장음표시 사용
21쪽
ex longa obserueatione ita simul condenire, comperta sunt, pariter incipi ut, auge utur, vigeant, declinent, recedant; et talem symptomatum concursum compendii gratia, uno tantUm morbi nomine, originem a parte adfecta, vel similitudine, vel symptomate aliquo, ducente, appellabant. Ex his itaque Empiricos non illotis, uti aiunt, manibus & imprudenter medicam attigisse artem, iuxta ac nostrates impostores, circumforanei, Vel verbo, pseudomedici, utplurimum quoque Empirici, ast minus recte, discti, temere & nullo consilio, eam exercent, Uti mox
pluribus hoc ostendam , quivis facile perspicere potest s. XXI.
Causas e contrario abditas Sc latentes cum sanitatis, tum morborum, rat lane tantum & conie-e iura investigandas, tanquam dubias de incertas, negligebant. Nam obscursum causarum in actionum naturalium quaestionem ideo superυacuam esse dicebant, quia natura incomprehensibilis fit 3 non posse vero comprehendi, satis patere ex eorum,qui de his disputarunt, discordia: cum de istare neque inter ipsos sapientiae professores, neque inter ipsos medicos conveniret. Discordiam vero inter aliquos obortam, rei alicuius incomprehensibilis esse indicium, affirmabant: ideo inde esse manifestum,quicquid veri Medici rationales a priori, uti dicunt, sive per ratiocinia de aetionum naturalium (quibus simul vitales Ac animales intelligebant) de moxborum causis obscuris cic latentibus elicere
22쪽
DE MEDICINAE SECTAE EMpIRICAE &e nelicere essent conati, meras esse coniecturas, quae minime Dero ad morborum curationem pertinerent; quia
non intersit, quid morbum faciat, sed quid tollat, sir i ter initia medicinam, non abiclis esse deductam quaestionibus , sed ab experimentis. a)XXII. Praeter ea quoque, inter partes, arti Medicae
haud necessarius, numerabunt, Anatomes csiturum Phriter atque scientiam. Imprimis vero illos detest bantur, qui HEROPHILI Sc ERASIsTRATI more,
homines vidos inciderent, dum, nimis esse crudele ocin humanum, salutis humanae praesidem artem, non solum pestem alicui, sed hanc etiam atrocissimam inferre, putabant: quum praesertim ex his, quae tanta violentia quaererentur, alia in naturali, quo viVo essent homine, statu, non possent omnino cognomsci: alia etiam possent sine scelere. Nam, dum ipsa corporis vivi incisione, intestinorum situs & ordo mutaretur, &, diaphragmate discisso, vita statim periret, suo exciderent sine, necesse esset. Partium enim externarum conditionem, Omniaque non esse talia, inciso corpore, qualia integro fuerint: ita multo magis interiora, quibus maior mollities, sub gravissimis vulneribus. & ipsa trucidatione, mutari.
Neque quicquam esse stultius, quam quale quid . TACo homine esset, tale existimare esse moriente, imo iam mortuo. Quicquid autem spirante homine considerari posse, id saepe casum offerre curantibus et inte dum
23쪽
dum enim gladiatorem in arena, Vel militem in acie, vel viatorem a latronibus vulnerari, ut eius interior aliqua pars, & in alio alia aperiatur; atque ita sedem, positum, ordinem, figuram, similiaque cognoscere prudentem Medicum, non caedem sed sanitatem molientem, idque per misericordiam discere, quod alii dira crudelitate cognoderint. Et ob haec ne mortuorum quidem lacerationem necessariam esse: quae, etsi non crudelis, tamen, foeda sit, & nullum prorsus adferat arti medicae fructum ; uti hoc nostris quoque temporibus quidam Medici, doctiores alias visi, audacter, sed pessime sentiunt. XXIII. Veteres denique illi Empirici fuerunt diri cordati, probi, aio periti, & in Medicina facienda longe clarissimi, atque, ut GALE Nus b) loqui amat, minime superbi, aut ambitiosi, neque gloriae inhiantes, non composite ambulantes, neque fucatis gestibus, sed interius exteriusque toti integri; primi artis medicae patres & antecessores, quippe qui primum Medicinae posuerunt fundamentum, & a quibus artem medicam, quasi relictam haereditatem, possidemus uberrimam. Num non adeo rudes erant , ut hodie Dulgo, sed minus recte, dicti Empirici; dum sua defendere sciebant dogmata, ct causam quoque quare
cum rationalibus non Unam eandemque fovere possent sententiam, in medium asserebant. Principes
24쪽
DE MEDICINAE SECTAR EMpIRICAE &e.
enim huius sectae, ut PHILINVS COVS, SERAPION, Ac RoN AGRIGENTINUS, APOLLONI US, GLADCIAS, HERACLIDES TARENT IN VS, qui omnium
fuit doctissimus, totos de re medica scripserunt libros, qui omnes Vero temporum iniuria perierunt In hoc autem peccarunt, quod causas ct sanitatis morborum o medicamentorum abditas; item anatomes culturam aeque ac scientiam neglexerint: haec omnia, dicentes, esse incerta, nilque facere ad momborum curationem, uti pluribus iam ante est dictum. Et haec de veterum secta empiricorum hac vice dixisse suffciant.
qvAE EXHIBET QUALES SINT HODIERNI EMPIRICI, ET AN NOMEN QUOQUE EMPIRICI MEREANTUR.
f. I. Prima sectione absoluta, nunc in hac quoque ho dieruorum ita dictorum Empiricorum conditionem breviter eXpOnam. Sunt autem hodierni ita dicti Empirici homunciones, qui Medicamenta aegrotis exhibent sine susscienti cognitione & morborum & medicamentorum. Hi autem, in duas commode dis ipoce classes mihi videntur , & quidem in rudes S semidoctos: qui per aliquod tempus quidem in Academiis, omnium bonarum artiUm emporiis, Commora
25쪽
ex ore atque praelectionibus Doctissimorum,& longa artis peritia Excellentium Doctorum atque Praeceptorum haurire, &ea, uti dicunt, in succum &sai guinem vertere debuissent, omne fere tempus potius aliis inutilibus, aut parum tamen, vel nihil ad rem medicam facientibus rebus, nUgis ne dicam, atque omnis generis deliciis, corporis animaeque integritati maxime perniciosis terere studuerunt; nec domi diligenti optimorum librorum, & theoriam &eius adplicationem sive praXin dictam exponentium,
Iectioni vacarunt et, cUius ope nonnunquam solertioris ingenii quidam, si necessariis eruditionis instrumentis non sunt destituti, bonam sibi acquirere valent scientiam , Vel alii qUoque, cum a pUero humaniores non imbiberunt quasi disciplinas, aut vix discere coeptas intermiserunt, animumque per taliquot iam annos ad aliud adplicarunt vitae genus, demum vero aliud, ob elatum animum, capientes consilium, collegium practicum, in Academia quadam , a celeberrimo viro praelectum, per semestre, aut si multum diligentiae adhibere volunt, totum fere annum , omnibus fundamentis, ad hoc intelligendum supponendis, destituti audire decernunt, dc hoc absoluto ad lares aut locum alium, alii in mente iam Aesculapii, abeunt et, tum aegrotantes ibi, aut saltem ipsorum auXilium implorantium plurimi, ea gaudebunt felicitate, Ut per illorum curam atque operam prorsus singularem Omnibus, quibus Cum colluctarUnt, aerumnis ae molestiis, simul &semel eripiantur. s. I,
26쪽
DE MEDICINAE SECTAE EMpIRICAE &c. ap
Empirici rudes vero sunt medicastri illi imperiti, quos vulgus saepe pro Medicis habet, qui vero
nullo usi unquam sunt Praeceptore, neque ullo gaudentes fundamento , vel in Anatomia vel Institutionibus medicis, sed suo tantum confidentes thesauro, qui in magnis arcanis Vel confusia potius fommularum & medicamentorum farragine atque notitia, usque quaque sibi acquisita, consistit, artem exercent. Hos ideo HIPPOCRATEs in Libro de
lege, personatis tragoediarum histrionibus esse simi in
recte asseruit. Nam ut illi habitu, gestibus vestituque personam Regis aut Heroum referUnt, quos tamen non esse constat r, sic illi Medicastri & personat,ti Medici vestibus holosericis, auro argentove fulgentibus, nec non annialis, reliqUOqUe ora tu supe bo atque modum eXcedente, falsa ac ficta artis ostentatione apud ignobile vulgus, indoctosque proceres titulum Medici, imo Doctoris, summa cum impudentia sibi vendicant: quam si, illis exutis ademeris , sub illorum Persona, aut iudaeum perfidum,
aut monachum apostatam, tonsorem, teXtorem, sutorem, bubulctim, carnificem vel alium omnium bonarum artium ignarum impostorem, atque id genus nebulonum, ut asinum sub pelle leonis apud Cumanos, latere deprehendes : qui nihil non audent, quo ab adflictis aegris per fas ct nefas pecuniam, (nam hoc est omnium histrionum et falsorum medicorum finis primarius emungant. Et hi sacro-
27쪽
sanctam, Ut Iori. LANSIVS ab dicit, Medicinam summi Dei donum, temeraritis ex urina de morbis Daticiniis, atque aliis nefariis superstitionum nugis, conspurcare non dubitant.
Duplicis autem classis hos rursus esse Medicastros cum Cl. BOIINIo b) obserVamus, scit. vel in publicum & scenam prodeuntes, & per compita, vicos, oppida, proVincias atque regna Vagantes, suas artes & pharmaca magnifacientes, verbisque sesquipedalibus extollentes, quos ideo erroneos circumferaneos, hipiones & circulatores appellant di, vel alios, qui sedem fixam in loco quodam vel in urbe vel in pago aut vico, habent, aut saltem per aliquot annos usque tristia per multorum mortes facta emperimenta , indequel antissa suae peritiae, antea multum iactatae fides, illos alium petere locum, cogunt: interim tamen illis peritiores & honesti magis videri volunt, licet unius eiusdemque sunt farinae,&itidem ac illi temerario ausu artem eXercent, quam tamen non callent, Vel didicerunt, nec ullum eius fundamentorum specimen, aut testimonium fide dignum exhibuerunt, nec iuramento Medicinae faciendae se addixerunt : quae cuncta tamen unusquisque Medicus legitime promotus praestare tenetur. Et hi Medicastri per medicamenta inexperta,
non adi in Epist. Medie. Lib. i. Epist. si b) in Lib. de Ossie. Medici dup p. m. IA
28쪽
DE MEDICINAE SECTAE EMPIRICAE &c. as
non decumbentium loculos solum exhauriunt, quos tamen, si modo sanitatem per illa recUperarent, replere iam valerent, sed etiam, proh dolor i saepius aegrotos vita, re omnium carissima, dulcissima, vel saltem sanitate, qua nihil praestantius in toto tedirarum orbe excogitari potest, spoliant. ideo quoque ob temeritatem empiricam Cl. noRNIvs a) illos carnificibus, qui suam quoque artem sola pariter e(perientia addiscunt, comparat, dum CVm FRE ITA-Gro in no st. medic. ita dicit: habent etiam hoc cum
camistice potestatis commune Medicastri, homines p. accepta mercede occidere, atque ex homicidio, unde 'pplicium leges cunctis flatuunt, praemium cupere. Hoc saltem interes, quod carni ex non nisi ex iudicum sententia interimat facinorosos ; isti dero rudes Veteratores, sub praetextu oe persona Medici, praeter omne iudidium perimant etiam insontes: ex quo patet, Empiricos hodiernos ipsis adhuc carnificibus esse deteriores; illi inde a legibus publicis quoque declarantur infames,Vid. L. III. Tit. II. E de illis, qui notantur infamia;
et Stryck. U. M. H. L. III.T. II. l. VIL omnibus autem Medicastris, ne salutarem, quam non didicerunt, artem, temerario exerceanti ausu, leges item prohibent publicae L. I. Tit. XVIII. ff. de Ossic. Praesid. g. 6. illicitas T. sicuti &c. & Caroli V. Constit. Cri- min. Artic. CXXXIV. s. IV. Hoc autem Medicastrorum genus, O generi h D a mam
29쪽
DISSERT. INAUG. MEDICAmano ct reipublicae maxime pestiferum: cum sine ullo
artis fundamento, sine omni anatomes ac morborum cognitione, sine omni causarum, ne occasion lium quidem, aetatis, seXus, temperamenti, aliarumque circumstantiarum, consideratione, sine omni medicamentorum Virium rationali cognitione, eorumque legitimo usu, & ita, temerario, scelesto, imo nefando modo, morbos quosvis CVrare audet,
certas necessario fraudes atque impia artificia, ut alii se esse Medicos, credant, adhibere debet; quae igitur haec sint, breviter si recenseo, Operae me facturum esse pretium, existimo. Quadruplici vero hoc inprimis effciunt modo: primo per vestimenta splendida& haud raro auro vel argento onusta, dum suam si iis hisce, obtegi ignorantiarnmcredunt: sed hic illud optime, uti mihi videtur, quadrat tritum adagium:
simia est simia, etsi aurea gestet m 'ma. Interim spes
coepta illos non fallit, nam stupidum aut ignavum vulgus ab exteriori habitu diiudicare saepe solet Medicum; & si multis modo eiusmodi impostor gaudet vestibus, quarum alia aliam pretio superat, eisque indutus, saepius totam perVolat urbem vel vicum, tum vulgus inepte credul Um hoc animadvertens, illum statim habet pro Medico, & quidem aliis genuinis Medicis, tali arroganti supercilio & fastu haud incedentibus, sed honestati atque integritati potius deditis , multo doctiore, feliciore, praestantiore, maiorique arcanorum copia, Uti sibi imaginantur, gaudet te. Et quid ' cum illud alios, in ipsius sententiam abire nolentes,in sole coecutire meridiano, di mente
30쪽
D E MEDICINAE SECTAE EMPIRICAE &e. si
tantum non esse captos credit Z visu enim & cognitu haud sit difficile, Medicum, etsi rationalis sit, ii pmulto minorem artis peritiam, ac pauca vel nulla fere possidere arcam, (ratio suffciens dum una e demque semper incedat veste, certo certius sibi pedi suadet.
s. V. Secundo Custi auram atque fiduciam sibi accubrant, per morborum didinationem ex urina ; cum hi impostores fraudulenti & uromantes, non omnis generis morbos solum, sive ab interna, sive ab externa la sione orti sint, sed etiam sexum aliasque conditiones,
di an foemina sit graυida, ex sola urinae inspectione
cognoscere posse,' perfricta fronte nugantur. Sed nullum in nullo mendacio periculum, teste PLINIO, est gravius & perniciosius: Nam ex illa sola, ne Vllum quidem morbum, si icterum forte, aut ulcus renum vel Vesicae excipias, Medicus etiam rationalis cognoscere valet, multo minus talis ignarus med caster. Licet Vero quaedam corporis adfectiones exiluus quantitate, colore con issentia ct contentis praedici possint, V. gr. ex urina intense rubicunda adesse iudicas fortem cordis moliam, celerem atque anxiam rem rationem, calorem p. n. sitim magnam, Vertiginosos capitis dolores, vigilias, totius corporis lassitudinem, adpetitus defectum, ventrem inflatum & sub-tUmidUm, mUrmUrantem, atque alVum obstructam ;& haec omnia symptomata ordine ita se excipere solent, ut ViX unicum in statu morboso absit vel abesse