장음표시 사용
171쪽
tate capitis , candidis expressum misvirgo gestabit. Et hoc nullatenus, aute- quam ab Spiscopo consecretur, gestare
Praesumat. Nulla autem alia vela, hoc
Integumenta Frofana Virilis capisis
in usu communi, ,-varios varia.
tis tegmina, prosecuti hactenus sumus. Nunc ad virorum integumenta progredimur, initio facto 1 regminibus profanis usuariis; dicti ri consequenter de tegminibus sacrorum hominum. Inter profana tamen secernemus tegmina capitis, quae in usu communi usurpabantur, ab iis, quae potestatum stiblimiorum propria erant, apud RomanOS,Graecos, & BarbaroS. Ac primum, quod ad tegmina capitis Romanorum in communi usu atti-
172쪽
D E P I L E O. TAI attinet, recolendum est, quod sin. a. praemisimus , Romanos passim capitibus nudatis incessisse , extra Sacra ii, Ludos , Saturnalia, Per grinationem , Militiam , grandis Luctus expressionem , ac nominatim Damnationem ; ac cum Sol aut imber aliudve simile incommodum
urgeret : tunc enim - capita tege
bant , ut Lipsius lib. de Amphit.
cap. I 9. & ao. erudite monstrat. Tegebant autem vel togae parte,
vel palliolo, vel pileolo, aut g Iero , ac posterioribus etiam temporibus , linteolo. Quod de toga dixi, diligenter exponitur ab Octavio Ferrario lib. 1. de re vestiaria
capite IO. & II. Monstrat ' Gnim exeri solitum e toga brachium; summam togae oram a dextro
Ut lucem libello . Dussitam diligentia lectori'-neraremur, en duM rogatorum idem quarum prior erieriMm e roga brachium, O summam toga Oram a dextνo humero defluentem, sinistro vero insidentem , ltera velatum roga caput, O superiorem roga pamtem in caput artractam exhibet. utramque a Ferraria mutuo sumesimus .utramque studiis tuu dicamus.'
175쪽
Ico ANfEL. SOLER Ius humero defluxisse. Eandem tamen togae partem dejectam, cum res se rebat, facile fuisse revocatam; ita, ut caput tegeret, aut involveret. Recte summam togae oram inservisse i
gendo capiti tradit; contra quam Lipsius , qui imam togae laciniam ad ovelandum caput tractam censuit. At Veteres nummi & lapides , plane monstrant, trahi solitam partem togae superiorem ad cervicem , quae dextro humero dejiciebatur,& sinustro insidebat. Idemque habetur ex facto Caesaris , qui casurus , caput ut in magno luctu obvolvit, simulque sinistra manu ad ima crura togam deduxit , honestati considens, ut narrat Suetonius. Et idem fecis e Pompeium cum oppressus est, scriabunt Dio atque PlutarchuS. Non nego , quin aliquando rejecta sit pars togae inferior, ad caput ea involve dum. Sic enim Scipio Nasica, v gam imam in rugas contractam ac
complicatam apit, imposuit , utesset
176쪽
DE PILEo. I6Iesset ei pro galea in subito contra Gracchos incursu, de quo Plutarchus. Et idem videtur accidisse iis, qui prae desperatione, in summo discrimine caput involvebant, reducta toga, aut quibus obtorquebatur colatum , vcstis circa illud ast ictione di involutione. Sic ille apud Flaccum
Nam male regesta, cum vellem mi
Me capite influmen, dexter stetit. Et Livius i. . agens de plebe,famemnon ferente. Capitibus obvolutis se in Tiberim praecipitaverunt. Similiter Tullius. Orat. 6. in Verrem : Istuem obtorta gula, de convivio, in vincula atque 'in tenebras abripi jussit. Et Orat. 7. Oves Romanos, capitibus imvolutis ad necem rapiebat. Idque est quod obtorto collo, & faucibus i tortis vel adstrictis,aut cervice assit ista tractos aliquos legimus apud Plinium l. . c. 4. Juvenalem Sat. TO.
177쪽
16a ANfE L. SOLER Ius Suetonium in Julio cap. 62. I acitum lib. q. annal. & alios. Veste cnim ab imo reducta, & sirpra caput ac circum collum & fauces intorta rapiebantur. Et haec videtur ea mutila toga de qua Naso Fastor. Non pudet, ct vultus velamine celat amittos Oraque sunt multa, regia tecta, toga. Tegebantur igitur Romanorum capita per togam , vel summam vel imam reductam. Facta tamen intem
dum contectio capitis, adhibito palliolo. Sic enim Suetonius Claudium' aegrum, caput palliolo texiste scrubit, cum ludum gladiatorium m Inoriae matris ederet. Tullius item testatur , Pisenem involuto capite
prodiisse soleatum; quod de involutione capitis pallio facta necesi
rio accipitur , cum neminem sole
tum , qualis tunc Piso erat, ) simul fuisse togatum, idem Tullius doceat Philipp. a. & orat. pro Coelio. Diti serte
178쪽
D E PI L E O. 163serte Seneca epist. I . de Moecena te. Hunc esse qui in tribunali, in rostris, in omni publico coetu sic apparuerit, ut pallio velaret caput, exclusis utrinque riuribus. Plautus item in Curcul. Isti Graeci palliati, capite operto qui ambutant. Denique Petronius. Operuerat Ascyltos pallio caput. Et: Coccinopa .lio adrasum incluserat caput. Alias pileo , aut galero, vel linteo factam obductionem, monstrant varia Autorum loca. Nam pileo usum Tarquinium, constat ex ejus abre- Ptione & iii caput repositione per
aquilam, ut est apud Dionysium Himilcarn. lib. 3. De Nerone sic Suetotonius. Post crepusculum statim a repto pileo vel galero, popinas inisat. In saturnalibus t quippe liberrimae vitae diebus, usurpatus pileus , nota
179쪽
16 AN SEL. SOLER Ius Dumque decent nostrumpilea sumpta
De pileo incantato Sereniani Ducis, affectantis Imperium , Ammianus lib. I . A nonnullis adhibitus pluteus Thessalicus , sive petasiis, de quo mox. . Et ita de Augusto Suetonius. Domi non nisipeta situs sub divo
spatiabatur In militia usus crat pila rum ex pellibus, quoS Pannonios Vocat Vegetius lib. I. cap. ZO. CX petilibus inquam ovium villosis, ut ex Athenaeo lib. 6. habetur. Passim tamen pilei e lana conficiebantur: c
j xismodi plerunque sunt pileoli lectiti
carii , quali usum S. Bernardum , eoque in Hispaniam trans G eduta esse miracula, scribitur lib. vitae cap. 4. Alias pilei apud Romanos
e lacernis caesis concinnabantur , ut
apud nos pilei quadrati quod ex P pinio & Martiale scribit Pierius lib. O. cap. de pileo.Plenius in eam rem Magius lib. 3. Misceli. cap. R.
180쪽
PILEo. Quod de linteolis tegendo capiti usurpatis addebam , ad posteriora tempora pertinet,& tanquam molliatiem sapiens, sugillatur a S.Hieronymo ad Pammach. verbis illis : Caput opertum linteo, galeam recusat. Ad Marcellam quoque comatos linte tosque juvenes improbat. Aliter ta- .men accipiendum est illud Salviani lib. 7. de provid. quod vir eruditus in hunc quoque sensum allegavit ; Cum muliebrem viri habitum sumerent,s c. 2 femineis tegminum illigamentis capita velarent. Aio haec tegmina 4 Salviano memorata, non fuisse tegmina linteolorum viris aptata, sed vere fuisse tegmina foeminea, quae spurci illi, ementientes sexum, assii- 'mebant; cum omni detestatione proscissi ibi a Salviano, S. Asterio, homil. in festum Calendarum, ac etiam 1 S. Maximo homilia de iis dem Calendis. Quare tale capitis 'tegmen non est inter virilia Romanis recepta numerandum.. Venio
