptionis exper- tem. QSid plura vix unum reperias aut alterum, qui Sanctum Thomam sequi dignetur,praesertim hoc in negotio bene sentientem: qui certe quavis perpulchrὀdeclaret intellectum humanum iuxta Philosophi mentem, cum immortalem esse, tum multiplicem:nullam tamen cquod sciam λdemonstrationem. attulit c si rationem unam excipiasy qua posi

7쪽

aionem suam confirmaret. Accedit quod omnes pene derelicto viro tam saneto tanq; erudito , Philosophum in frustra secant , atq, discerpunt. Equidem hoc in opere pro viribus laboraui , ut non solum Aristotelem putasse ,

nostrum intellectum corrupti Ο-nis expertem esse tum multipli cem, adstruerem:veru metiam id

ipsum praetermissa tantisper eiusdem Philosophi mente, demonstrativis cni fallor rationibuS cocluderem. sic etenim futuru spe raui, ut impiorum ora cluderendur, qui Christianos cum Ethnicis Philosophis de animorum immortalitate disse reteis, haud posse tueri seipsos autumant: praete I ea ne Philosophiae nuper ini-itiatis iuuenibus squorum praeci

8쪽

pue nobis habeda fuit ratio, videlicet ne forsitan ab impiis Philosophis seducerentur ossa deesset, quam semel aut pluries, inos Cerberi latrantis inij cerent. Caeterum magnamime CARO-L E foetum hunc, omnium quos hactenus pepererim, Sc maiore

longe preciosiorem, tibi uni priecipue osterendum esse duxi ut aliquando scilicet intelligerres, non modo natos meos seruitio tuo mancipatos esse, quibus alioqui nihil mihi charius

esse nec debet, nec potest Verumetiam Ut meipsum quoq; ti bi deuinctum esse, certo scire S

Equidem iandiu sub tuo nomine , decreueram hoc ipsum opus in lucem edere: at variis distra' eius negociis diserre volebam in futu

9쪽

futurum annum hunc laborem et Eugenius porro filius meus, quippe qui praeter iuris utriusq; peritiam haud vulgarem, Aristotelicae doctrinae mordicus haerens: cuius organum Logicam nuncupant una cum libris eiusdem, scientiae naturalis tanta felicitate hausit, ut eius quoq; disciplinae Iauream; vel grandi Μedicorum atq; Philosophorum omnium, qui Ticini profitentur, admiratione , consequutus fuerit, iduo praeuia in scholis aliquotiens di-

sputatione publica: Eugenius inquam prieter id, quod eum haec disciplina mirifice delectat, adeo cupiebat a me sub tuo nomine quidpiam te dignum euulgari et tam anxie tibi propemodum uni seruire obsequiue desyderat: tan

10쪽

ta animi simplicitate, tantoq; adfectu te obseruat ; ut retroactis mensibus nunquam ad me scripserit , quin vel importune sup

plex ut ita dixerim hoc ipsum

a me petierit: adeo continuis sere per annum integrum efflagitationibus, quanquam id exequi penitus erat decretum, tamen illud ipsum Ocyus ac putaram,eX-

torsit. Si meis conatibus quod te dignum arbitror faueris, alios praeterea conceptus edam in lucem, tuo nequaquam indignos patrocinio, scilicet quos adhuc animus utero suo gerit immaturos . Vale faxit Deus Optimus Maximus,ut nobis diutissime serueris incolumis . Ticini mense Iunio , Anno partus Virginei.

M D LXIIII.

SEARCH

MENU NAVIGATION