Dissertation inauguralis medica de Medicinae Sectae empiricae veteris atque hodiernae diversitate quam preaside Laurentio Heistero...pro gradu Doctoris...submittit...Michael Anthon. Kayser

발행: 1741년

분량: 49페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

DISSERT. INA . MEDICA

Haud exiguum vero Medicinam cepisse in crementum, non eX Medicorum solum constitutione, in Aegypto praesertim facta, sed etiam ex Phihosophorum industria, rerum naturaliUm, morborum atque curationum causas investigandi, de hoc

illi, qui statum, quo eo tempore Medicina fuit, pedipendunt, dubitare haud possunt. Nam plurimi tum temporis Medicorum, inprimis apud Aeg ptios, uni

tantum corporis humani, Uti referunt Auctores, parti, mederi incumbebant. Et nemo universum corpus propter dissicultatem operis, dum Medicina nondum erat in artis formam redacta, ad curandum, suscipiebat. HERODOTus itaque sequentia adducit: Me-

diei na apud eos, sic. Aegyptios, hunc in modum distributa est, ut singulorum morborum singuli sint Medi ci ct non plurium. Itaque omnia sunt referta Medi cis: alii enim sunt ocularii, curandis oculis constituti, alii eapiti, alii dentibus, alii aluei partibus, alii morbis occultis . XI. Philosophis autem scientiae medicae originem aperte tribuit Corn. CELsus a) quando scribit: post eos (sc. Aesculapium, Podalarium, & Machaonem)nulli clari viri Medicinam exercuerunt: donec maiore studio litterarum disciplina agitari coepit, quae ut animo praecipue omnium necessaria, sic corpori

inimica est. Primoque me nili scientia sapientiae pars

1 in 'aefatione. Lib. I.

12쪽

habebatur, ut , morborum curatio, g rerum naturae contemplatio sub iisdem auctoribus nata sit et Scilicet his hanc maXime requirentibus, qui corporum suorum robora, inquieta cogitatione, nocturnaque vigilia minuerant. Hoc est certissimum, Philosophos, cum se rei medicae dederunt, &sanitatis, morborum, Vitae, mortisque causas scrutari, & de his non freque lius solum inter homines disserere, sed meditationes etiam suas scriptis libris propagare inciperent, mavximum attulisse Medicinae incrementum. Fieri enim non potuit, quin Asclepiadae & Medici, iniquo animo hoc ferentes, alios , de gente Asclepiadum haud oriundos, se conari, medicinam ipsis e man bus extorquere, maiori ardore illam excolere studuerint: imo inter ipsos diversorum templorum sace

dotes aemulum excitarunt ardorem. GALENUS E

nim ita scribit. a Illi, P. sacerdotes in Insula Co &Cnido, perpetuo inter se certabant de Apollinis

Aesculapiique arte, tum exercenda, tum semper au genda ae pro Viribus perficienda et, atque olim non parva lis erat eorum,qui in Coo &Cnidio habitabant, utri videlicet inventorum remediorum; multitudine reliquos superarent.

s. XII.

ΗIPPOCRATEs Cous autem viri & arte & facundia insignis, primus fuit, referente CELso G quieX omnibus memoria dignis, a studio sapientiae disciplinam hanc, sic. Medicinam, separavit, non ut dis-

,1 Meth. med. Lib. I. m. in citata praef.

13쪽

DISSERT. INAUG. MEDICA

iungeret,&philosophiam excluderet, sed ut seorsim

eam colendo incrementa artis promoVeret. Praeterea quoque cum animadverteret, medicinam quidem

per Philosophos ex Asclepiadarum servitute esset liberata; multis e contrario sophisticis disputationibus atque rebus fictis esset referta: ideo nihil ex Philosophia ad Medicinam a priori discendum adferri volviit; sed contendit, naturae cognitionem sive philosophiam naturalem, Medico utilem , addisci debere, ex effectibus singulorum, extra nos positorum, quae vel intra corpus assumuntur, Vel exterius corpus adficiunt, obserVandis. Prae reliquis vero, studium physicum Medico summe necessarium valde commendat: itaque dicit, ab mola cythoo ecpoc οθεοc: & b alibi me est ino; mm: Sed hoc nihil aliud intellexit, quam ut Medicus studere debeat, acquirere collectionem observationum, per experientiam cognitarum, de effectibus rerum eXtra nos positarum, corpus nostrum, si vel intro sumta sunt, vel quocunque modo nos adfecerunt, iuvandi vel laedendi viribus instructarum. Primus quoque fuit, qui monumenta morborum atque curationum in Insulis Co & Cnido praesertim, in templis reperiunda, conscripsit,&additis suis observationibus, e propria praxi enatis, in artis formam redegit, atque ita primum medendi praecepta, longe post hominum memoriam condidit, ideo quoque merito Vocatur antiquissimus & opibmus Medicinae parens atque scriptor. Nam plurimos eius temporibus fuisse Medicos, aut saltem se

) Lib. de decenti ornatu. b) Lib. de sterilitate.

14쪽

DE MEDICINAE SECTAE EMPIRICAE &c. rs Medicos esse, professos, ipsemet scribit, ab quando, Medicos fama vi nomine quidem multos, re autem &opere valde paucos dari, conqueritur.

s. XIII.

Post E 1 P P o C RA T E M autem Dioclem Caristium, deinde Praxagoram & ch sinum, tum Herophilum &Erasistratum, sic artem hanc exercuisse, ut in diversas curandi vias processerint, memorat CRLsus 3 &statim addit: iisdem temporibus in tres partes diductam Medicina: ut una esset quae uictu et altera quae

Medicamentis: tertia quae manu mederetur. Primam διαιτητικήν; secUndam cpet esχ ευ κην; tertiam χειeobe iv vGraeci nominaverunt. Hisce autem verbis CELSO in animum non venisse, ut dicere vellet, totum Medicinae corpus in tres quasi disiunctas partes disiectum fuisse, sed unam quamque potius illarum magis quam antea esse excultam atque amplificatam, taverbo, quicquid ad perfectionem partium sitiarum requiri poterat, brevi esse consecutam, hoc perspicue exponit Celeb. s C E V L T E I v s. b

s. XIV.

Quanquam vero ante memorati Auctores omnem, uti constat, adhibuerunt diligentiam, causas Sc rationes investigandi, quare remedia per usum& experimenta usque huc vinventa, hunc vel illum in corpore producerene effectum, iuvantem vel no

ab in Lib. de lege. b) iii Historia Medie. p. Cf.

15쪽

DISSERT. INAUG. MEDICAcentem, prout aegrotorum circUmstantiae dc morborum causae erant diVersae & variae, in quas diligemtissime inquirerent philosopho - medici: attamen non defuerunt alii, qui omnem rursus abiicerent atque respuerent rationem, dUm animad Verterent, non multos solum, quid hoc illove casu sentirent, secum adhuc esse incertos, sed paucissimos etiam Medicos, rationales se professos, de causis & rationibus,

cum morborum, tum remediorum, inter se convenire nihilo tamen minus morbOS quemvis curare: hanc igitur ob rem commoti, experimentorum

notitiam ct usum iam sincere medico, ad morbos

curandos, contendebant. Et hac ex causa hi se appellabant istrum pG ; experientiam solam sectantes, non vero a quodam sectae suae Auctore vel Antistite. Erant autem Sectae empiricae addicti, homines, qui in morbis curandis, eadem rursus applicabant rem dia, quae in morbis similibus per usium & experierintiam solummodo post habita ratione proficua didicerant. Occasionem vero dictis empiricis, diversam comficiendam sectam, dederunt reliquorum medicorUm dissensiones atque contentiones, de abditis morborum causis, aetionibus naturalibus & remediorum rationibus, quare nempe nonnunquam prodessent, nonnunquam nocerent, & non ubique locorum, unum eundemque praestarent effectum.

s. m. Quod ad primum huius sectae nunc conditorem citinet, non unam eandemque fovent Auctores sententiam

16쪽

DR MEDICINAE SECTAE EMpIRICAE die. irtiam. Nam G A LEN vs ab ita refert: Sectae Empiricae praefuit PHILINVs Cous, qui primus Medicinam arationali abscidit, occasione ab Herophilo, suo praeceptore accepta. ACRONEM uero Agrigentinum

Empiricam primum Sectam condidisse P Li Nivs b perhibet; Sed qua de causa hoc fecerit, sequentibus

GALEN Vs c) memorat verbis: Cum autem suam haeresin principem esse vellent, Ac RONEM Agrigent, num quo rationali esset vetustior, ei dedisse initium, dixerunt. Nihilo tamen minUS GALLNus alio loco d) eum, primum Empiricae disciplinae scriptorem appellat. cELs Vs e contrario, qUt his antiquior, ita narrat: Serapion primus omnium nihil hanc rationalem disciplinam pertinere ad medicinam professus, in usu ct experimentis eam posuit. Cui igitur dictorum Auctorum maior sit habenda fides, scriptorum quoque iudicia, rerum medicarum historiam proponentium, sunt diversa: quidam enim cum

PLINIO, ACRONEM AgrigentinUm,. alii PHILT-N v M Coum, secUndum GA LENI sententiam; & s g- RAPIONEM eum CELSo rursus alii fuisse Se stae Empiricae parentem, crediant. Quoniam Vero cuiusque sententia suis gaudet rationibus & veri similitudine; unius autem vera tantum esse potest: ergo meum suspensurus decisum, aliis libens hoc diiudicandum relinquo, dum mihi perinde est, quem quisque primum huius Sectae conditorem fuisse credat,

C dum

a) in introdue . cap. III. b) Histor. Nat. lib. XXlX. cap. I. e) loc. cit. d in Lib. de Subfigurat. Empir. cap. I.

17쪽

DISSERT. INAUG. MERICA dum neque damni neque utilitatis aliquid in artem medicam, si quid ego videre valeam, inde potest

redundare.

s. XVI.

Causam vero, quae huius Sectae Auctorem, quisquis etiam ille trium dictorum fuerit, moVerit, in sit gularem illam, & dogmaticis vel rationali disciplinae adversam, ut abiret sententiam, a nullo auctore certe relatam inVeni. G A L E N V s qUidem refert, PHILINVM Coum, occasionem a rationali disciplina faciendi separationem, ab II E R o P Η i L o suo praeceptore accepisse sed quae illa proprie fuerit, alto supprimit silentio. Fundamentum autem huius Sectae unicum fuit: Experientia, 'Eptartae a graecae dictae nam hanc Medico ab iam lassicere, dum medicam artem non ab indicatione, uti dogmaticis placebat, sed ab Experientia b) tantum esse constitutam, certo certiUs sibi persuadebant. Et repertis medicinae remediis hae mines demum coepisse de illorum rationibus disserere C, dicebant,unec post rationem Medicinam esse inventam; sed post inventam medicinam, rationem esse quaesitam et & ne agricolam quidem, aut gubernat rem disputatione, sed usu fieri: ergo Medicum multo minus disputatione vel causarum latentium indagatione aut eloquentia, Medicum evadere vel morbum curare posse, concludebant, nisi experiment rum notitia atque experientia illum fecerit Medicum.

18쪽

Eaeperientiam autem Vocabant cognitionem,

riam esse dicebant, quae saepe numero & eodcmmodo visa fuerint. ' Hanc autem rursus esse vel Iortuitam vel consulto factam, pronuntiabant; fortu tam, sine humano consilio, vel casu, vel natura evenire : casu; si quis occipitis dolore adfectus, invitus terrae caput impingeret, atque, vena frontis vulnerata, portioneque sanguinis effusa, eo a dolore liberaretur: natura autem, si febre laborans, dum sanguinem per nares stillaret, a febre immunis evaderet. Consultam denique ab intuitu esse cognitionem, qUando aliquis, aut insomniis suadentibus b)aut aliunde arbitrio ductus, volens ad experimentum Veniret. v. gr. si quis in febre perdite sitiens, ad bibendam aquam vel mala granata edenda coaetias febrem amittat; aut si quis in monte a serpente morsus obviam herbam vulneri adhibuerit, sanitatemque inde recuperaverit. Tertium vero EXperiunt,iam acquirendi modum ponebant illi in imitatione: G ubi aliquispiam id, quod semel atque itertim, aut e iam saepe est erum conspexerit, in casibus imitar tur similibus, eundemque in iisdem notaret effectum.

s. XVIII.

Hocce igitur modo, ad experientiam teret enlabunt Tei visu, d quam, ab experimentali H ciplina o C et tum,

a GALE Nus de Subsi . cap. II. h) idem de Sectis cap. I. c) idem de Subh. cap. II. idem de Subsig, eap. II.

19쪽

DISSERT. INAUG. MEDICAtam, soli artifices usu exercebant. Experimentalem

vero disciplinam eXplicabant, per habitum eorum, quae ita frequenter apparuerUnt, ut iam inde theoremata sint constructa, atque ita perceperint, num illa semper, aut plerumque, qui utrodis modo, aut ru-ro edenire soleant. Theorema vero dicebant, habitum rei, quam saepe viderint cum eventus oppositi distinctione: v. gr. id quod semper eodem modo contingit, oppositum eius nunquam accidere, & quod plerumque contingit, eius contrarium aliquandoquidem, sed raro evenire: eius autem, quod utro- vis modo fit, aequalem esse oppositi eventum: sicut illius, quod raro accidit, contrarium frequenter apparere. Et sic eX adductis patere existimo,

Empiricos Deteres, sue Sectae Empiricae vere addictos in arte salutari non uisse rudes, sed exercitatissimos. s. XIX.

Ad habitum autem hunc experimentalem consequendum, commendabant, praeter observationes proprias, per taro parum dc imitationem comparatas,

lectionem historiarum sive obseruatiouum, ab aliis fideliter consignatarum; quae ordine referant, quales modibi fuerint, quid in iis acciderit, & quid hoc vel illud remedium effecerit; di denique Epilogismum, etoti mosiυ μετά et iv, transitum ad simile, as vel subst, tutionem rei similis: cum ab uno morbo iam cognito ad alium incognitum, a remedio in morbo quodam

C GALE Nus de Subsig. empir. cap. X.

20쪽

DR MEDICINAE SECTAE EMPIRICAE &e. etiexperto, ad aliud, similitudinem quandam cum illo referens, quid hic sit faciendum, vel applicandum,

concludebant. Atque tres hasce partes, scit. Aures tati

Historiam, &Epilogismum, sive transitum ad simile; vel ut alii dicebant: Sensus, Memoriam, & Epilogismum, tres medicinae columnas appellabant; quas Glaucias inde denominavit rerum resereboa m Iiletem l .

s. XX. Quod vero ad Sectae Empiricae dogmata profiteam

lium specialiorem methodum attinet medendi, illi inprimis in morbis curandis, quaenam liut eorum caulae eυidentes atque manifestae, celeri circumspiciebant mente: num scilicet morbum fatigatio an sitis, an frigus, an calor, an vigilia, cu fames fecerit, an cibi Dinique abundantia, an intemperantia libidinis. Porro diligentissime, CRLso referente, inquirebant, quae sit aegri natura: humidum maeis, an magis siccum corpus eius site Dalidi nervi an in imie frequens ad- Gersa Duletudo, an rura, eaque, cum est, vehemens esse soleat, an levis, brevis un longa: quod is vitae genus sit secutus, laboriosum an quietum, cum luxu an cum frugalitate: Ex his enim similibusque, saepe novam curandi rationem esse ducendum, probe agnoscebant.

Et sic omnes probe circumstantias, atque omnem symptomatum complexum, vhoμην, dictum in medendo considerabant. Non enim quodque Ompto-ma b) sive simplex aliquod incommodum, morbum appellabant, sed talem tantum eorum coucursum, quae

ab in saepius citata Praefat. b) GA L E N vs de Subsig. Empir. cap. V.

SEARCH

MENU NAVIGATION