Anselmus Solerius cemeliensis De pileo : caeterisque capitis tegminibus tam sacris, quàm profanis

발행: 1672년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

mentorum nostratium agnoscunt, &

ut illis appingantur permittunt: Videmus tamen semper pingi ac describi intectos capite,nec vel S.Dionysium, vel Tractatores Symbolicae Theologiae , inter alia corporea Symbola, quae Angelis appingunt, recensere unquam pileos, aut gale-

ros, vel simile quodpiam capitis

tegmen. Itaque non est , ut dixi , hoc loco quaestio de coelesti tegmine capitis Sanctorum . Nec est item iquaestio, de tegmine capitis, quod Sancti dum hic superessent, adhibuerunt. Usi enim simi integumentis capitis, re eptis in oris quas in- lcolebant. Et si alicubi non erat usus itegendi capita, nudis erant capitia ibus , quod de Christo Domino pro . imore Iudaeorum inter quos Vivebat, treceptum passim videtur. rQuod ergo hic exponendum sib i

scipimus, spectat ad tegmina quae lpanim videmus apponi capitibus il

382쪽

Sanctorum in picturis ac statuis. Pas sim quippe exhibentur capitibus unibella radiante opertis , & veluti scuto fulgente conlecitis. Esseque .. hoc tegmen Sanctis peculiare usus docet. Nam quod Alemannus. in dissertatione de Cateranensibus p rietiniS cap. 9. negat eam esse sanctitatis notam, difficile suadetur. Et quod unum opponit, de imaginibus Constantini & Salomonis; quorum neuter est probatae in Romana Ecclesia sanctitatis ; facile enodatur. Nam Constantinum, Graeci passim, & Latinorum plerique habent pro Sancto. Salomonem quoque S. Am brosius diserte Sanctum nominat, cui omnino multi , ejus poenitentiam habentes ratam, siant astipulati. Itaque ex ea sententia potuit orbiculatum diadema appingi Romae Constantino , iis locis quoS nOravit autor operis de Sanctitate Illyriana cum de Constantini rebus disserit. Et ex eodem sensu, Ro-

383쪽

36o ANfEL. SOLER Iusmae in Sacello S. Sylvestri, ad aedem SS. quatuor Coronatorum , potuit Salomon eo orbiculato diademate insignis exhiberi, tanquam SanctuS, in eorum qui sic exhibebant se .

De hoc ergo 'capitis Sanctorum tectorio , Josephus Scaliger in Catalecta Virgilii pag. mihi ς s. approbante Henrico Salmuthio in notis ad Panciriai vetera deperdita cap de fibula, existimavit, aliud non

esse, quam 'ν, sive umbellam lunatam , capitibus statuarum impositam apud Ethnicos, ne avium stercor ibus inquinarentur. Quod damnum sibi in albis corvorum stem coribus, imprecabatur Horatianus Priapus. Adducit id eam xem Sc

liger , locum Aristo phanis ini AH- bin ubi Scholiastes ita expressit

hanc Vocem , tametsi quod notavit

Uenricus Stephanus in T hesauro V. quo Aristotelem , Polybium. Heischium, de alios, vox illa

384쪽

Don sonet quod ex Aristophane praemisimus. Hunc usum brevi umbella contegendi statuarum capita, a st tuis extantibus, ad imagines, pictorum errore & Catholicorum mcilicet, ) ruditate, transiste, pronunciant praedicti sectarii , sugillantes 'Ecclesiam , quae tanquam honoris causa approbet, vel sinat apponi siti per Sanctorum capita, quod a Gen- tilibus inductum primo est, ad ave tendam idolorum sitorum inquinationem, per avium stercora. Negari non potest, quin aliquando

Patres Ethnicis exprobraverint eam simulachrorum foedationem per vium stercora. Lactantius a. instit. cap. 4. aves, quaS Ethnici terrore 'falcis , alteriusve Priapo adjuncti abigi existimarent, simulachro. illi ' fabrefacto , ac caeteris insidere, & ibi nidificare, sordesque egerCre, subsannans dixit. Arnobius item . lib. 6. Non videtissub istorumsimula Arorum casis, stelliones, I ces,mures,

blat

385쪽

a ANfEL. SOLER Ius blattasque lucifugas ni dumerata ponere , atque habitare ' spurcitias huc omnes, atque alia usibus aiccommorita conducere ,semirosi duritias panis, famis ossa in spem tracta ; panno , lanugivem, chartulas, vidulorum in mutiriem sciliacet, ct ων erorum fomenta pullorum ' Von in ore aliquando si Machri ab araneis ordiri retia , atque insidiosos casses, quibus volatus i ectere stridu-iarum possint, impudentiumque muscarum ' hirundines denique intra fos adium circumvolantes thoesos, jacularier stercoris plenas; ct mori ipsos

vultus, modo numisum ora depingere, barbam, oculos, nasos, Mia1 - -ries

partes, in quas ue se istulendi de Grati proluvies podicis ' Erubescite ergo

vel feno, atque ab animantibu mutis, vias rationis accipite : doceantque vos.

eadem nihil numinis messes ulachris, in qua obscoena dejicere neque metuunt, neque vitanti leges fuas sequentia stissimcta veritare natura. Eo igitur spectasse vult Scaliger, operculum

illud

386쪽

DE PILE O. 363 illud capitum statuis appositum, ut

arceretur inquinatio ab avibus: deinde manasse ad Christianos abusionem similis tegminis, capitibus Sanctorum , non expressis tantum, sed etiam pietis apponendi. Hoc stercoreum spurciloquium, procul amandandum cst. Neque enim vel Ethnici tegmen statuis imposuere ad abigenda ab avibus co spurcamenta , vel ullus Catholicorum cogitavit unquam, de hac capitis Sanctorum tutela, ad arcendaS sordes ab avibus praetervolantibus, aut insidentibus . De Ethnicis res

est perspicua, quia si id intendissent,

Oportuisset eos non summo duntaxat vertici tegmen adhibere,arcem aVicularum foeculentias, sed etiam toti faciei , ac reliquo corpori inducere aliquid aptum tegendo simulachro,

quod undecumque conspurcari contingebat , ut modo ex Arnobio audivimus. Deinde ut notavit S. Isidorus lib. 19. Orig. cap. 31. Eth- o a nici,

387쪽

364 ANfEL. SOLER Ius nici circellum illum dixere nimbum. Id quod etiam habet Servius ad illud

tertii AEneidos, Et Lunam in nimbo nox intempesta tenebat.

Idem habet ad librum a. ejusdem operis, ubi de Pallade Tritonia, quae summas arces jam insederat, nimbo efiigens, & Gorgone tava. Spectabant ergo in eo circello adhibendo Ethnici expressionem nimbi effulgentis, ut aetherium & coeleste quippiam insinuareul ; non autem ut1purcitias 1 simulachris prohiberent. Quomodo vero umbella superponi potuit aut debuit,ad avertendas sordes a. capite statuae,in illo idolo quod S. Augustinus tract. 7. in Evang. Ioannis ait fuisse pileatum p Ido- . Ium quippe fuisse constat, quia habebat Sacerdotem; & ita recte agnoscunt ad emn locum Lovanienses:

qui quod paleatum putant legendum , id est e paleis contectum, vel paleis

388쪽

D si P I L E paleis opertum, non consonat cum

vetustis Codicibus : ut nec lectioria gesta ab aliquibus , qui volunt legi , palatum id est coelum, ex usii quorundam Latinorum, de quo D. Augustinus r. Civit. cap. 8. ita ut sensi is sit, Sacerdotem Falati, id est Dei coelestis Afrorum, seducere simplices ; fingendo, bene Deo suo cum Christo convenire. Qua ratione, idolum de quo D. Augustinus agebat, non fuisset pileatum. Sed , ut dixi , ea lectio distanat omnibus antiquis Codicibus, qui constanter legunt pileatus, vel per librarii e rorem pilleatus. Capiti itaque Idoli

fleati, non timebatur conspurcatio. per aves; a e proinde non enuisset

ad eum finem umbella Scaligeri, sed aliquis alius crat usus operculi, statuis Numinum apud Ethnicos appositi. Liquida vero praesertim est inanitas Scaligeriani commenti, in imaginibus non extantibus sive eminentibus , cujusmodi sunt imagines

389쪽

366 ANfEL. SOLER Iusnes pictae , quibus ridicule apponeretur hujusmodi aliquod capitis tegmen. Accedit quod in templis rite obseratis, non plus timendum fuis set capitibus idolorum , , stercoribus avium , quam nunc. timeamus operculis capitis nostiarum statu rum Smrarum; quae opercula, quis

unquam questus est conspurcari ab avibus Quod ergo natavit Laetius lib. p.

commentar. Reipub. Rom. cap. I9.

apponebant Ethnici statuarum capiatibus circulum' , specie dimissiae sphaera tanquam coronam. Sic enim in hanc rem philosophatur, descrubens varias formas statuarum, cum ab e ne a Sphara tua ; ut hodie sim lachra San torum exprimuntur ρ --pra quorum capita circulus semiobaram referens nediebatur, quod st ipsum

eras coronationis statuarum gen s , a

christiarur postmodum receptum , ct simulachris, qua Martyribus ct Samdiis Dei, A merita in religionem po-

390쪽

DE PILE O. 367nebantur, impositum. Meminit Marcellinus lib. 1 . de obelisco e Thebis Romam perlato 1 Constantino ,

sic locutus . Fer arduum inane protentus : disque pensilis , hominibus msulibus multis tanquam molendarias r

rambus metas, cavea locatin in mo

nea, aureis laminis rite a cons

sim vi ignis dirim eontacta , ideoque sublata facis imitameinmm is Rura aereum itidem in auro imbracteatum, veluti abundanti flamma candentis. Idem lib. as. sub finem. Antiochia veiamus, ubi per continuos dies vetari offenso Numine, miata visi tantum 2 dira , quorum meums fore luctisicos, gnari rerum prodigialiumpraecinebant.

Nam ct Maximiani statua Oefarii,

locata in Nembulo Raia, amisit repetate sphεν- aneam , formatam MPecuras Solis quamgestabat. Ad hujusmodi corona sive lares quibus maiores nostri Sanctos Dei expresserunt, alludit etiam Velleius Paterculas, his verbis de

SEARCH

MENU NAVIGATION